GeorgiaConsilii Europae etGUAM Consociationis Democratiae Progressuique Oeconomico fovendo (AngliceGUAM Organization for Democracy and Economic Development; Russice Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ; Georgiane სუამი;Ucrainice Організація за демократію та економічний розвиток ГУАМ; AtropateniceGUAM Demokratiya və İqtisadi İnkişaf naminə Təşkilat; etMoldaviceGUAM) socius est.Abasciam (Georgiane აფხაზეთი;Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия etArmeniace Աբխազիա) etAlaniam Meridianam (Georgiane სამხრეთ ოსეთი;Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), duas de facto regiones liberae, continet, quae limitatam? internationalem agnitionem post anni2008Bellum Russo-Georgianum adeptae sunt. Georgia et magna internationalis communitatis pars has regiones partem Georgicisuvereni territorii penesRussicam militarem occupationem esse putant.
Europaeumvocabulum "Georgia" probabiliter ortum est e Persicā Georgianorum designationegurğān, quae saeculis undecimo et duodecimo acceptae sunt viāSyriaci vocabuligurz-ān/gurz-iyān etArabiciĵurĵan/ĵurzan. Eius origo clara non est, sed fortasse adHyrcaniam, quae Persice گرگان/gorgān, scilicet "locusluporum", dicitur, referatur. Nomen aCrucesignatis sicuti "Georgia" redditum est, clare affectum aSancto Georgio seuGeorgio Albo (Georgiane თეთრი გიორგი), nationali Georgianorum sancto.
Persicum nomen inPalaeoiranico vocabulovrkān, scilicet "terra luporum", pergit, quod, ex coniecturā, adtranscaspianumtoponymumgorgān (scilicet Hyrcaniam) refertur, etiam reflectum Armeniace sicutiVirk' (Վիրք) et in fonte classici nominis "Hiberiae seu Iberiae". Persicum nomen etiamRussice sicutigurzi (гурзи) exeunteMediaevali perihodo adoptatum est, sed postea hoc vocabulum inGruziya (Грузия) versum est, quae est forma reflecta nomini Georgiae in numerosis linguis olim inImperio Russico adhibitis .
Autochthonicum nomen estSakartvelo (საქართველო; scilicet, "terra Cartvelianorum"), derivatum e praecipuā mediā Georgicā regioneCarthliā[5] (Georgiane ქართლი), relatā esaeculo IX et extenso usu referente ad totum MediaevaleRegnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) persaeculum XIII. Autodesignatio, quāethniceGeorgiani utuntur, estKartvelebi (ქართველები, scilicet "Cartveliani"). MediaevaliaChronica Georgiana (Georgiane ქართლის ცხოვრება)eponymum Cartvelianorum atavum,Carthlum[6], pronepotem deIapheth, praesentant. NomenSakartvelo (საქართველო) e partibus duabus consistit. Eius radix,kartvel-i (ქართველ-ი), denotat incolam praecipuae mediorientalis Georgicae regionis Carthliae seu Hiberiae sicuti nota est in fontibus exImperio Romano Orientali.
Archaeologica reperta et mentiones antiquis in fontibus primigeniarum politicarum civitatisque formationum elementametallurgicis aurariisque alti gradūs technicis, quae asaeculo septimo a.C.n. et ultra incipere insignita revelant. Revera primigeniametallurgia, adculturam Šulaveri-Šomu(ru) (Georgiane შულავერი-შომუთეფეს კულტურა) adscripta, in Georgiā per millennium sextum a.C.n. coepit.
