Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Hiems

E Vicipaedia
Silva hieme visa.

Hiems(-mis,f.) est unum e quattuortemporibus anni, spatium temporis interautumnum etver, i. e. illorum trium mensium intersolstitium etaequinoctium.

De hieme naturali

[recensere |fontem recensere]

Hiems tempus frigidissimum anni est, quamobrem hieme saepeningit. Dies solstitii hiemalis a brevitatebruma (<brevima 'brevissima') vocatur.

Nonnullaanimalia, velutursi ettalpae,hieme dormire solent.

De hieme apud poetas

[recensere |fontem recensere]

Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enimClaudianum, qui in praefationelibri de raptuProserpinae primi deIasone,Aesonisfilio, duceArgonautarum, "iam vagus" scripsit "irrumpitpelaguscaelumque secutus /Aegaeas hiemesIoniumque domat."

Saepius autem hiems apoetismetaphorice adsenectutem vel ad finemvitae refertur.Horatius enim inlibri primicarmine vicesimo quinto Lydiammeretricem querentem fecit "laeta quod pubeshedera virenti / gaudeat pulla magis atquemyrto, / aridas frondes hiemis sodali / dedicetEuro."

Astronomia

[recensere |fontem recensere]
Collocatiosolis ettelluris initio temporum anni.

Inastronomia incipit hiems diesolstitii hiemis:

Sententia

[recensere |fontem recensere]
Tempora Anni
Poma datautumnus, formosa est messibusaestas,
ver praebet flores, igne levaturhiems.
Fragmentum poëmatisOvidii deRemedia Amoris, exVoce Latina, 166, 2006.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adhiemem spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Hiems&oldid=3409819"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp