Harpasti campus est rectangulum herbosum longitudine 100 m maxima latitudineque 70 m maxima divisusque in partes aequales duas. Quaecumque pars ipsa divisa est in partes duas per lineam 22 m a linea posteriori sitam.
Duo pali, altitudine minima 3,4 m distantesque 5,60 m, stant in extremis partibus campi et assere transverso altitudine 3 m junguntur.
Ut fieri solet, lusores numeris 1 ad 8 praesidium curant dum lusores numeris 10 ad 15 impetum. Itaque lusores anteriores crassiores sunt ut adversarios retinant, dum lusores posteriores velociores esse solent.
Si follis a lusore prae se jacitur (vide "de legibus"), peccatum istud aproelio (Anglice:scrum) corrigitur.
8 lusores anteriores uinuscujusque turmae obsistunt sicut ostendunt imagines infra. "Medius proelii" follem apponit in proelium et duo "lusorum fasces" propellunt ut follem capiant.