Nec de tempore Homeri, nec devita, nec de vera adscriptionecarminum satis constat: aliquiIliadem etOdysseam a singulo poëtacompositas censent, alii aduobus vel pluribus. Eruditorum hodiernorum,scientiae traditionis oralis cognoscentium, nonnulli nomen Homeri eo homine applicant qui carmina epica vel scripserit vel ad conscribenda recitaverit; alii eo qui talia carmina debello Troiano primum invenit seu in formam optimam composuerit et cantaverit, tempore posteriori conscribenda. Sunt qui ab usu nominis Homeri abstineant potiusque decantoribus,compositoribus etauctoribus sinenominibus disserunt.
De persona Homeriscriptores Graecisaeculi septimi etsexti autnihil sciunt, autnihil dicunt. Circa annum520 a.C.n. incipitmemoria: Homerumcantorem fuisse dulcissimum, eloquentissimum, fallacissimum. Homerum "multos populos" docuisse aitSimonides (hic autem auctor historia quadam neque inIliade neque inOdyssea reperta alludit).[1] Si poëtaphilosophicoXenophane credimus, "Homerus etHesiodus omnia crimina et malefactadeis adscripserunt quae interhomines reperiuntur, furta et stupra necnon mendacia"[2]; cum deIovisIunonisque iuvenumamores et deVenere aMarte Simili modo etHeraclitus eos qui poëtis epicis credunt contemnit: "Cantoribus populorum sequuntur; a vulgo in unum congesso discunt." Homerum ipsum "omnibus aliis Graecis habiliorem" admittit,[3] sed Homerum una cumArchilochum poëtamsatiricum "e certamine eiici et vapulare" meruisse, quippe qui malas res auditoribus docuerint. Talia etPindarus: famamAiacis, quamvismortem in se intulisset, Homerum inter homines emisisse et adrhabdumverbismagicis cantitavisse"[4]; famamOdyssei "ob Homerum dulciloquentem" maiorem esse, mendaciis superantem: "ita dexteritas [σοφία] in narrando nos distrahit et fraudat".[5]
Secundum has memorias, Homeruscantor, minimescriptor, fuit. Id denuoIosephus in verbis pellucidioribus exprimit: "et aiunt neque [Homerum] litteris suum poëma reliquisse, sed cantibus memoria reservatum postea fuisse compositum et propterea multam in ea conspici dissonantiam."[6] DescripturaIliados etOdysseae auctores varia dicunt, carmina Homeri temporibus posterioribusAthenis aSolone sivePisistrato conlecta, aut aLycurgoSpartam advecta.
Homerumcantorem indubitabilem fuisseIliados etOdysseaeauctor estHerodotus cum multis posterioribus; aliorum carminum auctores alii, interdum pro certo, interdum dubitanter:
Foley, J. M.1999.Homer's Traditional Art. University Park Pennsylvaniae.ISBN 0-271-01870-4.
Robert Fowler, ed.2004.The Cambridge Companion to Homer. Cantabrigiae: Cambridge University Press.ISBN 0-521-01246-5Paginae selectae, apud books.google.com.
Latacz, Joachim.2004.Troy and Homer: Towards a Solution of an Old Mystery. Oxoniae.ISBN 0-19-926308-6. Ed. 5a, Lipsiae,2005.
Michalopulus, Demetrius, 2016L'Odyssée d'Homère au-delà des mythes, Piraei: Institutum Historiae maritimae Graeciae.ISBN 9786188059924; (ed. anglica)Homer's Odyssey beyond the myths, Piraei: Institutum Historiae maritimae Graeciae, 2016,ISBN 9786188059931; (ed. neograeca)Η Οδύσσεια πέρα από τον μύθο, Piraei: Institutum Historiae maritimae Graeciae, 2016.ISBN 978-618-80599-1-7.
Morris, Ian, et B. B. Powell, eds.1997.A New Companion to Homer. Lugduni Batavorum: Brill.ISBN 90-04-09989-1.
Murray, Gilbert.1960.The Rise of the Greek Epic. Novi Eboraci: Oxford University Press. Galaxy Books edition.
Homer;Murray, A. T..The Iliad with an English Translation.I, Books I-XII.Londinii; Novi Eboraci:William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons; Internet Archive.