Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Ich bin ein Berliner

E Vicipaedia
Scida Ioannis Kennedy cum verbis pronuntiatuAnglico scriptis: Ish bin ein Bearleener.

Ich bin ein Berliner (Latine, 'Berolinensis sum') est sententiaTheodisca quamIohannes F. Kennedy,Praeses Civitatum Foederatarum Americae, inorationeBerolini die26 Iunii1963 habita, pronuntiavit. Sua locutio fuit:

Anglice: Two thousand years ago the proudest boast was 'Civis Romanus sum'. Today, in the world of freedom, the proudest boast is 'Ich bin ein Berliner'.Germanice:Vor zweitausend Jahren war der stolzeste Satz ‚Civis Romanus sum‘. Heute, in der Welt der Freiheit, ist der stolzeste Satz ‚Ich bin ein Berliner‘.Latine: Abhinc annorum duo milia, superbissimum verbum erat 'Civis Romanus sum'. Hodie, in mundolibertatis, superbissimum verbum est 'Ich bin ein Berliner'.

His verbis, Kennedy pollicitus est populumCivitatum Foederatarum Berolinensibus auxilio futurum si ab illa parte mundi, quae tumlibertate usa non est, premerentur. Illo tempore enim Berolinum occidentale omne circumdatum aMuro Berolinensi erat terraRei publicae Democraticae Germanicae, quae civitasUnionis Sovieticae socia erat.

Stipula

Haecstipula adlitteras spectat.Amplifica, si potes!

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Ich_bin_ein_Berliner&oldid=3485951"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp