
Ioannes Dalberg Acton, vulgoJohn Emerich Edward Dalberg-Acton et communiterLord Acton (natus10 Ianuarii1834Neapoli; mortuus19 Iunii1902Tegurii in oppidoBavariae), fuit rerum gestarumscriptor etdiurnariusAnglicus. Quamquam catholicus erat, ActonEcclesiam Catholicam etpaparum potestatem temporalem acri subtilique ingenio et iudicio percensuit.
NeposIoannis Francisci Eduardi Acton, ministriNeapolitani, annis inter 1859 et 1966 inParlamento Britannico sedebat et revera inter catholicos Britannicos inter adversarios notissimos factionisultramontanistarum numerabatur. Quare anno 1861 periodicum liberale »Home and Foreign Review« fundavit, ubi anno 1863 infeliciter temptavit monstrare opus »Matinées royales« a regeFrederici II exaratum esse.
InConcilio Vaticano PrimoRomae fuit, unde scripta »Sendschreiben an einen deutschen Bischof des vatikanischen Konzils« (Monaci 1870) et »Zur Geschichte des vatikanischen Konzils« (Monaci 1871) nata sunt. Anno 1869 baroActon de Aldenham declaratus est et anno 1872 doctoratu honoris caussa aUniversitas Ludovico-Maximilianea Monacensis honoratus est. Anno 1876 socius externus in Academiam Monacensem cooptatus est.
CommentariiGulielmi Gladstone de decretis Vaticanis partes Ioannis Acton clarificavit litteris adhibitis, quae in »Times« legibiles erant.
Haecstipula adscriptorem spectat.Amplifica, si potes! |