Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Han Fei

E Vicipaedia

Han Fei siveHanfecius (韓非, litteris simplicioribus 韩非, pinyinHán Fēi, natus in Zhou Orientali circa280; mortem inQin civitate sibiveneno consciscens,233 a.C.n.), etiamHan Fei Zi appellatus,aetate civitatum bellantium fuitphilosophuscivicus auctoritate inscholalegalistica gravis. Qui rationes eius praecursorumcomposuit, ut inHan Feizi eiuslibroeponymo describuntur.[1] Saepe habetur maximum legalismi Sinici exemplum, quia eiusmagnum opus in nuclearibusprincipiis legalisticis consistit.[2]

Eius scriptaQin Shi Huang, primum Sinarumimperatorem, magnopere moverunt, sedDomu Qin finito, eius philosophia aDomu Han rite infamata est. Quamquam ipse fuit exsul perhistoriam Sinae imperialis, eiusphilosophia politica omnem domum sequentem magnopere movit, et exemplarConfucianum, quod affirmat regnum sinelegibus optimum esse, numquam iterum obtinuit.Zhuge Liang, cancellariusShu Hancivitatis, postulavit utLiu ShanimperatorlibrumHan Feizi legeret ut optimum regendi modum disceret.[3]

Han Fei vimlegumShang Yangianarum, vimartis administrativaeShen Buhaianae, notionesque deauctoritate etprofetiamShen Daoianas probavit, dicens dominum civitati firme imperare posse cum rationes eius praecursorum perdisceret, quae suntpotestas (勢,shì), ars (術,shù),ius (法,). Xunzi credidit ingeniumhominummalum, sinevirtutibus esse, ac ergo proposuit utinfantuli virtutes adipisci deberent permoralemeducationemConfucianum, quaescientiamclassiumsocialium exprimat.

Fontes

[recensere |fontem recensere]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. De cultura Sinica.
  2. Ngọc 2011.
  3. Ngọc 2011.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Edouard Chavannes, interpr.,Les mémoires historiques de Se-ma Ts'ien. 6 voll. Lutetiae: Adrien-Maisonneuve, 1895-1969 (voll. 1-5 reimpr. 1967)(Francogallice)vol. 12345vol.6vol. 12345vol.6
  • Clements, Jonathan.2006.Le Premier Empereur de Chine. Éditions Perrin.
  • Levi, Jean, interpres.1999.Han-Fei-tse ou Le Tao du Prince, présenté et traduit du chinois par Jean Levi. Lutetiae: Seuil.ISBN 2020293722.
  • Lundahl, Bertil, ed.1992.Han Fei Zi, the man and the work. Institute of Oriental Languages, Stockholm University.ISBN 9171530797,ISBN 9789171530790.
  • Ngọc, Phan, interpres.2011.Hàn Phi Tử, Vietnamice conversus. Nhà xuất bản Văn học: HCMC.
  • Watson, Burton.1964.Han Fei Tzu: Basic Writings. Novi Eboraci: Columbia University Press.ISBN 9780231086097.

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Han_Fei&oldid=3890358"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp