Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Homo superior

E Vicipaedia

Homo superior est figuraphilosophica, qua homo perfectus, qui enim condicionem vulgorum? hominum superaverit, nominatur. Longe notissima inter omnes interpretationesscriptorum, qui illa usi sunt, est illaFriderici Nietzsche.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Nomine hominis superioris volventibus annis variis cum significationibus utebatur.

Antiquitas

[recensere |fontem recensere]

PrimusDionysius Halicarnassensissaeculo primo a.C.n. in suis operibus nominehyperanthropos usus est.Dein Lucianus Samosatensis eandem vocabulam adhibuit, cum humilitatem etiam potentissimorum hominum, ubi primum in regnum tenebrosum descensuri essent, irrisit. Etiam temporibus recentioribus multi easdem res tractabant, horum notissimi suntHerder etGoethe.

Apud Fridericum Nietzsche

[recensere |fontem recensere]
Fridericus Nietzsche, 1882

Philosophus etiamsi primo iuveni aetateDomino Byron in libroManfred nomen hominis superioris tribuit, solum multis annis post in libro "Sic dixit Zoroaster" rationem suam exposuit, videlicet, ut generi mortali opus sit corrigendo atque emendando novum hominis statum adipisci. Quem Nietzsche hominem superiorem (TheodisceÜbermensch) nominat, quod sua sententia et admentem etcorpus hominis attinet.

Nazismus

[recensere |fontem recensere]

Quod Nietzsche incogitationibus suis non solum ad mentem sed etiam ad speciem hominis superioris animum vertit propagatoribus ideologiae Nazisticae facultatem dedit, utphilosophum doctrinis eorum quasi consensisse affirmare possent, etsi Nietzsche ipsenationalismum semper recusavit et immo irrisit.Soror autem eius, nomine Elisabetha Foerster-Nietzsche, cum adiutrix causae nationalisticae esset nihilominus hanc interpretationem propagavit.

Nexus interni

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Homo_superior&oldid=3357570"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp