Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Horae

E Vicipaedia

Horae (GraeceὭραι)deae sunt, quaehoris praesunt,Iovis acThemidis filiae, apud mythologos communiter tres Horae sunt tribusquetemporibus anni respondent.

Nomina Horarum

[recensere |fontem recensere]

Alii scriptores aliter Horas numerant et nominant. ApudHesiodum enimEunomia,Dice etIrene reperiuntur, tres filiae Themidis;[1] apudAtheniensesCarpo etThallo;[2]Hyginus mythographus igitur novem Horas enumerat, quarum nomina suntAuxo, Eunomia,Pherusa, Carpo, Dice,Euporia, Irene,Orthosia et Thallo.[3]Nonnus Horas quattuor enumerat ob quattuor anni horas, Ear, Therus, Phthinoporon et Chimon (quae nomina Latine sonant "ver, aestas, autumnus, hiems"). Sed fuerunt secundum alios decem fere deae ob horas diei, scilicetAuge,Anatole,Musica,Gymnastica,Nymphe,Mesembria,Sponde,Elete,Acte,Hesperis,Dysis.[4]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Hesiodus,Theogonia 901-903.
  2. Pausanias,Descriptio Graeciae 9.35
  3. Hyginus,Fabulae183
  4. Hyginus,Fabulae183
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Horae&oldid=3416398"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp