Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Xylon

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum deGossypium)


Capsulae xyli lanuginem promittentes

Xylon velgossypion (aut-ium) est frutex in genere botanicoGossypio cuius e seminibus lanugoxylinon nomine netur.

Species praecipuae xyli

[recensere |fontem recensere]

Non omnes speciesGossypii generis 'xyla' appellantur, sed eae tantum quarum e seminibusxylinon paratur. Praecipuae species sunt haec quattuor:

Etymologiae variorum nominum

[recensere |fontem recensere]

Per saecula xylon et xylinon variis nominibus appellata sunt:

  • Fruticem ipsumPlinius maiorxylon etgossypion vocari testatur.[1]Gossypii nominis, quod nusquam alibi invenitur, etymologia parum constat.Xylon haud aliud est ac nomenGraecumξύλον, quod lignum notat. Linum quod est e xyli lanugine facta Pliniusxylinon appellat. Haec quidem nomina hoc sensu nusquam alibi scriptis Latinis Graecisque inveniuntur, sedUlpianus (Dig. 32.70.9) nobis testatur quandam materiam lino similem Graecisἐριόξυλον (erioxylon) appellatam esse, quod ipse Latine 'ligneam lanam' reddit.[2] Haec nomina,xylon,gossypion etxylinon, scriptores Latini recentioris aevi aliis nominibus praetulerunt.[3][4]
  • Bombax (-acis,f.),bombacium,bombasium,bombasum, etc.[5] sunt nomina quibus xylinonAevo Medio appellari solebat. Haec nomina derivata esse creduntur a nominebombyx, i.e.sericum.[6] Quae sunt e xylino facta pariterbombacina (adi.) vocabantur. Scriptores recentioris aevibombacis (etc.) nomine fruticem ipsum quoque significari volunt.[3][4]
  • Coton (-onis),cotonum,cotonium,[7] sunt alia nomina quibusAevo Medio xylinon notabatur. Haec nomina derivata sunt e voceArabica قُطْنquṭn.[8] Scriptores recentioris aevicotonem quidem xylon,cotonum tamen etcotonium xylinon significare volunt.[3][4]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Plinius,Naturalis historia,XIX ii 14 (cf.XII xxi 38-39)
  2. NotaeHarduini (1685) ad Plin.NH XII xxi 38-39 in: L. Desfontaines (ed.),Caii Plinii Secundi Historiae naturalis XXXVII, vol. 5 (1829),pp.32-34; et idem ad Plin.NH XIX ii 14, op. cit., vol. 6 (1829),p.364
  3. 3.03.13.2Adamus Lonicer,Naturalis historiae opus novum (1551-1555), lemma'Xylon'
  4. 4.04.14.2Stephanus Blancardus,Lexicon Medicum (1748), lemmata'Xylon','Cotonium','Gossipium'
  5. W. H. Maigne d'Arnis,Lexicon manuale ad scriptores mediae et infimae Latinitatis (1858),col. 336
  6. Merriam-Webster's Online dictionary, lemma'bombast'
  7. W. H. Maigne d'Arnis,Lexicon manuale ad scriptores mediae et infimae Latinitatis (1858),col. 627
  8. Raja Tazi,Arabismen im Deutschen (1998),p.298
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Xylon&oldid=3560740"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp