Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Gulielmus Hauff

E Vicipaedia
Gulielmus Hauff, 1826

Gulielmus vulgoWilhelmHauff (natus die29 Novembris1802Stutgardiae, mortuus ibidem die18 Novembris1827) scriptorGermanicus fuit.

Vita stilo dicata

[recensere |fontem recensere]

Theologiae studuit et tamquam magister privatus operam dabat. Ex anno 1827 folia »Morgenblatt für gebildete Stände« moderabatur, cuius rectionem postea fraterArminius Hauff susceptavit.

Auctor noster contemporaneis lectoribus eorumque moribus semper indulgebat. Iammythistoria »Mitteilungen aus den Memoiren des Satans« (annis inter 1826 et 1827 partim edita), satura quaedam cum sale de habituancipiti hominum culturalium famam genuit. Paulo post imitando scriptore atque scurraHenrico Clauren [in opere »Der Mann im Monde« (1826)] invisores scandalum atque dicam Gulielmo Hauff impingebant. Opusculo »Lichtenstein« (1826) res historicasGualteri Scott restauravit. Insuper historiunculae etnovellae in lucem prolatae sunt ubiromanticismusrealismo quasi nupsit: »Die Bettlerin vom Pont des Arts«, 1826; »Jud Süß«, 1827. Opus maxime maturum a multis habetur »Phantasien im Bremer Rathskeller« (1827) ubi laeta, gaudiosa, iucunda cum critica sociali acri modum in felicem iunguntur.

Attamen fama istius viri ante omnia alia exfabellis puerilibus venit (sub titulo primo »Märchen-Almanach auf die Jahre ... für Söhne und Töchter gebildeter Stände«, 1826-28). Fabellae hae ideas carpiunt ex florilegiisMille et una noctes et ex rebus quae feceruntErnestus Theodorus Amadeus Hoffmann et fadarum fabulatoresFrancogallici. Quae omnia Hauff prologis et epilogis captantibus magis cohaerentia reddidit. Ea in litteris Theodiscis et nostris diebus magni momenti sunt et libenter leguntur necnon in multa idiomata peregrina conversa sunt: »Die Karawane« ubi insunt e.g. »Kalif Storch«, »Die Geschichte vom kleinen Muck«; »Der Scheikh von Alessandria und seine Sklaven« ubi inest »Zwerg Nase«; »Das Wirtshaus im Spessart« cum historiuncula »Das kalte Herz«.

Hauff praeterea et poesim colebat, quae partim tantummodo popularis facta est: »Steh ich in finstrer Mitternacht«, »Morgenrot, Morgenrot, leuchtest mir zum frühen Tod«.

Opera alia

[recensere |fontem recensere]
  • Novellen (editio annis 1827-28)
  • Phantasien und Skizzen (editio anno 1828)

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adGulielmum Hauff spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Gulielmus_Hauff&oldid=3650336"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp