Hungari, priusquam inregione ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomadesque fuerunt (sicutScythae) ac inEuropa Orientali, "in Levedia" vixerunt (unde vero huc pervenerint nescitur). Levediaregio olim fuit, nisirerum gestarum scriptores falluntur, inter fluviosBorysthenem etTanaim sita, unde Hungari demigraverunt in terram quam Atelküzü sive Etelköz nominare solebant; quae regio in occidentali hodiernaeUcrainae territorio extendebatur traditur. Non liquet ex antiquis operibus utrum illo tempore Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta,colonias Hungaras in Etelköz, absenteexercitu Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, annoque896 regionemMontibus Carpaticis cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt,nationibus ibi habitantibus—Bulgaris,Slavis,Moravicis,Francis—feliciter debellatis.[3]
Postquam ergoHungari duce Árpád anno896Pannoniam et quae circa sunt, occupaverunt, expeditiones bellicas fecerunt in diversaEuropae regna, partim, utpotestatem suam in Pannonia tutiorem redderent terrorem vicinis populis inicientes, partim, ut penitiusEuropam Occidentalem cognoscerent. Longum foret has expeditiones sigillatim recensere: certe, Hungaricae turmae usque adFranciam,Hispaniam, acByzantium pervenerunt.Equos habebant non magnos, sed fortes accaloremfrigusque aeque tolerantes; et, quantoperearcusagittisque valerent, satis testatur oratio illius temporis: "A sagittis Hungarorum libera nos Domine!" Diu ergo nullus fuit populus quiexercitum Hungaricum superare posset; sedGermani tandem, artibus Hungarorum in proelio intellectis (postquam enim Hungari simulanter terga verterunt, hostem palantem subito aggredi solebant), exercitum magnum conlegerunt, ac adMerseburgam (933), tum adAugustam Vindelicorum (sive Augsburgum) anno955 Hungaros maxima clade vicerunt. Qua calamitate compulsi Hungari expeditionibus finem fecerunt, ac non multo postGeysa, dux Hungarorum (971–997) nuntios inGermaniam misit adsacerdoteschristianos in Pannoniam invitandos.
Geysa mortuo,Stephanus, Geysaefilius, a proceribus princeps electus est. Qui genero suo Koppányio, qui regnum capessere voluisset, feliciter debellato. aSancta Sede coronam adeptus die25 Decembris anni1000 coronatus est. Qui Stephanus, primus Hungariaerex (1000–1038)religionem Christianam in regno stabiliavit. Dioeceses decem, ac archidioeceses duo condidit; pluramonasteria fundavit; plurimae deniqueleges, quibusmores Christiani inter Hungaros tum plerumquepaganos propagarentur, ab eodem Stephano latae sunt. Regnum ille in comitatus dividit, ad quos comitatus gubernandos comites sive ispános creavit; Hungariam a hostibus fortiter defendit, immo limites regni cum Deo dilatavit. Nil mirum est, anno1083, temporeLadislai I, (sancti), illum Stephanumcanonizatum sive sanctum proclamatum esse.
Post mortem Stephani in tantam miseriam Hungaria est redacta, ut haud procul abesset, quin omnia, quae a rege primo piissimo aedificata essent, prorsus delerentur. Longius esset nunc recensere, quot bella externa ac, quod peius est, civilia, quot rebelliones paganorum Hungarorum fidem Christianam repudientium secuta essent.Ladislaus I, postquam anno1077 rerum potitus est, fortissima manu hostes et exteros et intestinos debellavit, atque mores Hungarorum legibus severis compescuit. Rex est beatissimaememoriae, quem adhuc viventem Hungari venerati sunt; post mortem vero eius (1095) plurimacarminafabulasque de eo composuerunt. Ladislaus apontifice Romano in finesaeculi 12 canonizatus est.
Hungaricae quidem nationi saeculum undevicesimum maximi momenti est, quum etRomanticismus Hungarorum in litteris hinc ortus sit etres novae Hungaricae contra imperiumAustriae (annis 1848/49) illo in saeculo factae sint.[4]
Praetereā autem saepissime nexa est emotio Romanticismi cum eisdem rebus novis - aliis in terris talis nexus inter Romanticismum et res politicas vix invenitur.
Multi poetae rebus novis māximē favebant - exempli grātiāAlexander Petőfi carmen polticum notissimum scripsit quod die 15 Maii 1848 abs grege iuvenum in scalis Theatri NationalisBudapestini magna voce palam cantatum est.
Qua de causa dicitur cantum carminis rerum novarum initium fuisse.
En pars carminis celeberrima, qua Petőfi congregationem populi ante theatrum ad fatum rectum eligendum exhortatur:
“
Simusne servi vel liberi? /
Hoc rogo - nunc seligatis!
”
“
Rabok legyünk vagy szabadok? /
Ez a kerdés, válasszatok!
”
Etiam hodiernis diebus Hungari memores manent rerum novarum creduntque amorem erga patriam per memoriam firmari. Immo dies festus (15 Martii) ad eventum rerum novarum celebrandum institutus est.[5]
Hungaria inbello mundano primo velut parsImperii Austro-Hungarici apparuit, civitatis quae ab anno 1867 constitit. Imperium idbellum gessit una cum Germania contra Imperia Foederata inter annos 1914 et 1918. Imperium Austro-Hungaricum victum et dilapsum est anno 1918. Anno1920, Hungaria ob cladem in bello divisum est perdens maximam suae areae partem. Propter quod Hungariae praesentis populus est integer, id est Hungaria facta est civitas nationalis. Inter duo bella mundana Hungaria erat "regnum sine rege," gubernatore Nicolao Horthy dirigebatur inter 1920 et1944. Ab1938 ad1941 Hungaria pluries denuo nacta est partes ex sublatis areis a vicinis suis. Postsecundum bellum mundanum Hungaria sub iugocommunismi gemebat. Tunc politici homines multos supprimebant, velutGabriel Péter, famosus vigilis secretus summus.
Hungaria in undeviginti partes divisa est. Terram praeterea flumenDanuvius duas in partes dividit. Inde ad occidentem sita estPannonia, quae quondam adImperium Romanum pertinebat.Budapestinum, urbs maxima Hungariae, situm est ad oram Danuvii, qui eam in duas partes dividit, quarum occidentalis estBuda, orientalis autemPestinum. In Hungaria imprimis plana adsunt at etiam habentur montes humiliores. Lacus maximus estPelso, qui in media Pannonia situs est. In Pannonia inferiore, iuxta Pelsonem, colles et montes adsunt. In Pannonia superiore plana sunt parva. Altera Hungariae pars est ad orientem ab Pannonia. Haec duas continetregiones, quarum maior est inmeridie et in medio, Plana appellata; in regioneseptentrionali suntmontes etcolles parvi.
Inter prima opera abs Hungaris scripta opusculum historicumGesta Hungarorum numeratur.[6]
Litterae Hungarice scriptae originem suam abs quadam oratione inmedio aevo compositā capiunt, quae sub tituloOratio Mortis et Prex (HungariceHalotti beszéd és könyörgés) nota est.[7]
Renascentia Hungariae iam saeculo quinto decimo florabat, quoIanus Pannonius, Bálint Balassy aliique auctores multa praeclara carmina Latine composuerunt.[8] Quibus literis rexMatthias maxime favebat.
Dum bellum contra Turcorum imperium gerebatur, Nicolaus Zrínyi scripsit opus de proelio urbisSigethi, quae Turcis obsidebatur.[9] Nicolaus Zrínyi contendit sese et pennā et ense pro libertate Hungariae certavisse.
Saeculo undevicesimoAlexander Petőfi etMór Jókai operaRomanticismi scripsere - exempli gratiā et carmen nationale et opusculum „Filii hominis corde lapideo praediti“ (HungariceA kőszívű ember fiai) illo tempore composita sunt.