Urbis Genavae,[1] quae etiam in praesentia saepe diciturUrbs Calvini, non modo clarissimus civis fuit, verum etiam dux et dictator ab anno1541 usque dum moreretur. Iohannes Calvinus talem politicam et religiosam de adversariis suis (aliquando etiam nece eorum) reportavit victoriam, ut urbs Genava a quibusdam dicereturRoma Protestantium.
Natus est CalvinusNoviomi die10 Iulii anno1509, filius Ioannae et Gerardi,causidiciepiscopi Noviomi. Ille iuvenis matre orbatus est, nam anno1516 mater gravis morbi periit.
Post studia apud collegia "de la Marche" et "de Montaigu"Lutetiae, Calvinus iussu patris antea semper in Lutetia posteaAureliani etBituricis studiaiurisprudentiae fecit.
Anno1532 forsitan1533 Calvinus, qui ab initio fuithumanista, et numquampresbyter ordinatus est, ad emendationemreligionis Christianae convertit.
Post orationem Nicolai Copi, quae etiam a Calvino parata fuit, in ecclesia franciscanae Lutetiae pro exordio universitatis anni, quacum emendatores ecclesiae defendetur, Calvinus a Lutetia fugire debuit. Mense Ianuario anno1535, propter persecutiones reformatorum, fugit a Francia ipsa, et ivit inhelveticam urbemBasiliam, cuius incolae reformationem ecclesiae acceperant, ubi quoque vivebat praeclarus theologus ac vir doctusDesiderius Erasmus Roterodamus.
Capilulum primum, Institutionem Christianae Religionis
In emendatione ecclesiae Calvinus ac Farel exemplum maximae severitatis ediderunt et discordaverunt cum parte incolarum Genavae. Post annos duo ex hoc oppido itaque fugere debuerunt.
Farel in Genavam numquam rediit, nam vixit semperNovicastri ubi die13 Septembris anno domini1565 obiit. E contrario Calvinus post tres annos, inter quos Argentorati vixerat ibique eclesiam emendatam incolarumFrancicae originis curaverat, mense Septembri1541 iterum in Genavam convocatus fuit et in hac urbe semper usque ad mortem vixit. Huius civitatis, quae etiam hodie in eius memoria saepe Urbs Calvini appellatur, Calvinus fuit non tantum reformator, sed etiam ab anno1541 usque ad mortem dux.