PostquamImperium Romanum suam Caucasicae regionis occupationem anno Domini66 versus vicinum perhostileRegnum Parthorum, quod regionem possidebat, complevit, Georgica regna carptim Romae clientes civitates et socii per paene 400 annos erant. E primis saeculis post Christum natumCultus Mithrae,pagana credibilia et Zoroastrismus in Georgia communiter colebantur. Anno Domini337 rexMirian IIIChristianismumreligionem civitatis declaravit, quod magnum stimulum progressioni litterarum artiumque dedit et ultimatim primas egit in formandā unificatā Georgicā natione. A rege Miriane III acceptus Christianismus effective regnum ligavit ad vicinum Imperium Romanum Orientale, quod fortem influxum in Georgiam per paene mille annos exercebat determinandis mutis e praesenti culturali eius identitate?. Acceptio ad lentum sed certum Zoroastrismi declive adduxit, qui, usque adsaeculum V post Christum natum, aliquod sicuti secunda instituta religio in Hiberiā (seu Georgiā Orientali) factus esse videtur et late ibi cultus est.
ReginaThamarmediaevalis Georgianae monarchiae "Aetati Aureae" praesedit. Cuius status sicuti prima femina Georgiam proprio iure regens titulomepe mepeta (scilicet "rex regum") asseveratus est.
Quamquam Arabes caput Tiphlem (Georgice თბილისი) anno Domini645 ceperunt, Carthlia-Hiberia[10] considerabilem? libertatem penes Arabicos loci gubernatores retinuit.PrincepsAsot I (Georgice აშოტ I), regnans e813 usque ad830 (etiam Asot Curopalatēs nuncupatus), primus efamiliā Bagratidā rex factus est. Regis Asot regnum perihodon fere mille annorum incepit, per quam Bagratidae, sicutinobilis domus cognotae, saltem partem hodiernae reipublicae rexerunt.Bagrat III (Georgice ბაგრატ III) e1027 usque ad1072 regnans Occidentalem et Orientalem Georgiam univit.
David Constructor Aetatem Auream Georgianam expulsionemSelgiukidarumTurcarum e natione incepit, cum in praecipuoProelio Antiqui (Georgice დიდგორის ბრძოლა) anno1121 vicisset, et Georgicum culturale et politicum pondus ad meridiem versus Armeniam et ad orientem versus Mare Caspium expandit.
Annorum undetriginta regnumThamaris, primae feminae Georgiam gubernantis, felicissimum in Georgianā historiā putatur. Thamari titulus "rex regum" (mepe mepeta) datus est. In neutralizandā oppositione successit et se energetico externo programmate quod aemularum potentiarum,Selgiukidarum etByzantii, collapsione iutum est implicavit. A potente militari manu sustenta Thamar suorum decessorum successūs construere pergere potuit ad consolidandum imperium dominatum in Caucasum, quod extensum est super magnis partibus hodiernarumAtropatēnēs,Armeniae etTurciae occidentalis non minus quam partibus septemtrionalisIraniae, usque ad suam collapsionem obMongolicos impetūs per duo decennia post Thamaris mortem anno1213 effectam.
RexVachtangus VI fractae Georgiae partes perOttomanicas etPersicas invasiones rexit. Cuius conatūs ad percipiendumFranciae etVaticani auxilium frustrum fuerunt, quod eius Regni fatum signavit.
Regni Georgiani restauratio retardata est postquamTiphlis aChorasmico duceGeladdinus[12] (Persice جلال الدین) anno1226 capta et destructa erat.Mongoles aGeorgio V (Georgiane გიორგი V),Demetrii II (Georgiane დემეტრე II) filio, expulsi sunt, qui nuncupatus est "Illustris" (Georgiane ბრწყინვალე) propter suum munus redintegrandarum praeviae fortitudinis et Christianae culturae. Georgius V ultimus magnus unificatae civitatis Georgianae rex fuit. Quo mortuo dissimiles loci gubernatores pro suā libertate e centrali Georgicā gubernatione pugnavere, quoad Regnum omninosaeculo XV dissolutum est. Georgia aliquot funestisTamerlanis invasionibus amplius debilitata est. Invasiones perrexere, quod regno nullum tempus redintegrationis dedit, cum etMauroprobatades[13] (Persice قرا قویونلو) etAspropobatades[14] (Persice آق قویونلو seu آغ قویونلو) Turcomanni incursiones in meridionales eius provincias constanter facerent. Regnum igitur Georgianum in anarchiam anno1466 collabit et scissum est in tria regna libera et quinque principatūs semiliberos. Vicina magna imperia subsequenter intestinā debilitatae nationis divisione abusa sunt, et ex ineuntesaeculo XVI usque adsaeculum undevicensimum iniensSafavidaIrania (et successivae Iranicae dynastiaeAfsaida acQuadzarica) etImperium Ottomanicum orientalem et occidentalem Georgiae regiones, respective, subiugavit.
Regionum rectores, quae partim autonomae manebant, pluries rebelliones fecere. Attamen consequentes Iranianae etOttomanicae invasiones localia regna et regiones valde debilitavere. Sicuti assiduorum bellorum et deportationum resultatio, Georgiana populatio ad 250000 incolas exeuntesaeculo XIX decrevit.Georgia Orientalis (Georgice აღმოსავლეთი საქართველო), regionibus Carthliā[15] (Georgiane ქართლი) etCachetiā[16] (Georgiane კახეთი) composita, Iranianaesuzerenitati ex anno1555 subiecta fuerant postPacem Amaseae (Persice پیمان آماسیه et TurciceAmasya Antlaşması) cum vicinā aemulā OttomanicāTurciā obsignatam. MortuoNadiro Sacho (Persice نادر شاه) anno1747, ambo regna se ex Iranianā dominatione liberavere et se coniunxere perpersonalem unionem penes energeticum regemHeraclium II anno1762. Georgiam Orientalem quodammodo corroboravit et eius autonomiam per IranicamZandicam (Persice سلسله زندیه) perihodon confirmare potuit.
Georgius XII ultimus munere fungens Georgicus monarcha fuit, cuius mors Russicae annexionis principium notavit et Georgianam regalitatem inRussiam eiici coegit.
Anno1783Foedusurbis Georgiae[17] (Russice Георгиевский трактат etGeorgiane გეორგიევსკის ტრაქტატი) primum inter Georgianam civitatem et Imperium Russicum fuit;pridie Idus Septembres anni1801 hoc ultimum sibi Georgiam orientalem et anno1810 libertas ultima Georgica territoria annexuit abolitione ecclesiastici patriarchatūs et autocephaliae anno1811 consequente. Anno1878 omnia praesentia Georgica territoria Imperii Russici partem facebant. Anno1879 natus estGoride[18] (Georgiane გორი)Iosephus Stalin suae nationis, Russiae et totius orbis terrarum historiam signaturus.
Postperestroikam, die28 Octobris1990, prima liberaSovieti comitia nationalis a nationalisticis partibus victa sunt. Sicuti civitas sui iuris denuo nata exUnionis Sovieticae dissolutione die9 Aprilis, post referendumpridie Kalendas Apriles, quod 98.9 centesimae Georgianorum libertati faventium vidit?, Georgia nomen Rei Publicae Georgiae adoptavit.
Georgiā libera orti sunt separatistici conflictūs in regionibus Abasciā (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) etAlaniā Meridianā (Georgiane სამხრეთ ოსეთი;Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), quae se liberi proclamaverunt.
Anno2004 Res Novae Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) praesidemMichaëlem Saakašvili in munus adduxit, quod simul ulteriorem politicam abitionem aMoscuā conflavit. Eodem anno Georgia proprium officiale nomen in "Rem Publicam Georgiam" mutavit.
