Internationalis Foederatio Esperantistarum Ferriviariorum (primumInternacia Fervojista Eperanto-Federacio / IFEF) est sodalitas anno 1948Amstelodami fundata. Scopus est usurpatiolinguae Esperanticae in rebusferriviariis usitatior. Verba in associationis scutario suntOrbitae ferriviae terras coniungunt, lingua Esperantica autem populos. (= La reloj ligas la landojn, Esperanto la popolojn).
Mense Martio 1909 Armandus Berlande Francogallus in periodicis quae "Esperanto" inscribuntur homines vocavit ut Esperantica in rebus ferriviariis quam maxime adhiberentur. Incongressu universali quintoBarcinone anno 1909 celebrato, quaedam societas nata est (Internacia Asocio de Esperantistaj Fervojistoj, IAEF). Ilicoperiodicum "Fervojista Esperantisto" fundatum est, et lingua Esperantica plurimis terminis technicis viam ferratam spectantibus ditata est. Quotannis conventus in congressibus universalibus fieri debere statutum est. Postprimum bellum mundanum sedes ex anno 1921Agrani fuit, cui operam dabant Stephanus Stojnić et Elias Puhalo. Tunc magis magisque societates nationales in gremium IAEF venerunt. Ferriviarii totius mundi anno 1925Catoviciae congressi commendabant utlingua Esperantica a quam plurimis membris disceretur. Eodem anno inAustria cursus Esperantici pro ferriviariis instituti sunt. Esperantistis novis liceret portare stellam viridem Esperanticam dum laborant. Anno 1927 inIugoslavia statutum est ut currus internationales tabulis Esperanticis pararentur. InHungaria ferriviarii currus commeatui internationali dicati caputBudapestinum imaginibus et verbis quinque idiomatibus praesentarent. Variis in terris pro intinerantibus hodoeporicaidiomate Zamenhofiano pacta sunt.[1] Haud raro periodica sodalitatum officialium ferriviariarum partem Esperanticam habuerunt.[2]
Postsecundum bellum pancosmicum sodalitas IFEF forma sua hodierna condita est, quasi consociatio omnium esperantistarum ferriviae quoquo modo addictorum. Praeses annis inter 1968 et 1990 fuitIoachimus Gießner Germanus.
Scopus foederatorum est divulgatio linguae internationalis inter ferriviarios, societates ferriviae addictorum et instantias ferriviarias. Inde hae sunt actiones: congressus quotannis praeparatur internationalis; labor scientificus datur (in edendis elenchis terminorum technicorum, in scribendis libellis ferriviariis qui dicuntur, in conficiendo glossario UIC, in orationibus habendis). Sexies in anno periodicum quod inscribitur "El fervoja mondo" publicatur,commercium epistulare officiale impletur,nartationes tempore subsicivo instituuntur.
In plus quam viginticivitatibus sunt sectiones membraque privata. Quibus pensa sat varia sunt in edendis propriis periodicis, in conventibus regionalibus peragendis, in praeconio Esperantico faciendo.