Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Horstius Ehmke

E Vicipaedia
Wikidata Horstius Ehmke
Res apudVicidata repertae:
Horstius Ehmke: imago
Horstius Ehmke: imago
Nativitas:4 Februarii 1927;Gedanum
Obitus:12 Martii 2017;Bonna
Patria:Germania

Memoria

Sepultura:Poppelsdorf Cemetery
Horatius Ehmke anno 2003

Horstius (Theod.:Horst)Ehmke (natus4 Februarii1927Gedaniae, mortuus die12 Martii2017Bonnae[1]) vir publicusGermaniae et sodalisSocialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Familia, Iuventus et Munus

[recensere |fontem recensere]

Pater eius chirurgus fuit. Horstius Gedaniae scholam frequentavit atque anno1943 adiutor Aeronauticae factus est. Anno1944 maturitatem provisoriam accepit atque miles conscriptus est. Anno1945 sauciatus atque militibus Russicis captus, sed brevi tempore liberatus est. Anno1946Flenopolis maturitatem adeptusGoettingae iurisprudentiae atque oeconomiae studebat. Anno1949/1950 etiamUniversitatem Princetoniensem frequentabat. Anno1951 primam approbationem accepit, anno1952 "summa cum laude" doctor promotus est, anno1956 secundam promotionem adeptus est. Annis1952 - 1956 Ehmke adlatus scientiae legatiDietae Foederalis GermaniaeAdolphi Arndt (SPD) erat, annis 1956 -1960 pro Instituto FordColoniae atqueBerkeley adlatus scientiae laboravit. Anno 1960 etiam habilitatus est. Ab anno1961 professor extraordinarius universitatisFriburgi Brisgoviae, ab anno1963 professor ordinarius eius universitatis factus est. Ab anno1973 iurisconsultus admissus est. Post cursum honorum finitum (vide infra) Ehmke fabulas criminales scribit.

Ehmke bis maritus est atque tres liberos habet.

Cursus honorum

[recensere |fontem recensere]

Ehmke, qui ab anno1947 sodalis SPD est,2 Ianuarii1967 secretarius statalis inAdministerio Foederali Iustitiae aGustavo Heinemann administro factus est.26 Martii1969, cum Heinemann, quodPraeses Foederalis Germaniae fieri vellet, a magistratu se recessisset, Ehmke eius successor factus est. Post novam electionem Dietae Foederalis habitam Ehmke primo legatus parlamenti Theodisci electus et aGulielmo Brandt (SPD) cancellario foederaliAdminister Foederalis Officiorum Praecipuorum et praesesOfficii Cancellarii Foederalis nominatus est.15 Decembris1972 - post electionem Dietae Foederalis -Administer Foederalis Cursus Publici atqueScientiae nominatus est. Cum7 Maii1974 Brandt cancellarius foederalis se e magistratu recessit, etiam Ehmke administeria reliquit. Sed ad annum1994 legatus Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adHorstius Ehmke spectant.

Notae

[recensere |fontem recensere]
Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorumKiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Consilium ministrorumBrandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorumBrandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Horstius_Ehmke&oldid=3683781"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp