Hannibal (Punice𐤇𐤍𐤁𐤏𐤋,GraeceἈννίβας; natus anno247 a.C.n.; mortuus anno183 a.C.n.) fuit duxCarthaginiensis quiSecundum Bellum Punicum cumre publica Romana gessit. Carthaginienses cum maxime florebant (inter 216-209), Hannibale duceimperiumAfricae Septentrionalis,Hispaniae septentrionalis atque australis, nonnullarumqueItaliae australisregionum obtinebant, quare adeo valebant, ut multae gentes, quaeSiciliam et Italiam septentrionalem incolebant, a Romanis desciscerent. Quod bellum ex hac Romanorum Carthaginiensiumque controversia ortum est, TitusLiviusrerum scriptor hisce verbis describit: "licet mihi praefari . . . bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum."
Multis proeliis commissis pugnaque illa Romanis fatalissima apud Cannas facta maximam vero victoriam peperit. Hannibal voluit vastare Romam. FiliusHamilcaris fraterqueHasdrubalis Hannibal ipseCarthagine natus est. Postquam bello superiori Romanorum Hamilcar pater exercitui Carthaginiensi inSicilia praefuit, Carthaginiensibus victis in patriam regressus urbem contra hostes Africanos defendit. Postea, ut novas regiones in dicionem Carthaginiensium redigeret,Hispaniam petere statuit et cum exercitu Carthagine profectus est filiis comitantibus. Illic divitiis prudentia atque audacia paratis gentibusque nonnullis subactis urbem condidit, cui nomen "Novam Carthaginem" imposuit. HannibalHimilcem, principissam Oretanorum, uxorem duxit.
Cum is de vita decessisset, Hannibal equitatui praefectus est, dum Hasdrubal frater summam imperii obtinet. Hoc autem interfecto, exercitus illi imperium detulit. Quomodo Hannibal, viginti quinque annos natus, imperator factus est tresque annos cum nonnullis Hispaniae gentibus bellum gessit. Hannibal invasit Saguntum, quae civitas cum Romanis foederata erat, vi et armis expugnavit. Hac causa cognita Romani bellum Poenis inferendum statuerunt. Navibus carens Hannibal primum saltumPyrenaeum, tum, cum apud Rhodanum flumen pugnavit contra Scipionem Africanum,Alpes transiit, quas nemo umquam ante eum cum exercitu transire ausus erat. Cornelius Nepos in libris, quos de viris illustribus scripsit, tradit eum vias tantopere patefecisse ac munivisse, utelephanti ipsi ire possent, ubi antea vix unus homo poterat repere.
Is, cum inItaliam pervenisset,Publium Scipionem apudTrebiam flumen et apudLacum Trasimenum devicit.Etruriam petens, in itinere tam gravi morbo oculorum adfectus est, ut numquam postea dextrooculo bene uteretur. Apud Cannas exercitum Romanorum ingentem prudentia atque audacia superavit et AemiliumPaullum consulem interfecit. Hoc proelio commisso consilium cepit sociis Romanorum parcendi etRomam proficiscendi. Neque tamen cumCapuenses etSyracusii eum adiurarent, id, quod voluit, consequi neque Romanos, qui aciem instruxerunt, acie devincere potuit. Quamquam verisimile est eum Romam expugnare noluisse, tamen statum civitatis Romanae labefactare voluit. Capua et Syracusis a Romanis iterum expugnatis, Scipionis filius, cum in fines a Carthaginiensibus occupatos profectus Novam Carthaginem expugnavisset, classem Romanorum inAfricam appulsus est.
Hannibal igitur ad patriam defendendam revocatus totis cum copiisapud Zamam ad internecionem paene redactus est. Quare Romani se periculo Punicorum liberare potuerunt.