Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Iniuria

E Vicipaedia

Iniuria[1] est, cum aliquid noniure fit, sive quis in convicio et contumelia alium offendat, sive turpitudine vitam cuiuspiam violet, sive corpori manum inferat, sive alio modoiura humana comminuat.

Ulpianus de iniuriis et famosis libellis scribens quam diligentissime notioneminiuriae tractat:[2]

Iniuria ex eo dicta est, quod non iure fiat: omne enim, quod non iure fit, iniuria fieri dicitur. hoc generaliter. specialiter autem iniuria dicitur contumelia. interdum iniuriae appellatione damnum culpa datum significatur ...: interdum iniquitatem iniuriam dicimus, nam cum quis inique vel iniuste sententiam dixit, iniuriam ex eo dictam, quod iure et iustitia caret, quasi non iuriam, contumeliam autem a contemnendo.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Rhetorica ad Herennium 4.25.
  2. Digesta 47.10.1.pr.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Cursi, Maria Floriana. 2002Iniuria cum damno. Antigiuridicità e colpevolezza nella storia del danno aquiliano. Milano: Giuffrè.
  • Klingenberg, Georg. 2002. Diedissimulatio deriniuria.Festschrift für Theo Mayer-Maly, hrsg. von Martin Josef Schermaier, Johannes Michael Rainer & Laurens Winkel, 317-336. Köln / Wien : Böhlau.
  • Mangold, Otfried. 2004.Iniuria iudicis. Drittwirkungen des Fehlurteils im römischen Recht. Tübingen.
  • Nótári, Thomas. 2007. De summo iure summaque iniuria apud Ciceronem.Vox Latina 43 (N° 169): 346-350.
  • Valditara, Giuseppe. 2009. Dallainiuria allaculpa: su una dibattuta questione.Studia et Documenta Historiae et Iuris 75: 131-146.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Iniuria&oldid=3838274"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp