Ab anno2015,bellum civile in Iemenia gestum est. Eodem anno,Arabia Saudita Iemeniae rationum mercatoriarum interclusionem fecit quae ei ciborum importationem impedit, quod incolis gravissimam perturbationem causavit in praesenti.[14] Iemenia ex ordine 183 apud 191 nationes secundumindicem progressūs humaniNationum Unitarum anno2021 collocata erat, cum indice progressūs humani 0,455 contra 0,383 anni1990.[15]
Aliaetymologia Iemeniam exymnt, ad litteram "Paeninsulae Arabicae Meridiem" significante, derivat et significative notione terrae dextrorsum utitur (𐩺𐩣𐩬).[26]
Alii fontes Iemeniam arcte conexam esse adyamn seuyumn, "felicitatem" aut "benedictum" significantia, asserunt, quia magna huius nationis pars fertilis est.[27][28]Romani eam "Arabiam Felicem" nuncupaverunt, contra "Arabiam Desertam".Latini etGraeci scriptores antiquam Iemeniam "Indiam" referebant, quod ortum est ePersis, quiAbissenses, cum quibus congressi sunt, nomine gentis vicinae cutem obscurae, scilicet,Indorum, designaverunt.[29][30]
Iemenia unum antiquissima apudcivilizationis centra in toto orbe terrarum est. Saltem eMillennio II a.C.n. hac in regione domicilium posuerunt gentes quaeorogeneticis huius territorii singularibus fruebantur. Altitudinibus et perennis indolis aquis fluentibus abundans, Iemenia -eSemiticāradice <y-m-n> derivata, quae "dexterum" aut "meridionale" significat-vegetationis typum continet quae substantias circumdantibus a culturis valde appetitas efficit quaeGraeci antiqui ἀρώμᾰτᾰ nuncupabantur et quae, synthetice, adincensum referri possunt.
Huius territoriihydrographice afficiendi facultas, antiquissimis e temporibus,Sabaeos[31] colonias hac in regione deducentes esoli fecunditate fructum ita capere sivit ut confirmeturBeduinum proverbium secundum quod Iemenia locus est ubi annonae provisiones innecessariae sunt, quia natura omnia offert.
Esaeculo VII, haec natioCaliphatuum fortunam secuta est, initioOmayadarum, deindeAbbasidarum; ubi Iemenia magnā autonomiā gavisa est propter suum periphericum locum, quod aliquotIslamicos haeriticos motūs e repressione auctoritatisSunniticae -primumDamascenae, posteaBagdatensis- effugire sivit. Quamobrem,CharigitismusIbaditicus et radicitus agensAlidismus -quiZaidismus[38] (Arabice زيدية) factus est- modo plus minusve placido asperis in Iemeniticis regionibus consederunt. Sicut reliquaPaeninsula Arabica, etiam Iemenia subAegypti limites agere coepit, quia Aegyptiaca orientalia litoraRubrum mare contingentia minores difficultates ad sustinendum acceptabilem commercium Iemeniticis cum regionibus ostendunt.
Fatimidae[40] (Arabice الفاطميون) interea bene in idoneo politico reti moliendo successerunt quod denique duxit in potestatem in Iemeniae meridie dynastiamSulayhidarum (Arabice بَنُو صُلَيْح), inter annos1047 et1138, Fatimidis fidelem, quae Yufiridarum partes suscepit. Omnes apud Sulayhidas egregios, citanda est imprimis femina quae manū militari sui defuncti mariti, ʿAlī al-Ṣulayḥī, imperium rexit, Arwā al-Sulayhi -"Domina Nobilis", Arabice ٱلسَّيِّدَة ٱلْحُرَّة, et etiam "ParvaRegina Sabae", Arabice مَلِكَة سَبَأ ٱلصَّغِيْرَة, cognominata- quia magnā intellegentiā et animi fortitudine 50 annos, inter1084 et1137, regnavit.
Inter annos1099 et1173,Sanaa[12] capta est a Hatimidis (Arabice بني حاتم),sultanis Hamdānensibus; dum ʿAlī b. Mahdī, cuiusIslamus rebusKharigisticis signatus erat, suum proprium imperium formare conabatur. Ad effugiendum hoc ex imminente pericolo, urbsZabida[37] (Arabice زَبِيد) auxilium ab illius temporis Fatimidarumveziro,Saladino, petivit, qui in Iemeniam suum fratremTūrān Šāh al-Muʿazzam ibn Ayyūb "ad pacificandam eam" misit.
Deinde, postAyyubidarum gubernatorum seriem, Iemenia vassallae dynastiaeRasulidarum[42] commissa est, quae se rectores haud aspernabiles ostenderunt, quia Iemeniam impulsū, etiam culturali architectonicoque, incitaverunt.[43]
Mediosaeculo XV, Ayyubidae a Rasulidarum servis militaribus seuMamlucis et hostili familiā,Tahiridis,[46] prehensae sunt, quae sunt apud dominos Dzubanenses et Miqrānenses.
Esaeculo XVI usque adsaeculum XX, IemeniaImperii Ottomanici pars fuit -quamquamZaidismus[38] reapse intimas regiones regere perrexit- quodAegyptum etSyriam ceperat et quod, propter aliquot causas -certe strategicas sed etiam spirituales- totā inPaeninsulā Arabicā dominari voluit, etsi Imperio Ottomanico satis fecit solum litoralibus in urbibus et, aliquibus momentis temporis, etiam meridionalioribus in locis dominari.
Iemeniae septentrio independens ab Imperio Ottomanico anno1918 factus est et anno1962 ibiRes publica Arabica Iemenitica (Arabice الجمهوريّة العربية اليمنية) declarata est.
Anno1839,Imperium Britannicum urbisAdanae portum occupaverat, ubi coloniam aliquibus protectoratibus cum Britannicā verā auctoritate circumdatam fecerat. Anno1967,Britanni, expulsi a rebellibus viribus quas praesertim Aegyptus fovebat, recesserunt et in illis locis, anno1970, stabilitum estMarxianum regimen,Res publica democratica popularis Iemenitica (Arabice جمهورية اليمن الديمقراطية الشعبية), etiam Iemenia Meridionalis seu Australis nuncupata. Anno1978 coepit absolutistica gubernatio praesidisAlī ʿAbd Allāh Ṣāliḥ.
Seditionariae huius Austro-Iemeniticae gubernationis voluntates Iemenia Meridionalis seu Australis segregationem intraPaeninsulam Arabicam causaverunt. Absolutisticae huius regionis monarchiae se in periculum vocatae putabant, quia Iemeniam Meridionalem potentialium seditiosorum motuum praecursorem in suis ipsis regnis habebant. Quae, praesertimArabia Saudita, Iemeniae Australis segregationi oeconomicae faverunt et armatas oppugnatorum globorum incursiones in Iemeniam Australem sustentaverunt ut Austro-Iemeniticum regimen divitias in sumptibus militaribus et defensivis vice progressūs oeconomici conferre cogeretur. Iemenia Meridionalis sive Australis actiones bellicas passa est quas Arabia Saudita Octobris anni1968, Decembre anni1969 ac Novembre anni1970; Iemenia Septentrionalis Septembre Octobreque anni1972 fecit et etiam Britannica aëroplana pyrobolis urbemHawf (Arabice حوف) Maio anni1972 verberaverunt. Oeconomicae difficultates magis magisque creverunt propterCanalem Suesiensem ex Iunio anni1967 clausum -e quo portūsAdanae negotia pendebant- et electam privatorum ergolaborum manum fugatam, quia interior terra -praecipue deserta- limitatas opes habet. Non obstante hoc hostili mundo ambiente, Austro-Iemeniticum regimen adoptavit praecipuas politicas, sociales oeconomicasque reformationes: universalem educationem, gratuitam curationem medicam, formalem feminarum aequalitatem. Etiam gubernatio contratribalismum pugnare conabatur. Hiatus inter vitae condiciones rurales et urbanas magnopere deminutus est; hoc regimen, cuius aliqui duces rure orti sunt, ut rus -non obstantibus parvā spissitudine incolarum et geographicā huius nationis dimensione- non negligeretur fecerunt. Nihilominus, saepii conflictūs inter intestinas gubernationis factiones denique credibilitatem labefecerunt.[47]
Aliquos post negotiationum annos, die22 Maii anni1990 duae civitates Iemeniticae unicam in civitatem, praesentem Iemeniam, coniunctae sunt. Anni1994 Iulio, aliqui officiales politiciqueMarxianae ideologiae homines Iemeniticae regionis meridionalis secessionem declaraverunt quae nomen "Rei publicae Democraticae Iemeniae" sumpsit,Adanācapite. Internationali sine agnitione, hic secessionis conatus per proelii hebdomades duas a gubernationis copiis elusus est. Magnae ultiones non fuerunt et amnestia secessionis studiosis bellatoribus et fautoribus sponsa est, exceptis ducibus, quorum plerique peregre fugere consecuti sunt. Paulatim gubernatio politicas reformationes exsecutus est ut novae rebelliones vitarentur, inter quas statutum est Praesidem Rei Publicae per suffragium populare eligi.
Die22 Ianuarii anni2015, cum praecipuaZaiditica[38] minor pars allophyla,Huthi[49] (Arabice ٱلْحُوثِيُّون),praxicopēma conata esset,praesesAbd Rabbuh Manṣūr Hādī etprimus ministerKhālid Baḥāḥ, homo inter praeteritum regimen et claros homines exVere Arabico ortos implicatus, abdicaverunt. Tunc huius nationis Constitutio munus praesidis ad interim praesidi Parlamenti concredit, muneri quod praestabatṢāliḥ, decessor deAbd Rabbuh Manṣūr Hādī. Propter constitutorii chai statum, meridionales administrationes regionales quattuor se centralis gubernationis iussa non oboedituras esse confirmaverunt.
Die21 Februarii anni2015,HādīSanaam[12] relinquens inAdanam, suam natalem urbem et adminiculum in nationis meridie, venit. Statim transmissionem televisificam emisit ubi proprias abdicationes mendacii arguit,praxicopēma damnavit et suam propriam agnitionem sicuti Praeses constitutionalis Iemeniae clamavit.[50] Eiusdem anni Martio,HādīAdanam "temporarium Iemeniae caput" professus est.[51]
Respublica Islamica Iraniae queri non cessavit, Arabiam Sauditam ut statim suum militarem interventum finiret admonens.
Octobre anni2015,Amnestia internationalis relationem vulgavit ubi Arabiam Sauditam desceleribus bellicis, praesertim de usū copiarum sparsilium missilium et de pyrobolorum iactū contra scholas et alios civiles scopos, imprimis inmuhafazāSaadā[52] (Arabice محافظة صعدة), abHuthis tentā.[53] Eiusdem anni die26 Octobris etpostridie Kalendas Decembres, Arabia SauditaMedicorum sine finibus valetudinaria duoSaadae[52] (Arabice صَعْدَة) et in loco al-Ḥūbān pyrobolis verberavit.[54] Anni2016 Aprili,Custodia Iurum Humanorum Martio Arabiam Sauditam copiis sparsilibus missilium aCivitatibus Foederatis Americae fabricatis Mastabae usam esse denuntiavit, quae 107 civilium, apud quos pueri 25 erant, occiderunt, quod facit secundum gravissimum impetum per interfectorum numerum in Iemeniā.[55] Per annum2016, Arabia Saudita in lucem constans auxilium per arma pecuniamque aliquibus ex Occidentalibus nationibus -imprimis e Civitatibus Foederatis,Britanniarum Regno, sed etiam exItaliā- recipere prolata est. SecudumNationes Unitas, fere 9400 Yemeniensium per unum annum Saudito ex impetū (Martio anni 2015) occisi sunt, apud quos 2230 puerorum, et 16000 aliorum vulneratorum.[55]
Nuntium Francico aFoedere iurum humanorumpridie Idus Maias anni2019 factumorganizationes republicā vacantes septemdecim reposuit quae minas petitionum iudicialium Francicos contra diurnarios Galfridum Livolsi ac Matthiam Destal, mediorum investigationis Disclose, etBenedictum Collombat, particulae investigatoriae eRadio France, deferebant, qui Francicorum armorum praesentiam Iemenitico in conflictū investigaverant et qui aModeratione generali Securitatis interioris (FranciceDirection générale de la Sécurité intérieure, Francicis siglisDGSI) auscultati erant intra prioris indagationis ambitum pro compromisso secreti de defensione nationali, quae ab aministratione publicā inchoata erat, intercessionibus aMinisterio publico rei defensionalis (FranciceMinistère des Armées) petitis.[59]
Iemenia geographice dividi potest praecipuas in regiones quattuor: septentrionales litorales planitiēs, occidentalesplanitiēs montanas, orientalesplanitiēs montanas, ad orientemQuadrantem Vacuum (Arabice الربع الخالي).Theama[45] seuTehama[20] (Arabice تهامة) -scilicet "terrae ardentes" seu "tellus ardens"- aridissimam aequissimamque litoralem planitiem iuxta totum Iemeniticum Rubri Maris litus format. Non obstante hac ariditate, aliquotlacunarum praesentia hanc regionem valde paludosam et solum idoneum generandismalariaeanophelibus facit. Lata corniculataharenosathinia adsunt. Evaporatio inTheamā[45] seuTehamā[20] sic magna est ut e planitiebus montanis rivi nunquam mare attingant, sed amplis aquae subterraneae copiis contribuunt, quae hodie exercentur agriculturali usui. Prope oppidulumMadar (Arabice مدار), circa 50 chilometra seu 30 milia passuum adSanaae septrentriones distans,dinosauriorum ichnogrammata inventa sunt, quae hanc aream caenosam planamque olim fuisse indicant.Theama[45] seuTehama[20] abrupte terminatur in occidentalium planitierum praerupto loco. Haec area, nunc valde gradata ad explendacibi quaesita, maximampraecipitationem inArabiā accipit, quae e 100 mm seu 3.9unciis per annum in 760 mm seu 29.9 uncias circiterTaizzum[76] (Arabice تعز) et amplius in 1000 mm seu 39.4 unciasYpi[45] sed altam propter evaporationem inTheamā[45] seuTehamā[20] nunquam mare attingunt.
