Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Impetus homicidalis Aboae 2017

E Vicipaedia
Descriptio impetus
Mercatus Aboensis a primo mane

Impetus homicidalis Aboae 2017 est repentina trucidationum et vulnerationum seriesAboae inFinnia a sicario peregrino facta. Qui impetus die18 Augusti anno2017 hora 06:02 p.m. tempore loci media urbe in mercatu Aboënsi factus est. Trucidata prima victima, homicida cursim fugiens viam mercatoriam (Kauppiaskatu) petiit et deinde per viam Mariae (Maariankatu) ad propinquum mercatum lignarium (Puutori) pervenit, ubi hora 06:05 p.m.glande abiocolyta infemur emissa infirmatus est, deinde e vestigio deprehensus. In quo cursu duobus cultris usus omnino duas feminas trucidavit et octo homines (plerumque feminas) graviter vulneravit.

Proxima nocte compertum est reum caedis esse virumMarocanum, qui anno2016asyli petitor in Finniam pervenerat. Quamquam repudiatus, tamen in terra versabatur. Primum se Abderrahman Mechkah appellari annoque 1998 natum mentitus est; deinde die27 Augusti2017 patefacta sunt verum nomen, quod est Abderrahman Bouanane, et verus annus natalis, qui est 1994.[1]

Cum forma et ratione agendi moresterroristarum observasse videatur, magistratui visum est hoc scelus ita iudicare: "Duo homicidia consilio terroristico facta, octo homicidii conatus consilio terroristico facti." Tres victimae cives peregrini erant: exBritanniarum regno (1),Italia (1),Suecia (1). Eo notabilior caedes fuit, quod victimae praesertim feminae erant, cum duo viri vulnus acciperent feminis auxiliantes.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Ilta-Sanomat 27 Augusti 2017.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Impetus_homicidalis_Aboae_2017&oldid=3294695"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp