Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Gualtherihusa

E Vicipaedia
Centrum Gualtherihusa ex aere photographice depictum

Gualtherihusa (Theodisce:Waltershausen) urbs quaedam inCirculo Gothensi, Germania, sita est. Altitudo eius 320 metrorum est incoliturque a 13.092 hominibus. Inde ab anno 2014 additus est Gualterihusae vicus propinquus Emsetal.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Oppidum semper magnum compitum fuit viarum commercialium: semitae salinae inter vallem Werratal etErfordiam convenerunt vias conducentesYsenacoSalfeldam Thuringorum. Proxima erat insuperVia Regia quae dicitur. ConstructioCastelli Tenneberg saeculi XI exeuntis emolumento urbano valde profuit. Quoniam urbsGota haud procul distat, Gualtherihusa tamen numquam maximi momenti fuit.

Mentio fiat de ecclesia perpulchra protestantica Auxilii Dei secundum genusbarocum exstructa, cum organo fabri Trost et pictura in camera locupletissima. Architectus responsalis fuitGeorgius Bähr qui posteaDresdae Ecclesiam Marianam erigi curaturus erat. Moenium antiquorum conservatae sunt duae turres.

In Waltershausen fabricabantur pupae, orbiculi, vasa, res cummeae. In platea nundinarum centrali est curia anni 1441 quae inter maxima opera craticia Mediae Germaniae numeratur.

In urbis parte quae vocatur Schnepfenthal inveniunturLudi Salzmann, gymnasium illustre, pro incluto paedagogoChristiano Gotthilf Salzmann nuncupati.

Urbis personae praeclarae

[recensere |fontem recensere]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adGualtherihusam spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Gualtherihusa&oldid=3746278"
Categoria:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp