Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Historia Romaniae

E Vicipaedia
Principata Romaniae inter annos1793 et1812. Transilvania tunc adAustriam pertinebat.
Conferantur paginae principales:Dacia (provincia Romana) etPrincipatus Moldaviae.

Historia Romaniaeantiquissimis temporibus coepit.Dacis aTraianoimperatore debellatis, magna hodiernaeRomaniae pars aetateRomana fuitprovinciaDacia appellata.

Ab anno895,Transsilvania fuit parsRegni Hungariae.Saeculo quarto decimoPrincipatus MoldaviaeValachiaeque orti sunt.Dacoromani Transsilvaniaelegibus inferiores fueruntHungarisSaxonibusque, Dacoromani Moldaviae Valachiaeque, cumautonomiam in rebus politicisreligionisque conservare possent, tamen asaeculo sexto decimoImperio Ottomanico tributarii fuerunt. Principes huius aevi clarissimi fueruntMircea cel Bătrân (Mircea vetus,13861418) etVladislaus III Dracula (14561462 et1476) inValachia, etŞtefan cel Mare (Stephanus Magnus,14571504) inMoldavia. Anno1600 supradicti tres principatus primo per breve tempus aMichaele, palatino Valachiae (15931601), coniuncti sunt.[1]Inter annos1699 et1711,AustriaTranssilvaniam sibi arte adiunxit, quae etBanatum etBucovinam cepit. Eodem temporeOttomanidae Moldaviae ValachiaequeGraecos, quiPhanariotae (Φαναριώτες) dicebantur, praefecerunt.

Romania saeculo undevicesimo

[recensere |fontem recensere]
Carolus I,rex.

Novacivitas sui iurisRomaniae anno1856 condita est, cumPrincipatus Valachiae etPrincipatus Moldaviae coniuncti sunt. Die24 Decembris1861, novae civitatis Romaniae creatio promulgata est, etAlexander Ioannes Cuza nomine Alexandro Ioanne I huius civitatis princeps coronatus est. Qui, iam anno1866, propter seditionem imperio se abdicare debuit, et die20 Aprilis eiusdem anni, Carolus de Hohenzollern-Sigmaringen princepsGermanicus nomineCarolo I die26 Martii1881rex Romaniae creatus est.

Romania 1914 usque ad hunc diem

[recensere |fontem recensere]
Nicolaus Ceauşescu anno1988.

Postprimum bellum mundanum, RomaniaTransilvaniam,orientalemBanati partem, etBucovinam in suam dicionem redegit, quae antea adImperium Austro-Hungaricum pertinuerant; praeterea abUnvione SovieticaMoldaviam orientalem (quae regio est fere praesensRespublica Moldavica) cepit.

Die28 Iunii1940, Romania abUnione Sovietica coacta est, utBessarabiam etBucovinam traderet. Die4 Iulii 1940Ioannes Gigurtuprimus minister aCarolo II rege nominatus est. Die30 Augusti,Germania urgente, Romania etiamTranssilvaniamseptentrionalemHungariae et die7 Septembris,Italia urgente,Scythiam MinoremBulgariae cedere debuit. Gigurtu iam die4 Septembris propter hanc cladem acceptam se a magistratu recessit. Eodem tempore, Carolus abdicavit, etMichael eius successor nominatus est. Successor GigurtuIoannes Antonescu factus est.

Secundo bello mundano, quo Romania foedere cumGermanianazistikca etItaliaFascistica iuncta erat, profligata est, quare partes territorii (imprimis Moldaviam orientalem septentrionalemque) amisit et sub hegemoniamUnionis Soieticae venit, quae Romaniae dictaturamcomunisticam imposuit.

Anno1989,Timisvariae rerum commutatio initiata est, quae ad PraesidisNicolaus Ceauşescu depositionem et capitis damnationem progressus est.

Dictatura abolita, civitas tamen tarde ab annis communismi se recreavit. Quamquam autem plurimi moderatores rei publicae initio e pristina factione Communistica venerunt, tamen porro viam democraticam sequebantur mercatum liberum appetentes.

Anno2007, RomaniaUnioni Europaeae se consociavit.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Stoica,Vasile(1919).The Roumanian Question: The Roumanians and their Lands.Pittsburgh:Pittsburgh Printing Company.p. 18 .
HistoriaEuropae
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Historia_Romaniae&oldid=3893098"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp