Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Lingua Hindica

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum deHindi)
Lingua Hindica
हिन्दी seu हिंदी
IPA[ hɪnd̪i:]
Taxinomialingua sive series linguarumIndica e divisioneIndoiranica familiaeIndoeuropaeae
Locutores180 000 000 (Hindi stricto sensu)
120 000 000 ut lingua secunda
Sigla1 hi,2 hin,3 hin
Status publicus
OfficialisIndia
Privatain multis civitatibus
LitteraeLitterae Hindi
ScripturaScriptura Devanagari
Procuratio
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur
Regio linguistica Hindi sicut apud Masica (1991) evolvitur

Lingua Hindica[1] (Devanāgarī हिन्दी aut हिंदी,Hindī /ˈɦɪndiː/) est una e nonnullislinguis quae linguae Hindi appellantur.[2] Quaeque addivisionem Indicam sive Indoaryanamfamiliae Indoeuropaeae pertinent; qua lingua hominum inter 180 000 000 et 500 000 000 inIndia boreali mediaque loquuntur.[3][4] Hindica est una e duabus civitatisIndiaelinguis publicis et una e viginti duabuslinguis Indiae schedulo enumeratis.[5] Etiam homines aliarum multarumcivitatum, quodvocabuloHindi appellatur, sese loqui confitentur; sed quam linguam sic dicunt ipsi,philologi saepe aliis nominibus, utBhojpuri,Maithili vocant aliisque. Est etiam haec lingua publica tertia insulisVitiensibus, quae ibi Hindi seu Hindustani appellatur; qui separatus esse sermo censetur, et nomineHindi Vitiensis (AngliceFiji Hindi) nuncupatur.

Regio linguistica Hindi

[recensere |fontem recensere]

Linguae Hindicae soror ut ita dicamus gemina estUrdu, eadem origine, sed quae gentibusreligionisIslamicae est in usu etlitterisPerso-Arabicis scribitur.

Gregi linguarum Hindicarum limites varii imponuntur. A quibusdam recognoscuntur haec:

Historia

[recensere |fontem recensere]

Hindica exSauraseniPrakrit originem ducit.[6] Quamquam inter doctos discrepat de ipso nascendi tempore, lingua Hindica ex dialectis locorum sicutBraj,Awadhi etKhari Boli orta videtur postsaeculum nonum (hae dialecti etiam nunc multis sunt in usu).[7]Sultanis Dellii regnantibus et temporeImperii Mughal, quodPersica lingua publice utebatur, Khari Boli multaPersicaArabicaque verba accepit. Quod attinet ad verba Arabica origine: quia paene omnia venerunt ex Persico, eorum conformatio in Hindi-Urdu prioremphonologiam Arabicam non conservat.

Usus hodiernus

[recensere |fontem recensere]
Sonus linguae Hindicae

Hindicus ordinarius est publicusIndiae sermo, omniumque linguarum, quae in schedulo enumerantur, in usu est latissimo. Quo sermone homines in septentrionalibus praecipue civitatibus utuntur:Rajasthan,Dellium,Haryana,Uttarakhand,Uttar Pradesh,Madhya Pradesh,Chhattisgarh,Himachal Pradesh,JharkhandBiharque. Eadem altera est lingua maior in insulisAndaman etNicobar. Insuper in usu est praeter linguas regionum principales per Indiam septentrionalem mediamque, quae sunt linguaePaniabica,Gujarati,Marathi,Bengalica. Intellegitur Hindi vulgo etiam in aliis Indiaeregionibus, atque item inNepalia,Bangladesha,Pakistania.

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Christianus Lassen,Institutiones linguae Pracriticae(Bonnae, 1837),p.385
  2. "Lingua Hindi":Christianus Lassen,Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) (Textus apudGoogle Books) app. pp. 12, 20.
  3. Shapiro (2003),p. 251
  4. Secundum censum Indicum anno 1991 actum.
  5. Leges Reipublicae Indiae, Pars XVII, Membrum 343.
  6. Henry Yule, A. C. Burnell, William Crooke (1903), Hobson-Jobson, Londinii: John Murray, p. 344 
  7. M. Shapiro,Hindi.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Wikipedia
Wikipedia
Vicipaedia in Lingua Hindica

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Usitatus Hindi ambitus latissimo verbi sensu.
Bibliographica
  • Aggarwal, Narindar K.1985.A Bibliography of Studies on Hindi. Language and Linguistics. Gurgaon, Haryana: Indian Documentation Service.
Grammatica et didactica
  • Bhatia, Tej K.1996.Colloquial Hindi: The Complete Course for Beginners. Londinii et Novi Eboraci: Routledge.ISBN 0-415-11087-4.
  • Gatzlaff-Hälsing, Margot.2003.Grammatischer Leitfaden des Hindi. Helmut Buske Verlag, Hamburg.ISBN 978-3-87548-331-4.
  • Koul, Omkar N.2008.Modern Hindi Grammar. Springfield: Dunwoody Press.
  • Koul, Omkar N.1994.Hindi Phonetic Reader. Dellii: Indian Institute of Language Studies.
  • McGregor, R. S.1977.Outline of Hindi Grammar. Ed. 2a. Oxoniae et Dellii: Oxford University Press.ISBN 0-19-870008-3 (ed. 3a.).
  • Sinha, Kadambari.2007.Konversationskurs Hindi. Hamburgi: Helmut Buske Verlag.ISBN 978-3-87548-488-5.
  • Snell, Rupert, et Simon Weightman1989,2003.Teach Yourself Hindi. McGraw-Hill.ISBN 978-0-07-142012-9.
Lexica
Philologica
  • Bhatia, Tej K. A.1987.History of the Hindi Grammatical Tradition. Leiden, Netherlands & New York, NY : E.J. Brill. ISBN 90-04-07924-60.
  • Chatterji, Suniti K.1960.Indo-Aryan and Hindi. Ed. 2a, retractata. Calcuttae: Firma K.L. Mukhopadhyay.
  • King, Christopher R.1994.One Language, Two Scripts: The Hindi Movement in Nineteenth Century North India. Bombay: Oxford University Press.
  • Masica, Colin P.1991.The Indo-Aryan languages. Cantabrigiae: Cambridge University Press.ISBN 978-0-521-29944-2 (Paginae selectae apudGoogle Books)
  • Rai, Amrit.1984.A house divided: The origin and development of Hindi-Hindustani. Dellii: Oxford University Press.ISBN 0-19-561643-X.
  • Shapiro, Michael C.2003. "Hindi.", inThe Indo-Aryan Languages, ed. George Cardona et Dhanesh Jain, 250–285. Routledge.ISBN 978-0-415-77294-5 (Paginae selectae apudGoogle Books)
  • Tiwari, Bholanath. (1966)2004.हिन्दी भाषा (Hindī Bhāshā). Allahabad: Kitāb Mahal.ISBN 81-225-0017-X.


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Lingua_Hindica&oldid=3817739"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp