Feminis usitate estovipositor proprius adova infundenda in hostes vel locos aliter inaccessos. Ovipositor inaculeum saepe commutatur. Se evolvunt iuvenes permetamorphosin perfectam—hoc est, eis sunt vermiformislarvarum gradus et quietuspuparum gradus antequam maturant (videholometabolismum).
Hymenoptera sunt insecta perparva ad magna, plerumque bisbinis alis praedita. Eorumora ad mandendum accommodantur, cummaxillis bene evolutis. Multae species os inproboscidem longiorem evolverunt, quo liquores sicutnectar bibere possunt. Eis sunt magnioculi compositi, et usitatetresocelli.
Anterior alae posterioris margo nonnullashamulos fert, setas hamatas, quae alae anteriori adhaerent, ut ambae alae se coniungant. Speciebus minoribus in latere quoque fortasse sunt solumbini velterni hamuli, sed maximis vespis est aliquantum, qui alas artissime comprehendunt. Alis hymenopterorum sunt paucaevenae pro venis aliorum insectorum, praecipue specierum minorum.
In avitioribus hymenopteris,ovipositor est laminiformis, et se ad textiliaplantarum concidenda evolvit; in plurimis autem, commutatur ad pervadendum, et, in aliquibus speciebus, est totiens?longitudo? corporis. In aliquibus speciebus, ovipositor commutatur utaculeus, et ova ex fundamento structura pariuntur, pro apice, qui solum advenenum infundendum adhibetur. Aculeus ad praeda debilitanda usitate adhibetur, sed a nonnullis vespis et apibus ad se defendendum adhiberi potest.[2]
Larvae avitiorum hymenopterorumerucarum similes sunt, et sicut eaefoliis usitatevescuntur. Eis sunt magnae maxillae pro mandendo,tria membrathoracica, et plerumque nonnullapromembra (Angliceprolegs)abdominales. Erucarum autem dissimiles, promembris non sunt spinae prensentes, etantennae sunt merae stipulae.
Larvae autem aliorum hymenopterorum larvarumDipterorum artius similes sunt, et se advitam in circumiectu tuto accommodant, qui saepe estcorpusorganismi hostis, vel cellula in nido, ubi adulti larvas conservare possunt. His larvis sunt corpora mollia, sine membranis. Praeterea, ea defecare nequirunt donec adulti factae sunt quia eis estapparatus digestorius imperfectus.[2]
Geneticae autem rationes arbitrii sexus haplodiploidi fortasse est multiplicior quam simplex chrosomatum numerus. In multis hymenopteris, sexus revera a singulo genorum loco cum multisallelomorphis arbitratur. His in speciebus, haploidi sunt mares, et diploidi in loco sexus heterozygi sunt feminae, sed aliquando diploidus est in loco sexus homozygus et potius mas crescit.
Una haplodiploidii consequentia est quod feminis revera sunt plura gena cum suarumsororibus quam cum suarumfiliis. Ergo, opera feminarum cognatarum fortasse est inusitate utilis, et contribuere cum multiplicibuseusocialitatis originibus intra hunc ordinem habetur.[2]
Variis hymenopterorum speciebus sunt varii victus habitus. Formae primitivissimae? usitate suntherbivora, quaefoliis velpine needlesvescuntur. Vespae aculeatae suntpraedatores, qui eorum larvas praeda membris debilibus instruunt, cumapesnectar etpollen vescuntur.
Nonnullae species sunt larvaeparasitoidae. Adulti ova in hostem paralyticum inserunt, quem ei simul atque ex ovis excluduntur consumere incipiunt. Nonnullae species etiam sunt hyperparasitoida, hoste ipso alio insecto parasitoido. Habitus inter eos formarum herbivorarum et parasitoidarum in nonnullis hymenopteris fiunt, quigallas velnidos aliorum insectorum habitant, eorum victum furantur, et ad extremum habitatores interficiunt et comedunt.[2]
Vespoidea,Anthophila, etFormicidae subordinemApocrita una componunt, quibus est contractio inter primum et secundum segmenta abdominalia, "petiolus" (Anglicewasp-waist) appellata, quae etiam coniunctionem primi segmenti abdominalis adthoracem efficit. Praeterea, larvis omnium Apocritorum non sunt membra, propedes, vel ocelli.
↑Hoell, H. V., Doyen, J. T. & Purcell, A. H. (1998). Introduction to Insect Biology and Diversity, 2nd ed.. Oxford University Press. p. 320. ISBN0-19-510033-6.
↑2.02.12.22.32.4Hoell, H. V., Doyen, J. T. & Purcell, A. H. (1998). Introduction to Insect Biology and Diversity, 2nd ed.. Oxford University Press. pp. 570–579. ISBN0-19-510033-6.
↑David P. Cowan et Julie K. Stahlhut (13 Iulii 2004.). "Functionally reproductive diploid and haploid males in an inbreeding hymenopteran with complementary sex determination". PNAS101 (28)