Filia regisSidonii Ethbaal fuit, quamAchab rexIsraelis uxorem duxit. Superba et insolens et cultui deorum paganorum fidelissima erat; Achab ei oboediens templaBaal etAserae construxit et multos fideles Dei Israelis oppressit, sed 450 prophetas Baal et 400 Aserae de mensa Iezabel nutriebantur.Elias propheta contra idololatriam exiens miraculo prophetas Baal vicit; nam ignis in aram eius ipse de caelo cecidit. Sed timens minas Iezabelis in desertum abit.
Cum Achab mortuus est etIoram filius eius et Iezabel regnavit, Iezabel potentiam haud minorem habebat. Naboth Israelita vineas suas reginae dedere noluit et falso ab ea accusatus lapidibus interfectus est; post hoc duceIehu insurrexerunt Israelitae;Elisaeus Iehu benedixit, exercitum regium Iehu devicit et Ioram occidit. Iezabel autem sine metu in urbe Iehu exspectabat, in fenestra regiae suae ornatu meliore stabat et victori opprobria dicebat. Iehu eam ex ea fenestra eicere iussit; canes corpus Iezabel lacesserunt, ut Elias ei praedicaverat.