Mediaeplanitiēs montanae ampla altaqueoropedia altitudinem 2000 metrorum seu 6562pedum superantia sunt. Haec area siccior occidentalibus planitiebus montanis propter umbrae pluviometricae effectum, sed satis pluviae madidos per annos latis culturis adhuc accipit. Aquae collectio possibilemtritici ethordei culturam reddit.Sanaa hac in regione est. Celsissimus locus in Iemeniā etArabiāMons Prophetae Scioaib (Arabice جبل النبي شعيب), circa 3666 m seu 12028 pedum editus, est.[24][77]
IemeniticadesertiQuadrantis Vacui (Arabice الربع الخالي) pars oriente multo demissior est, plerumque infra 1000 m seu 3281 pedum altitudinem et vix pluit. Hanc regionemBeduinicamelorum pastores solum incolunt.
Iemenitica flora mixtura inter Africam Sudanicam geographicam plantarum regionem et Saharo-Arabicam regionem est. Sudanicum elementum -relative altā pluviarum summā depictum- in occidentales montes et planitierum montanarum partes domitatur. Alterā ex parte, Saharo-Arabicum elementum in litorales planitiēs, orientales montes et orientales septentrionalesque desertas planitiēs dominatur. Alta Iemeniticarum plantarum centesima ratio ad tropicas Africas Sudanicarum regionum plantas pertinet. Apud Sudanici elementi speciēs, memorandae sunt haec:Ficus spp.,Acacia mellifera,Grewia villosa,Commiphora spp.,Rosa abyssinica,Cadaba farinosa inter alias.[79] Apud Saharo-Arabicas speciēs, memorandae sunt haec:Panicum turgidum,Aerva javanica,Zygophyllum simplex,Fagonia indica,Salsola spp.,Acacia tortilis, A. hamulos,A. ehrenbergiana,Phoenix dactylifera,Hyphaene thebaica,Capparis decidua,Salvadora persica,Balanites aegyptiaca, inter alias. Saharo-Arabicarum specierum multae endemicae amplae harenosae litorali planitiei (Theamae seuTehamae[20]) sunt.[80]
Constitutio anni1991 ut Praeses suffragio populari saltem duorum candidatorum saltem a Parlamenti sociis quindecim probatorum eligatur praevidet.Primus minister, vicissim, a Praeside nominatur et duabus Parlamenti tertiis partibus probandus est. Praesidis muneris tempus annos septem sed Parlamenti muneris tempus annos sex durat.Suffragium universale est eis qui maiorennitatem (18 annorum) attacti sunt, sed solummusulmaniius suffragii habent.
Vexillum nationale Iemeniae die22 Maii anni1990 instituta est, cumIemenia Septemtrionalis etIemenia Meridionalis se coniunxerunt. Fasciarum rubrae superioris, albae mediae et nigrae inferioris exemplar etiam in harum pristinarum nationum vexillis non minus quam inAegypti,Syriae,Iracae vexillis se ostendebat, quiaPanarabismum denotat. Secundum officialem descriptionem, color ruber martyrum sanguinis fusionem unitatemque, color albus splendidum tempus futurum et color niger tenebrosum praeteritum tempus significat.
Alterā ex parte,insigne Iemeniae auream aquilam cummembranā inter ungues ostendit ubi scriptum est huius nationis nomen Arabice, الجمهورية اليمنية. Aquilae pectus scutumcoffeae plantas etMoles Mariabae[36] (Arabice سَدّ مَأْرِب) et infra caeruleas fluctuantes fascias quattuor ac albas tres depingens continet. Hastae, ab aquilae sinistrā et a dexterā,vexillum Iemeniae firmant.
Iememiticae extera negotia historice strategicā positione in australiPaeninsulae Arabicae extremitate affecta fuerunt, quod hanc nationem praecipuum elementum locali in politicā reddit. Iemenia temporis spatia unitatis et divisionis experta est, quae in eius exteris negotiis affectionem mutavit. Iemenia coniunctim longos fines cumArabiā Sauditā habet et negotia hoc cum regno et adiutoria et conflictuaria sunt. Arabia Saudita Iemeniticis in intestinis conflictibus involuta est et praecipuum elementum in conatibus stabiliendae Iemeniae est.[82] Iemenia etiam praecipuus fons in regionali de imperio certamine inter Arabiam Sauditam etIraniam est. Re verā,Huthi[49] rebelles ab Iraniā adiuvati esse arguuntur, quod in contentiones Iemeniticis exteris negotiis cum suis nationibus vicinis induxit. Ceterum,Civitates Foederatae Americae complexa negotia cum Iemeniā habuerunt, auxilium Iemeniticae rectioni antitromocraticis conatibus contra globos sicutiAl-Qāʿida suppeditantes. Nihilominus,Bellum civile Iemeniense in Statunitensium rationibus politicis mutationes induxit.Nationes Unitae active involutae deditaeque sunt in tentandis pacis condicionibus Iemeniae et in praebendo auxilio humanitari huic nationi propter bellum destructae. Iemenitica igitur extera negotia penitus praesentibus angustiis humanitaribus afficiuntur, quae oculos omnium nationum in se converterunt pervulgatum ob dolorem et angustias rei frumentariae. Denique Iemeniae positio apudRubrum Mare et FretumPortam Lacrimarum hanc nationem praecipuum elementum maritimae huius regionis securitati reddit. Quamobrem, hic conflictus sollicitudines de decretoriorum maritimorum cursuum securitate generavit.
Iemeniticaecopiae militares (Arabice الْقُوَّاتُ الْمُسَلَّحَةُ الْيَّمَّنِيَّة) abExercitū Iemenitico,Classi navium Iemeniticā (Arabice القوات البحرية اليمنية والدفاع الساحلي) etClassi aëriā Iemeniticā (Arabice القوﺍﺕ الجوية ﺍﻟﻴﻤﻨﻴـة) constituuntur. Magna nova copiarum militarium ordinatio in usū est; copiae militares unificatae e defensionis aëriae unico sub iussū est. Classis naviumAdanae stationem habet et totae copiae militares 401 000 militum suo munere fungentium possident. Copiarum militarium praefectusMarescalcusAbd Rabbuh Manṣūr Hādī, qui etiam est Praeses Iemeniticus. Militarium operariorum numerus relative altus est; reverā, Iemenia secundum maiorem exercitum inPaeninsulā Arabicā habet. Anno2012, aestimati sunt copiarum activarum hi numeri: exercitus 390 000 militum; classis navium 7000 militum et classis aëria 5000 militum habebat. Septembre anni2007, administratio Iemenitica obligatoriam militiam recuperatum iri nuntiavit. Defenionis Iemeniticae impensa, quae anno2006 6,6% publicae sumptuum existimationis constituebat,[83] alta in brevi termino mansura est, quia minae intestinam contra securitatem crescere pergunt. Anno2012, Iemenia 5 625 256 hominum activā in defensione involutorum habebat.[84]
Parlamentum legisferum organum est etpotestas iudicialis autonoma est. Secundum Constitutionem, solummortis damnatio Praesidi probanda est, qui etiam organum inspiciendi iudicum consilii regit.[85] Maximum Organum Iudiciale est Supremum Iudicum Collegium.Islamusreligio publica est etLex Sharia adhibita est. Stricta huius legis impositio multaiura humana, sicutilibertatem religionis, negare inducit.
Aetas consensūs cum homo quidam legaliter annuendi coitūs potens putatur prioribus e annis quindecim adpubertatis initium, scilicet ad annos novem, anno1999 reducta est. Minorennium puellarum quae uxores ducuntur proportio 37% in Iemeniā, quae aSomaliā, cum 45%, solum superatur.[86] Hoc contextū, ineunte anno2008, casus puellaeNuǧūd ʿAlī (Arabice نجود علي), decem annos natae, quae a marito, eā annos 22 maiore, discessum in iudicium vocavit titulos actorum in toto orbe terrarum occupavit. Exeunte Februario anni2009, Parlamentum Iemeniticum legem probavit quae aetatem minimam ad matrimonium ineundum 14 annis statuebat. Nihilominus, huic legi Iemeniticorum religiosorum hominum clarorum grex adversatus est, qui eam Shariae inconsentaneam descripsit.[87]
Homosexuales actūs poenā digni sunt, quorum punitiones e mulctis et flagelli ictibus inpoenam capitalem viris cum viris iacentibus comprehendunt.[88]
Anno2014, consilium constitutionale Iemeniam inregiones (Arabice أقاليم) sex -quattuor Septentrionibus, duas Meridiē, capite Sanaā quamvis extra regionem- divisuram esse decrevit, quod foederale rectionis exemplum crearet.[95] Hoc foederale Postulatum unum elementorum fuit quod in subsequensHuthorum[49]praxicopēma contra gubernium induxit.[96][97][98]
Iemeniticusnumerus incolarum 33milliones anno2021 aestimatus est,[111] cum 46% incolarum minus quam 15 annos natorum et 2,7% magis quam 65 annos natorum. Anno1950, erant 4,3 milliones.[112][113] Anno2050, numerus incolarum usque ad 60 milliones aucturus esse aestimatur.[114] Iemenia altumindicem fertilitatis, 4,45 puerorum per feminam, habet; qui hanc nationem loco 30 in toto orbe terrarum collocat.[115]Sanaae incolarum numerus cito auxit circiter e 55 000 anno1978[116] in fere unum millionem exeuntesaeculo XXI.[117]
Iemenitica tribalia loca etSiiticae acSunniticae regiones.SiitaeMusulmani in viridi Occidentalis Iemeniae loco praevalent, in ceterā autem IemeniāSunnitae Musulmani sunt (mappa Anglice scripta).
Iudaei Iemenitae (Arabice اليهود اليمنيون etHebraice יהודי תימן) olim ingens minoritas in Iemeniā fuerunt, diversā cum culturā ab aliisIudaicis communitatibus totius orbis terrarum.[123] Quorum plerique inIsraëlem mediosaeculo XX post Iudaicum exodum ex Arabicis Musulmanisque civitatibus et Operationem Tegetem Volantem (Hebraice כנפי נשרים et Arabice عملية بساط الريح) migraverunt. Aestimatorum 100 000 hominorum exIndicā origine meridionali in nationis parte circumAdanam (Arabice عدن),Moqualam[45] (Arabice المكلا),Xaelem[124] (Arabice الشحر),Lagos[110] (Arabice لحج),Mocham[125] (Arabice المخا) etHodeidam[45] (Arabice الحديدة) confluunt.[126]
Mahchil populus[130] (Arabice بنو معقل)ArabicarumBeduinarum tribuum, ex Iemeniā ortarum, collectio fuit quae ad occidentem perAegyptum migravit. Aliqui Iemeniticorum Arabum globi ad meridiem inMauritaniam se flexerunt et, exeuntesaeculo XVII, totum in territorium domitati sunt. Qui etiam totum perMarocum etAlgerium non minus quam alias per Africae Septentrionalis nationes inveniri possunt.[131]
Iemenia unica natio inPaeninsulā Arabicā quae duo internationalia pacta ab annis1951 et1967 originem trahentia de protegendis profugis obsignavit.[135] Iemenia 124 600 exsulium et asylum quaerentium anno2007 recipiebat. Exsules et asylum quaerentes in Iemeniā incolentes praesertim eSomaliā (110 600),Irācā (11 000),Aethiopiā (2 000)[136] etSyriā.[137] Praeterea, amplius 334 000 Iemeniticorum intra nationem e loco propter conflictum moti sunt.[135]
Diaspora Iemenitica valde vicinā inArabiā Sauditā, ubi inter 800 000 et unum millionem Iemeniticorum habitant,[138] et inBritanniarum regno, domicilium inter 70 000 et 80 000 Iemeniticorum, densatur.[139]
IemeniaLinguis Semiticis Meridionalibus soli genitalis pars.Lingua Almahrica (Almahrice مهريّت, Arabice اللغة المهرية) maxima lingua Semitica Meridionalis in usū hac in natione est, amplius 70 000 locutores habentes. Cuius ipsumethnos Mahrani (Arabice مهرة) nuncupatur.Lingua Socotrensis[72] alia lingua Semitica Meridionalis est, locutores in insulāDioscoridis[44] seuZocotorā[45] (Arabice سقطرى,Socotrensi[72] ماتڸ دسقطري) habentes, a linguae Arabicae pressurā continentali super Iemeniā segregatos. Secundum anni1990 censum in Iemeniā, haec lingua 57 000 locutorum habebat.[142]
Sunnitae in meridionali et austrorientali Iemeniā praevalent, ubi secundumtraditionem minus incolarum sunt. Zaiditae autem et/aut Siitae in septentrionali et boreoccidentali Iemeniā praevalent ubi plerique Iemenitici traditionaliter; Ismaëlitae autem praecipua centra sicutiSanaam etMariabam[36] incolunt. Mixtae communitates maioribus urbibus sunt. Ciciter 0.5 centesimae partes Iemeniticorum Musulmani non sunt, sedChristianismum,Religionem Iudaicam autHinduismum sequuntur aut nullam religiosam filiationem habent.[151][152]
Iemenia loco quinto in mundanoIanuarum Apertarum indice anni2022 (AngliceOpen Doors' 2022 World Watch List), anniversario quinquaginta civitatum indice ubiChristiani summam insectationem subeunt, collocatur.[153] Christianorum numeri in Iemeniā aestimationes e 25 000[154] in 41 000[155] fluctuantur. Anno2015, investigatio Christianos quadringentosMusulmano ex ambitū hanc civitatem incolere aestimat.[156]
Circiter 50 aut minus Iudaeorum in Iemeniā manentium. Complures IemeniticiIudaei 200 inIsraëlem aSede Iudaicā pro Israële (Hebraice הסוכנות היהודית לארץ ישראל) circa annum2016 deportati sunt.[157] Attamen anno2022 solum unus Iemeniticus Iudaeus manere aestimatus est secundumNationum Unitarum relationem de religiosarum minoritatum tractatione in conflictūs zonis; nihilominus parva "occultorum Iudaeorum" manus credibiliter est qui adIslamum se converterunt sed clamIudaismum colere pergunt.[158]
Secundum internationales societatis WIN/Gallup schedas interrogatorias, Iemenia religiosissimos incolas Arabicas apud civitates habet, qui etiam apud religiosissimas gentes in toto orbe terrarum sunt.[159]
Iemenia pauperrimas apud civitates in toto orbe terrarum est. Valdeaeribus alienis obstricta etparum provecta, eius oeconomia internationali ab auxilio et traditionalibus operis debili cum industriā petroleariā colligatis permultum pendet. Haec natioOrdini mercaturae mundanae interest e die26 Iunii anni2014, quamquam assiduis difficultatibus structuralibus afficitur.
Agricultura ponderis partem oeconomicā in activitate repraesentat. Agrorum distributio valde inaequalis est: e 1.2 millionibus agrorum possessorum, 58% 8% arabilium agrorum possident, proprietariorum autem 7% 56% agrorum possident.[160]
Anno2022, Iemenia ex ordine 128 collocata est apudIndicem mundanum innovationis (Arabice مؤشر الابتكار العالمي,Sinice 全球創新指數, AngliceGlobal Innovation Index,FranciceIndice mondial de l'innovation,Russice Глобальный инновационный индекс,HispaniceÍndice mundial de innovación).[161]
Iemenia gravi crisi aquae laborat, cum renovabilis aquae quantitas quotannis per capita solum 72 m3 esset, gradus inferior quam limes exiguitatis 500 m3, apud indicem internationalem Falkenmarkianum. Incrementum demographicum,climatis mutatio et parum idonea agriculturalis ratio exannis 1990 hanc crisin acerbaverunt. Habitatissimarum regionum aliquae, sicutiSanaae[12] etSaadae[52] regiones, sic ingente descensū quantitatis aquae phreaticae afficiuntur. Aliquaevillagia derelicta sunt propter totam aquarum putealium exhaustionem.[160]
Iemeniaimpressionem anno1853 coepit, cumBritannicae occupationis moderatores primumprelum typographicumAdanae introducerent quod procurationis necessitates satisfaceret. Etiam Britanni captivorum numerum inIndiam miserunt qui setyporum mobilium dispositione exercitarent ad utendum prelo typographico Arabice et Anglice imprimente. Impressio Adanae extensa est. Nunc sunt circiter legitimaperiodica etcommentarii in Iemeniā, e quibus nonnulla inferiori in tabulā sunt:[162][163]
Televisio significativissimum aequum[176] divulgatorium in Iemeniā est. Demissum ob indicemalphabetismi in hac natione, televisio praecipuus nuntiorum fons Iemeniticis est. Sunt gratuiti tramites televisifici sex in praesenti cum sedi in Iemeniā, e quibus quattuor publici sunt.[177]
Necferriviae necferriviae subterraneae neccurrūs electrici in Iemeniā sunt, quamquam ferriviarum proposita sunt. Quod advias attinet, Iemenia anno1996 67 000 chiliometrorum viarum habebat, e quibus 7 700 chiliometrorum bituminata et 59 300 chiliometrorum non bituminata sunt. Haec natiofiloraedā caret. CeterumcapiteSanaae[12] et aliis in habitatis locis agunt publicae privataeque societates vectationes urbanas, suburbanas et interurbanaslaophoriis factas gerentes. Respectūportuum, praecipuiAdenensis[7],Hodeidensis[45],Moqualensis[45],Mochanus[125],Ništūnensis sunt. Denique, quodaëroportūs spectat, Iemeniae erant anno1999 aëroportūs 50. Quorum 13 bituminataaërodromos habent, duos amplius 3047 metrorum longos, octo inter 2438 et 3047 metrorum, unum inter 1524 et 2437 metrorum, unum inter 914 et 1523 metrorum, unum minus quam 914 metrorum longum; aëroportūs autem 13 bituminatis sine aërodromis erant, e quibus duo amplius 3047 metrorum longi sunt, novem inter 2438 et 3047 metrorum, octo inter 1524 et 2437 metrorum, tredecim inter 914 et 1523 metrorum et quinque minus quam 914 metrorum.
Index alphabetismi apud incolas annos 15 aut amplius natos inter annos1995 et2015, apudUNESCOnis Institutum Statisticae.
Adultorum indexalphabetismi 64% anno2010 erat.[178] Gubernium reducendo analphabetismo ad minus quam 10% anno2025 se dedidit.[179] Quamquam Iemeniticum gubernium universalem, obligatoriam gratuitamque educationemimpuberibus ex annis sex usque ad annos quindecim natis praebet,Ministerium Rerum Externarum Civitatum Foederatarum obligatoriam praesentiam non cogi refert. Gubernium Rationem evolvendae educationis basicae nationalis anno2003 elaboravit, quae educationem ad 95% Iemeniticorum impuberum ex annis sex usque ad annos quattuordecim natorum praebere et quoque lacunam inter pueros ac puellas non solum urbibus sed etiam ruri imminuere expetebat.[180]
Septuenne propositum quodgeneris aequalitatem eteducationis secundariae qualitatem efficientiamque admelioraret, animo ad puellas ruricolas attendendo, abArgentariā mundanā Martio anni2008 approbatum est. Secundum quae, Iemenia educationis impensam e 5%PDG anno1995 ad 10% anno2005 auxit.[181]
Iemenitica medica infantem in valetudinariā clinicā sede[188] abUSAID praebitā examinat.
Contempto significativo progressū quem Iemenia fecit ut expanderetur admeliorareturque salutis procurandae ratio praeteritum per decennium, haec ratio adhuc subevoluta valde manet. Tota curationis medicae impensa anno2002 3,7% eproductū domestico generali constituebat.[189]
Curationis medicae diakoniae specialiter ruri tenues sunt. Solum 25% ruralium locorum salutis diakoniis satisfacta sunt, collata cum 80% urbanorum locorum. Promptae curationis loca[190] non minus quamarcerarum diakoniae et receptacula sanguini colligendo[191] inexsistentia sunt.[189]
Praeter magnum numerum operumoralibus aut scriptis litteris Islamicis motorum, erat distincta Iemenitica Iudaicarum poëseōs prosaeque traditio usque ad Iemeniticorum Iudaeorum exodum circa annum1950.[198]
Iemeniticacinematographia relative obscura est, sed conspectūs breves ponderis et repraesentationis per annos vidit. Exannis 1920, cum expeditiones exEuropā in Iemeniam advenerunt, haec natio aliquot indocumentariis et itinerum documentariis iam apparuerat. Haec primae pelliculae auditoribus Iemeniticos prospectūs, architecturam et culturam monstravit, toti orbi terrarum fenestram praebentes per quam alioquin non experti essent.[204]
Non obstante rarā Iemeniae praesentiā peregrinis in productionibus, non fuit usque ad annum2005 cum Iemenitica cinematographia significativam agnitionem internationali in scaenā adepta est.Bader Ben Hirsi,Britannicus dispositor Iemeniticā e progenie, historiam fecit propter suam pelliculamA New Day in Old Sana'a. Hoc romanticum drama, per Italiani photographi oculos visum, amorem electionesque contra antiquiSanaaënsis leporis adiuncta explorat. Haec pellicula praemia inFesto Cinematographico Internationali Cairensi (Arabice مهرجان القاهرة السينمائي الدولي) accepit et inFesto Canuae expressa est, quod Iemeniticam cinematographiam illuminavit.[204]
Nihilominus, notandum est Iemeniticae cinematographiae evolutionem politicae instabilitatis, corruptionis et opium carentiae annis obstatam esse. Huius nationis pugna contra paupertatem et limitatae educationis opportunitates artifiosae expressionis incrementum longius restrinxerunt, inclusā industriā cinematographicā.[204]
Ausguto anni2008, Iemeniticus Minister rerum interiorumMutaher al-Masri longioris taeniae cinematographicae emissionem adiuvit ad educandos auditores deextremismi Islamici effectibus. PelliculaAl-rahan al-khasar aFadl al-Olfi edita est. Argumentum duos Iemeniticos gihadistas[205] sequitur, qui redeunt cum aliquot annos peregre vixissent. Qui domum abAl-Qāʿidae artifice mittuntur ad conscribendos asseclas qui mortiferas actiones in Iemeniā perficiant.[204]
Architecturae historia in Iemeniā antiquis temporibus coepit, cum Arabiae Meridionalis architecturae traditio floruit hac in regione propter ortum urbium civitatum quae locupletes ob commercium crescebant.[207] Cuius evolutio per perihodon Islamicam perrexit, ostensis et localibus proprietatibus et externis influxibus. Hitorica Iemenitica urbes oppidaque etiam clara sunt traditionales propter domos turres,lateribus crudis aut saxo aedificatas et altas aliquot cum tabulatis.[207] Antiquae urbesSanaa[12] (Arabice صَنْعَاء),Sibamum[208] (Arabice شِبَام) etZabida[37] (Arabice زَبِيد)Patrimonium totius mundi abUNESCOne nominata sunt.[209]
Quamquam singulae regiones singulas varietates habent,salta (Arabice سلتة) nationale ferculum putatur. Cuius fundamentum fusca caro decocta[215] maraq (Arabice مرق) nuncupata,foeni Graeci spumae portio etseuc (Arabice سَحاوِق seu سحوق) -capsicorum,pomorum aureorum,allii,herbarum mixturaiuris modo contrita- sunt.Oryza,patatae, ova misculata etholera saltae communes adiunctiones sunt. Traditionaliter Iemeniticopane plano[216] maducatur, qui sicut utensile adhibetur ad colligendum cibum.
Malūǧa (Arabice ملوجة) seumalūǧ (Arabice ملوج) etlaḥūḥ (Arabice لحوح) popularissimapanis plani[216] genera in Iemeniā inventa sunt.Malūǧafabarum ferculis manducatur, sicutifūli (Arabice فول مدمس) -oryzae cum phaseolis simili ferculo-.Laḥūḥ attamencarili, carne decoctā[215] et iusculis, non minus quam oryzae ferculis manducatur.
Catha edulis (Arabice القات) pervulgate cultaplanta in Iemeniā est, quae ad mandendum adhibetur. Cum cathae sucus voratur, producituramphetamino par effectus. Iemenitae traditionalesornatos gerunt et narcoticam plantam catham post meridiem mandunt. Catham mandere quoque Iemeniticae negotiorum culturae pars est ad alendum processum decretorium, sed advenae participare non exspectantur.
Iemenitica apud delectamenta naturalia culturaliaque, adPatrimonium totius mundi pertinentia loca sunt.[222][223] Antiqua urbs moenibus circumdataSibamum[208] (Arabice شِبَام), abUNESCOne anno1982 conscripta, biennio postquam Iemenia Consilio Patrimonii Mundani se iunxit, "Deserti Manhata" propter eiuscaeliscalpia agnominatur. Munitismoeniis e luto stramineque factis circumdata, haecsaeculi XVI urbs unum est apud exemplaurbanae dispositionis fundatae in verticalis aedificationis principio.[224]
Antiqua urbsSanaa[12], amplius 2100metrorum sive 7000pedum altitudine, usque ab duobus millenniis et dimidio amplius habitatur et anno1986 conscripta est. Sanaa praecipuum Islamicum centrumsaeculo VII facta est et 103meschitae, 14balnea Turcica[225] sive traditionalia balnea et amplius 6000 domuum -quae usque ad nostram memoriam supersunt- ab antesaeculo XI originem trahunt.[226]
PropeRubri Maris litus, historicum oppidumZabidae[37] (Arabice زَبِيد), anno1993 conscriptum, Iemeniticumcaput esaeculo XIII adsaeculum XV fuit et situs archaeologicus historicusque quoque est. Praecipuo munere functum est multa per saecula propter eius universitatem, quae cognitionis centrum toti Arabico Islamicoque mundo fuit.[227]
Iemenitici montes multas opportunitates praebet disportibus subdialibus sicutibirotationi montanae, rupium ascensioni, peragrationi, deambulationi in montibus et aliis provocantibus disportibus, inclusāoreobatiā. Oreobatia et itinera deambulatoria inMontes Sarawatenses[230] (Arabice جبال السروات) -cacumina 3000 metrorum seu 9800 pedum et amplius alta includentes et praesertim inMontem Prophetae Scioaib (Arabice جبل النبي شعيب)- a localibus internationalibus societatibus oreobaticis periodice instruuntur.[24][77] Litoralia autem loca etDioscoridis[44] seuZocotora[45] insula (Arabice سقطرى) multas opportunitates praebent disportibus aquaticis sicutifluctivagationi,somatosanidi[231], velificationi, natationi et urinationi cumscubā.Dioscoridis[44] seuZocotora[45] insula unus apud optimos locos destinatos ad fluctivagandum in toto orbe terrarum est.
Saltus supercamelum traditionalis disportus est qui magis magisque popularis fit apudtribum Zaranicam Occidentali in litore. Cameli a latere in latus collocantur et vincit aemulus qui -initiali e cursū- maximam camelorum quantitatem transilit. Huius tribūs viri -quia feminae contendere nequeunt- vestimenta circum medium corpus plicant ad reddendos faciliores motūs dum currunt transiliuntque.[232]
Maximus eventus disportivus Iemeniticus Vicesimi Certaminis Pilamallei Arabici (Arabice كأس الخليج العربي) celebratio fuitAdanae[13] et inmuhafazāAbiane[45] anno2010. Iemenia in primis huius certaminis lusionibus tribus victa est.[233]
↑Νuntius "Coniuges Finni ex Iemenia liberati,""Nuntii Latini," Radiophonica Finnica.
