Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Hey Jude

E Vicipaedia

"Hey Jude" ('Ohe, Iudas') estcarmen gregisrockThe Beatles, aPaulo McCartney scriptum etLennon–McCartney ascriptum. McCartney hoc carmen sentimentale scripsit adIulianum Lennon, Ioannis filium, consolandum, interdivortium eius parentium. "Hey Jude" versibus et interludio ("ponte") incipit, McCartney canente et inclavile ludente; deinde alia instrumenta adduntur. Post quartum versum, carmen mutatur in conclusionem deminuentem, quae plus quam quattuor minutas durat.

"Hey Jude", primum carmen singulare ex societate BeatlesApple Records, mense Augusto1968 in lucem editum est. Plus quam septem minutas longa, longissimum carmen singulare fuit quod primum locum in indicibus Britannicis attingeret. InCivitatibus Foederatis quoque in primo loco mansit novem hebdomades, tempus longissimum omnium carminum Beatles. Itaque suo tempore aequavit tempus longissimum omnium carminum in tabulis Americanis inscriptis. Fere octo milliones copiae carminis venditae sunt. "Hey Jude" saepe in indicibus optimis et maximis carminibus comprehenditur.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Hey_Jude&oldid=3258419"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp