Immanuel Kantius, lumen illuminismi, commentationeWas ist Aufklärung ('quae sit illuminatio') inscripta verbumTheodiscum illuminismi creavit.
Illuminismus[1] fuit motusphilosophicus,culturalis etscientificussaeculi XVIII inter homines eruditos variis in terrisEuropaeis etcoloniis earum ortus, quoratione adhibita societas reformaretur, scientificorum commercium audiendi loquendique augeretur,superstitio intolerantiaque repellerentur, pleraque in civitate ecclesiaque pessimi exempli corrigentur. Aetas, de qua hic loquemur, etiamsaeculum eruditum appellatur.[2]
Aphilosophis utSpinoza,Lockio,Bayle,Newtono etVoltario impulsus tota Europa, sed imprimis in Francia diffusus est. Etsi solinobiles ac civium delecti hac nova philosophia imbuti erant, tamen plurimum apud dominantes potuerunt, imprimis inAnglia etFrancia, sed etiam inGermania etItalia. Paucissimi quidem, nempe quidam eruditi et magistratus familiis nobilibus oriundi, inHispania etRussia huius motus participes fuerunt.
Multi propugnatores illuminismi res futuras praeteritis meliores fore firmiter credebant. Difficultates societatisratione adhibita gradatim solutum iri iis persuasum erat. Contra circiter ab anno1750 quidam assectatores (ut puta Voltarius etDiderotus) hanc opinionemsatirice vellicabant. Omnes illuminatores a foro publico illuminationem propagari confidenter sperabant.
Spatium huius aevi varie definitur. Summum fastigium inter annos1750 -1780 poni solet.
"Lumina" sive "illuminatio"Medii Aevi tenebris, quae perhibebantur, opposita sunt. Medium Aevum religione ac superstitione repletum cumantiquitate comparatum regressus habitum est.Novum Aevum tenebras mediaevales lumine cognitionis dispergeret. Notio luminis forsitan ab antiquis deprompta est: De lumine cogntionis iam inphilosophia Graeca actum est, tum inBibliis et inGnosticismo. Cum notione etiam studium clare et distincte loquendi coniunctum est (ut puta apudCartesium velLeibnitium), quo veritas appareat.
Aliter acHumanismus siveRenascentia litterarum, quae litteras scientiasque antiquas restitutere voluerunt, ut Medium Aevum superaretur, Illuminatores inter annos1680-1720, quibus "querela de antiquis ac modernis" ("Querelle des Anciens et de Modernes") habita est, disputaverunt, num cultura Aevi Novi nedum Medium Aevum sed etiam antiquitatem superaret. Annis vertentibus persuasio crescebat traditionem ac auctoritates temporum praeteritorum dimittendas esse.
Petrus Bayle (1647–1706) Francicus.Criticus litterarum ("Nouvelles de la république des lettres",Dictionnaire historique et critique), inter primos, qui tolerantiam interreligiones postulaverunt.
Caesar Beccaria (1738–1794)Italicus, praeclarus ob opus contra poenam capitalem actorturam ("Dei delitti e delle pene", Latine: "de criminibus ac poenis", 1764).
Balthasar Bekker (1634–1698)Batavus. InDe Philosophia Cartesiana (1668) Bekker affirmat theologiae ac philosophiae regiones separatas esse; ut veritatem theologicam a natura deduci, ita naturam ex Scriptura explanari non posse.
Nicolaus de Condorcet (1743–1794) Francicus. Philosophus et mathematicus, qui methodum electionis excogitavit ("Condorcet methodus").
Iacobus Cook (1728–1779) Anglicus. Praefectus classis Britannicae. MultaOceani Pacifici exploravit (inter alia Novam Zelandiam, Australiam, Novam Caledoniam et Havaii).
Catharina Daškova (1743–1810)Russica. Rectrix Academiae Artium et Scientiarum Imperialis (sive Russicae).
Ioannes Volfgangus Goethius (1749–1832) Germanus. Scriptor, poëta, humanista, philosophus, polymathes arte coniunctus cum Illuminationis consillis, caput ClassicismiVimariensis, qui dicitur.
Olympia de Gouges (1748–1793) Francica. Scriptrix fabularum scaenicarum, quae strenue contendit, ut feminis iura civilia ac servis libertas darentur.
Alexander Hamiltonius (1755–1804) Americanus. Rerum oeconomicarum ac politicarum peritus. Unus e propugnatoribus constitutionisCivitatum Foederatarum, qui plus quam alii inFederalist Papers scripsit ad hunc finem, ut constitutio non nisi post subtiles de structura eius ac ethicis fundamentis deliberationes ratum esse inciperet.
Thomas Hobbes (1588–1679) Anglicus. Philosophus, qui librumLeviathan intitulatum conscripsit, quod philosophiae rerum politicarum opus maximi momenti est. Monarchia, cuius potestatem absolutam Hobbes iustificat, primo non a Dei gratia, sed a voluntate civium deducitur, qui sua sponte ipsorum potestatem libertatemque monarchae mandaverant. Hoc modo pactum sociale vicem divini regum iuris explet.
Baron d'Holbach (1723–1789) Germano-Francicus. Scriptor, encyclopaedista et primus in Europa, qui se atheistam esse professus est. Libro suo "Système de la Nature ou Des Loix du Monde Physique et du Monde Moral" (Systema naturae sive de legibus mundi physici moralisque), quo omnis religionis censuram egit, magnam controversiam movit.
Henricus Home Kames (1696–1782) Scotus. Iurisperitus et philosophus. Patronus Adami Smith et Davidis Hume.
Robertus Hooke (1635–1703) Anglicus, Curator Experimentorum Societatis Regiae. Primus habetur inter eos, qui tum experimenta scientifica fecerunt.Lex Hooke, quam anno1660 forma annagrammatis publicavit, ab eo nomen trahit, primus cognovit plantas cellulis constare.
David Hume (1711–1776) Scotus. Historicus, philosophus, rerum oeconomicarum peritus. Scepticus et empirista, auctoritatem habuit apud Kant et Adam Smith.
Immanuel Kantius (1724–1804) Germanus. Philosophus. Opere eius "Kritik der reinen Vernunft" (critica merae rationis) philosophia hodierna initium cepit. Sed etiam in ethicam et aestheticam magnam vim habuit.
Ioannes Lockius (1632–1704) Anglicus. Philosophus, princeps empiristarum habitus, qui studia Baconi Hobbiique continuavit. Multa de relatione inter civitatem et singulum civem tractavit; inter alia fundamentum civitatis in pacto civium positum esse putat, civitatem legibus communibus regendam, libertatem individualem defendendam, ius possessionis necesse esse.
Michael Lomonosov (1711–1765) Russicus.Polymathes, scientista et scriptor, qui scientiae multo contribuit. Inter alia fuit reformator linguae Russicae litterariae et propugnator educationis progressusque scientiae in Russia.
Moses Mendelssohn (1729–1786) Germanus. Philosophus Illuminationis Iudaicae in Prussia (Haskala), ab amicoLessingdramate "Nathan der Weise" (quod Latine "Nathan Sapiens" sonat) honoratus.
Carolus Montesquieu (1689–1755) Francicus. Rerum politicarum philosophus, qui inter alia separationem potentiarum, quae est fundamentum democratiarum hodiernarum, excogitavit.
Nicolaus Novikov (1744–1818) Russicus. Philanthropista et diurnarius, qui cultum ac humanitatem in Russia augere voluit. Etiam cum imperatrice publice disputavit.
Zacharias Orfelin (1726–1785) Serbicus. Polymathes et poeta, scriptor, historicus, interpres, editor etc.
Dositej Obradović (1739–1811) Serbicus. Scriptor, linguista et propugnator nationis culturaeque Serbicae.
Thomas Paine (1737–1809) Anglus / Americanus. Rerum politicarum peritus, unus exConditoribus Civitatum Foederatarum, notissimus ob scriptum "Common Sense" (1776), quo libertatem Americanam ut solutionem maxime rationalem poposcit.
Gulielmus Paley (1743–1805) Anglus. Theologus, qui religionem ratione explanare operam dedit.
Sebastianus Ioseph de Pombal (1699–1782) Lusitanicus. Rerum politicarum peritus, quiOlisiponem anno1755 terrae motu deletam celeriter ac competenter denuo aedificavit. Etiam res oeconomicas ita instruxit, ut commercia alerentur et rerum bonitas per totam Portugalliam aequa praestaretur.
Franciscus Quesnay (1694–1774) Francicus. Rerum oeconomicarum peritus scholae Physiocraticae.
Alexander Radiščev (1749–1802) Russicus. Scriptor et philosophus. Habitum "radicalem" in litteras Russicas introduxit.
Thomas Reid (1710–1796) Scotus. Philosophus, qui " Scottish School of Common Sense" (Latine "Schola Scotica Sensus Communis" vertitur) condidit.
Ioannes-Iacobus Rousseau (1712–1778) Helveticus. Rerum politicarum philosophus; etsi animos multorum, qui ad motum Illuminationis pertinent, commonuit, tamen ipse in primatum rationis non credidit; magis ad romanticismum pertinet.
Adamus Smith (1723–1790) Scotus. Studiosus oeconomiae ac philosophus. Multi eum patrem vel inventorem oeconomicorum hodiernorum habent. Litterae eius notissimae "An Inquiry into the Nature and Causes of the Wealth of Nations" (Latine "Inquisitio de natura et causis divitiarum civitatum" sonat) intitulatae sunt.
Benedictus de Spinoza (1632–1677) Batavus. Philosophus, qui antecessor Illuminationis factus est.
Alexander Sumarokov (1717–1777) Russicus. Poeta et scriptor scaenicus, qui theatrum classicum in Russia condidit.
Anna Robertus Iacobus Turgot (1727-1781) Francicus. Oeconomicus, vir publicus, minister aerarii Ludovico XVI rege.
Voltaire (Franciscus Maria Arouet) (1694–1778) Francicus. Philosophus, scriptor notissimus, historicus. DoctrinasNewtonianas promovit et religionem ut perniciosam damnavit.
Adam Weishaupt (1748–1830) Germanus. Conditor ordinis Illuminatorum.
Ioannes Iacobus Rousseau: Discours sur les sciences et les arts. 1750 (Latine: "De scientiis artibusque")
David Hume: An Enquiry Concerning the Principles of Morals. 1751 (Latine: "De principiis moralibus")
Volumen primumEncyclopediae (titulus originarius: "Encyclopédie ou Dictionnaire raisonné des sciences, des arts et des métiers") a Dionysio Dideroto etIoanne Baptista Le Rond d'Alembert cofectae. 1751
Broadie, Alexander (ed.).The Scottish Enlightenment: An Anthology. (2001)
Diderot, Denis.Rameau's Nephew and First Satire. (2008).
Diderot, Denis. "Letter on the Blind" in: Tunstall, Kate E.Blindness and Enlightenment: An Essay. With a new translation of Diderot's Letter on the Blind. Continuum, 2011.
Diderot, Denis.The Encyclopédie of Diderot and D'Alembert. (1969)
Gomez, Olga et al. eds.The Enlightenment: A Sourcebook and Reader. (2001)
Störig, Hans Joachim:Weltgeschichte der Philosophie. (1950) =Kleine Weltgeschichte der Philosophie (ed. 17. revisa ac amplificata), Stutgardiae 1999,ISBN 3-17-016070-2
Krauss, Werner:Zur Anthropologie des 18. Jahrhunderts. Die Frühgeschichte der Menschheit im Blickpunkt der Aufklärung. Berolini et al. 1978.
Stenzel, Jürgen (ed.):Das Zeitalter der Aufklärung (Deutsche Schriftsteller im Porträt, Vol. 2), Monaci 1980,ISBN 3-406-06020-X
Schmidt, Jochen (ed.):Aufklärung und Gegenaufklärung in der europäischen Literatur, Philosophie und Politik von der Antike bis zur Gegenwart. Darmstadiae 1989.ISBN 3-534-10251-7
Martens, Wolfgang (ed.):Leipzig: Aufklärung und Bürgerlichkeit (Wolfenbütteler Studien zur Aufklärung 17). Heidelbergae 1990.
Ariès, Philippe / Duby, Georges / Chartier, Roger (ed.):Geschichte des privaten Lebens. Vol. 3: Von der Renaissance zur Aufklärung (1986), (Theodisce Francofurti 1991).
Pütz, Peter:Die deutsche Aufklärung. Darmstadiae 1991,ISBN 3-534-06092-X
Reinalter, Helmut (ed.):Die Aufklärung in Österreich. Ignaz von Born und seine Zeit. Francofurti 1991,ISBN 3-631-43379-4 (Demokratische Bewegungen in Mitteleuropa 1770–1850, 4)
Jüttner, Siegfried / Schlobach, Jochen (ed.):Europäische Aufklärung. Einheit und nationale Vielfalt. Hamburgi 1992,ISBN 978-3-7873-1079-1 (Studien zum 18. Jahrhundert, 14)
Wagner, Fritz:Europa im Zeitalter des Absolutismus und der Aufklärung; Handbuch der europäischen Geschichte, 4; Stuttgardiae 1968,ISBN 978-3-12-907560-9
Stolberg-Rillinger, Barbara:Europa im Jahrhundert der Aufklärung. Stutgardiae 2000,ISBN 3-15-017025-7
Schneiders, Werner (ed.):Lexikon der Aufklärung: Deutschland und Europa. Monaci 1995,ISBN 3-406-47571-X).
Kelleter, Frank:Amerikanische Aufklärung. Sprachen der Rationalität im Zeitalter der Revolution. Paderbronnae 2002,ISBN 3-506-74416-X
Kondylis, Panajotis:Die Aufklärung im Rahmen des neuzeitlichen Rationalismus. Hamburgi 2002,ISBN 3-7873-1613-2
Enskat, Rainer:Bedingungen der Aufklärung. Philosophische Untersuchungen zu einer Aufgabe der Urteilskraft, Velbrück Wissenschaft 2008,ISBN 978-3-938808-06-1
Hardtwig, Wolfgang (ed.):Die Aufklärung und ihre Weltwirkung (=Geschichte und Gesellschaft, suppl. 23). Gottingae 2010.
Blom, Philipp:Böse Philosophen. Ein Salon in Paris und das vergessene Erbe der Aufklärung. Monaci 2011,ISBN 9783446236486.