123456"Lexicon Latinum hodiernum vel Vocabularium Latinitatis huius aetatis. Pars geographica. Auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo", ubi dicitur "Jemen, mIemenia, ae, f [GEO; VPL: Iemenia (2008)];Iemen, inis, n (indec) [GEO];Iemenium, i, n [GEO] {natio in paeninsula Arabica} //JemenitischIemeniticus, a, um [2008];Yemeniticus, a, um [SYS: Tachyagetes yemeniticus];Yemen(i)ensis, is, e [SYS: Varanus yemenensis; Eunidia yemeniensis]".
↑"Praeses Reipublicae Yemenitae": videp. 998 s.v. Saleh A. A.[nexus deficit]. Cf. "Regnum Arabiae Sauditae tum etiam Status Qatarensis, Bahreinensis, Emiratorum [sic] Unitorum Arabicorum, Omanensis et Yemenitae":Litterae Apostolicae.
↑Vbb. adiectt. "Yemenensis" saepe, "Yemeniensis, Yemeniticus, Iemenensis" rarius in nominibus biologicis reperiuntur.
↑Qua ratione nomen reperis "rei publicae Arabiae Felicis (Yemen)":Ephemeris (7 Iunii 2017)
1234"Maria ad oras Somaliae spectantia, id est Sinus Adenensis":Ephemeris
↑"Yémen: 3 agences de l'ONU appellent à la levée immédiate du blocus humanitaire" (Francice), apudONU Info, die 16 Novembris anni 2017. Inspectum die 4 Iulii anni 2023.
1234567Theophrastus:Historia Plantarum. 9,4. Vide etiam articulum Vicipaediae Anglicae de hoc regno, ubi dicitur "Theophrastus gives the name Άδρραμύτα, a direct transcription of the Semitic name into Greek".
↑Ab Jawād ʻAlī (1968) [Digitizatum die 17 Februarii anni 2007]. الـمـفـصـّل في تـاريـخ العـرب قبـل الإسـلام (Arabice). Vol. 1. Dār al-ʻIlm li-l-Malāyīn. p. 171.
↑Ab Neuwirth, Angelicā (Angelika); Sinai, Nicolao (Nicolai); Marx, Michaële (Michael) (2010).The Qur??n in Context: Historical and Literary Investigations Into the Qur??nic Milieu (Anglice). BRILL.ISBN 9789004176881.
12345A. Burrowes et Roberto (Robert) D. (2010),Historical Dictionary of Yemen (Anglice) (Rowman & Littlefield) 319.ISBN 978-0-8108-5528-1.
↑A. Smith et Gulielmo (William) Robertson,Kinship and Marriage in Early Arabia (Anglice), p. 193.ISBN 1-117-53193-7.
↑A Beeston, A.F.L.; Ghul, M.A.; Müller, W.W.; Ryckmans, J. (1982).Sabaic Dictionary (Anglice). Ab Universitate Sanaaense, YAR. p. 168.ISBN 2-8017-0194-7.
↑Vide [situm interretialem Brill's New Pauly], ubi dicitur "(Qatabān). Pre-Islamic people in south-western Arabia, known predominantly through inscriptions. They appear in the ancient sources as Kattabaneîs (Κατταβανεῖς, ἡ Κατταβανία, Str. 16,4,4), Kottabanoí (Κοτταβανοί, Ptol. Geog. 6,7,24) and Catapani (Plin. HN 6,153)".
↑Vide articulum "Najran" apudwww.jatland.com ubi dicitur "Najran (Hindi: नजरान, Arabic: نجران Najrān), is a city in southwestern Saudi Arabia near the border with Yemen. It is the capital of Najran Province. Najran is mentioned as Negrana by Pliny".
12ConferOrientalia, Volumen 2, ubi dicitur "(...) Sultanus Principi Rasūlidae, 'al-Malico-'l-Mogāhido, domino 'al-Jemanie, auxilio misit circiter 2000 equites, (...)".
↑«A new report launched by Centre Delàs, Amnesty International and ECCHR, concludes that arms transfers by Spanish company Airbus to Saudi Arabia and UAE may have contributed to war crimes in Yemen» (Anglice), inCentro Delàs pro studiis de pace. Inspectum die28 Augusti anni2023.
↑[ttps://www.business-humanrights.org/en/latest-news/spain-report-claims-that-arms-exports-by-spanish-company-airbus-to-saudi-arabia-and-uae-may-have-contributed-to-war-crimes-in-yemen/ «Spain: Report claims arms exports by Spanish company Airbus to Saudi Arabia & UAE may have contributed to war crimes in Yemen»] (Anglice), inBuisness & Human Rights Resource Centre. Inspectum die28 Augusti anni2023.
↑"About Yemen" (Anglice et Arabice). A Ministerio petrolei et mineralium.
12Videwww.perseus.tufts.edu, ubi dicitur "MALICHI INSULAE (Μαλίχου νῆσοι, Ptol. 6.7.44), two islands in the Sinus Arabicus, off the south coast of Arabia Felix. One of them is the modern Sokar.".
↑McLaughlin, Rob. "The Continuing Conundrum of the Somali Territorial Sea and Exclusive Economic Zone." (Anglice), The International Journal of Marine and Coastal Law 30.2 (2015): 305–334.
1234Historia Jemanae sub Hasano Pascha, ubi dicitur "TAIZZUM تعز. Quum in hujus nobilissimae urbis scriptione plurimum a se invicem dissentiant eruditi (...). Taizzum castellum magnum in Jemana (...)".
12A McLaughlin, Daniele (Daniel) (Kalendis Februariis anni 2008).Yemen (Anglice). Bradt Travel Guides. p. 3.ISBN 978-1-84162-212-5.
↑Ab Abdul Wali A. al-Khulaidi,Flora of Yemen (Anglice), secundum Sustentabilis circumiectorum administrationis programma (YEM/97/100), A Re publicā Iemeniticā, Iunio anni2000, p. 7.
↑A Hepper, F.N. (Iulio anni1978). "Were There Forests in the Yemen?" (Anglice).Proceedings of the Seminar for Arabian Studies.9 (anno1979): 65–71. JSTOR 41223217.
123Historia Jemanae sub Hasano Pascha, ubi dicitur "Raima ريمة. Memoratur a Niebuhrio vicus Rema paululum a meridie Sanaae situs et provincia Rema (...)".
↑Secundum Ministerium Publicae Valitudinis et Incolarum Iemeniticum.
1234567Historia Iemanae, ubi dicitur "Lahadj لحج, oppidulum in pago Belad Aden situm, (...). Barthema hanc urbem Lagi, Nieb. et Büsch. Lahadsje pronuntiant (...)".
↑Africae descriptio, Leone Africano auctore, ubi dicitur "Mahchil populus. Ruche populus qui a Mastaro originem duxisse creditur, id desertum sibi habet (...)".
↑"World Refugee Survey 2008" (Anglice). Ab Consilio Statunitensi pro profugis et immigrantibus (AngliceU.S. Committee for Refugees and Immigrants). Die 19 Iunii anni2008. In tabulario servatum archetypum die 19 Octobris anni 2014. Inspectum die22 Octobris anni2023.
↑VideLexicon Latinum hodiernum, auctore PETRO LUCUSALTIANO LATINOPHILO, ubi dicitur "Plattform (II), faequum, i, n [vet.; KLW p.85,1; GHL I,192ff] {in re computatoria vel technica}".
↑"Republic of Yemen, Ministry of Education Report 2008. "The Development of Education in the Republic of Yemen."" (PDF Anglice). Anno2008. p. 3. Inspectum die15 Decembris anni2023.
↑"Republic of Yemen, Ministry of Education Report 2008." The Development of Education in the Republic of Yemen."" (PDF Anglice). Anno 2008. p. 5. Inspectum die15 Decembris anni2023.
↑Ab Wagner, Marco (Mark) (die 2017-10-26). [Wagner, Mark (2017-10-26). "Yemen". The Oxford Handbook of Arab Novelistic Traditions. doi:10.1093/oxfordhb/9780199349791.013.32.ISBN 978-0-19-934979-1. Retrieved 2022-01-08. "Yemen".The Oxford Handbook of Arab Novelistic Traditions] (Anglice). doi:10.1093/oxfordhb/9780199349791.013.32.ISBN 978-0-19-934979-1. Retrieved? 2022-01-08.
↑Ab Wagner, Marco (Mark) S. (anno2009).Like Joseph in Beauty: Yemeni Vernacular Poetry and Arab-Jewish Symbiosis (Anglice). Vol. 33 (Brill studies in Middle Eastern Literature).Leidae-Bostoniae: EJ Brill. OCLC 906777608.
↑Vide lemma "solista" apud "Dicionario galego-latino clásico e moderno", auctore Iosepho (vulgoXosé) López Díaz.
12345Vide lemma "oud (I)" apud"Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Oud (I), f/muda, ae, f [2020] {instrumentum musicum Arabicum}".
↑Vide lemma "andaluz" apud "Dicionario galego-latino clásico e moderno", auctore Iosepho (vulgoXosé) López Díaz.
12A M. Bloom, Ionathā (Jonathan); S. Blair, Sheilā (Sheila), ed. "Yemen, Republic of,"The Grove Encyclopedia of Islamic Art and Architecture, vol. 3 (Oxoniae: Oxford University Press, 2009).444–446.ISBN 9780195309911.
↑Ab UNESCOnis Patrimonii totius Centro. ["Yemen - UNESCO World Heritage Convention"] (Anglice). Inspectum die7 Ianuarii anni2024.
123Antonius Fridericus Büsching, Magazin für die neue Historie und Geographie, tomus 17, Salinis Saxonicis, anno 1783.
↑gottwein.de, ubi dicitur "(...) Shiitae Kerbalae, in urbe Iraquiae meridionalis, Imam Hussein, filium Ali et nepotem prophetae, martyrem venerantur. Is enim anno sescentesimo octogesimo, cum ad Kerbalam contra Sunnitas pugnaret (...)".
↑Vide lemma "Buttermilch" apud "Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Buttermilch, foxygala, ae, f (n) [vet.; LEA p.146; GHL II,1427];lac butyratum, n[LML29.01.2013]".
12Confer exemplum extractum e sitū interretialica.opentran.net, ubi dicitur "Sicut quivis butyrum clarificatum, ghee fere totus ex pinguibus componitur, 62% quorum ex adipe saturatioribus constat.".
12 Vide lemma "estufado" apud "Dicionario galego-latino clásico e moderno", auctore Iosepho (vulgo Xosé) López Díaz.
12Vide lemma "Fladenbrot" apud "Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Fladenbrot, npanis planus, m".
↑Vide lemma "Schakschuka" apud "Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Schakschuka, nschacschuca, ae, f [2021] {cibus Israelicus ex Africa Septentrionali};".
↑Vide lemma "Weissbrot" apud "Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Weissbrot, npanis albus, m [LEA p.614; WFH p.283,1];panis triticeus, m [LEA p.614];panis siligineus, m [LMG p.692,2];panis candidus, m [LEA p.614]".
↑Vide commentationemAssida apud Vicipaediam Francicam ubi dicitur "La préparation de ce mets est devenue courante dès que l'homme a su cultiver les céréales en Mésopotamie et en Méditerranée. Dans l’Antiquité, Caton rapporte dans son traité De agri cultura la recette d'une bouillie de semoule très populaire à Carthage et à Rome appelée puls punica".
↑Vide lemma "Tee" apud "Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Tee, mthea, ae, f [LEA p.547; CVS p.28]; (...)schwarzer ~, mthea nigra, f (...)".
↑Vide lemma "Wadi" apud "Lexicon Latinum Hodiernum", auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ubi dicitur "Wadi, mvadio, onis, f [2014];alveus (plerumque) aridus, m [NLL p.410,2] {vadio est verbum linguae esperanticae}".
↑[ttps://www.theguardian.com/e nvironment/2022/nov/12/saving-dragons-blood-island-refused-let-tree-die-out-socotra-yemen "Saving the dragon's blood: how an island refused to let a legendary tree die out"] (Anglice). Athe Guardian.Pridie Idūs Novembres anni2022. Inspectum die21 Ianuarii anni2024.
A M.O. El Habashi,Aden. L'évolution politique, économique et sociale de l'Arabie du sud,Algeriae, SNED, 1966
A Gregorio (Gregory) D. Johnsen,The Last Refuge: Yemen, Al-Qaeda, and America's War in Arabia,Novi Eboraci,Londinii, W.W. Norton & Co., 2013, 352 p. (ISBN 978-0-393-08242-5)
Ab Helenā (Helen) Lackner (rectrice),Why Yemen matters: a society in transition,Londinii, Saqi, 2014, 334 p. (ISBN 978-0-86356-777-3)
A Remigio (Rémy) Leveau (rectore), Francisco (Franck) Mermier et Udone (Udo) Steinbach,Le Yémen contemporain,Lutetiae, Karthala, 1999, 459 p. (ISBN 2-86537-893-4)
A Paschali (Pascal) Maréchaux et Mariā (Maria) Maréchaux,Yémen, Phébus, 2005, 238 p. (ISBN 978-2-7529-0128-6)
A Paschali (Pascal) Maréchaux et Sergio (Serge) Sautreau,Cités du Yémen,Lutetiae, Imprimerie nationale, 2006, 256 p. (ISBN 978-2-7427-6354-2)
Yémen, le temps du sacré, Layth Abdulamirpellicula, a societate Zarafa films, Pantin, 2000, 52 minuta durans (DVD);
L'avenir voilé du Yémen, Holgeris Riedel pellicula, a societate Arte France, 2009, 52 minuta durans (DVD);
Yémen, le cri des femmes, film deManon Loizeau pellicula, a societate Doc & Film,Lutetiae, 2013, 52 minuta durans (DVD);
Yémen, les enfants dans le couloir de la mort, Thomae Dandois, Alexandrae Kogan et Francisci Xaverii Tregan pellicula, a societate Arte,Lutetiae, 2014, 21 minuta durans (DVD).