Augusto anni2008 novi conflictūs inAlaniā Meridianā exarserunt profectis Georgianis viribus hanc in regionem et postea Russiā respondente -Russicae copiae in regione ex Unione Sovieticā ad tuendam pacem dissolutione aderant- cum portusPhaseōs[19] (Georgice ფოთი), praecipuum strategicum centrum ad distribuendum carburans in Ponto Euxino, bombardatus esset et oppugnatores capti essent. Georgia omnes cives ad arma convocavit declarato statubelli. Pergentibus militaribus actionibus, quae zonam afficiebant, exercitus Russicus copias in Alaniam et Abasciam misit ad opprimendos secessionistas. Insequentibus diebus Russicae actiones certatae areae non restrictae sunt, sed etiam Georgicum territorium involverunt, cum Exercitūs Russici copiae urbem Goridem[20] (Georgiane გორი), 90 chiliometra a Tiphle distantem, et urbemPhasin[21] (Georgice ფოთი) et alia minora loca occupaverunt, quod Georgianos recedere ad defendendum caput coegit. Priusignistitii foedus obsignatum est a Georgiā et Russiā die15 Augusti anni 2008. Exercitūs Russici summum consilium copiarum recessum e occupatis Georgiae zonis intra dies decem complevisse declaravit, dum Georgiana pars adhuc praesidia inspectionis in suo territorio esse et recessum e portu Phaseōs non complevisse observavit. Parlamentum Georgianum, extraordinariā sessione conventum, statum belli usque ad8 Septembris anni2008 prorogavit.
Georgia apud lineam divisoriam interEuropam etAsiam intraCaucasi regionem sita est. Quia eius territorium plerumqueCaucasi Maioris meridie est, Georgia culturaliter historiceque Europae pars esse generatim putatur.
Georgia una e tribus nationibusTranscaucasiae, regionalisCaucasi divisionis, cumAtropatēnā etArmeniā, est. Natio praecipue montana est, sed sunt nationis regiones aliis amoenitatibus depictae, sicutiOropedio Dzavachetico[22] (Georgiane ჯავახეთის ზეგანი), apud limitesArmeniacos. Septemtrione autem limitesRussici veri naturales limites sunt qui componuntur magno iugo montium,Caucaso Maiore (Georgiane დიდი კავკასიონი;Russice Большой Кавказ; etAtropatenice Böyük Qafqaz Dağları), oppositione cumCaucaso Minore (Georgiane მცირე კავკასიონი;Armeniace Փոքր Կովկաս; etAtropatenice Kiçik Qafqaz Dağları), meridionalem nationis partem occupante;iugo Lichensi Georgiam dimidiante Caucasus Maior et Minor coniuncti sunt. Tertium et quartumsummum altissimum e Caucaso in Georgiā invenitur:Šchara (Georgiane შხარა), 5 058chiliometra alta, inmuro Bezengiensi; etCasbekius (Georgiane ყაზბეგი etOssetice Сæна), 5 047 chiliometra altus.
GurgesCorvi-Kruberi (Georgiane კრუბერის გამოქვაბული etRussice Пещера Крубера-Воронья), inAbasciā sita, profundissimus naturalisgurges cognitus in mundo est. Qui 2000 metra profunditatis superat.
Urbes,villagia etcommunitates rurales plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apudPontum Euxinum, talibusDioscuriade[23] (Georgiane სოხუმი;Abasgice Аҟәа;Armeniace Սուխում; etRussice Сухум sive Сухуми),Phaside[24] (Georgice ფოთი) etBathei[25] (Georgiane ბათუმი). Sic,caputTiphlis (Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimisCaucasi montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt inautarchiam et reliquae nationis dissimilemculturam, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium exAntiquitate. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem aSuperioreMedio Aevo.Urbes,villagia etcommunitates rurales plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apudPontum Euxinum, talibusDioscuriade[26] (Georgiane სოხუმი;Abasgice Аҟәа;Armeniace Սուխում; etRussice Сухум sive Сухуми),Phaside[27] (Georgice ფოთი) etBathei[28] (Georgiane ბათუმი). Sic,caputTiphlis (Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimisCaucasi montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt inautarchiam et reliquae nationis dissimilemculturam, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium exAntiquitate. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem aSuperioreMedio Aevo.
Georgiaeclimasubtropicum occidente etmediterraneum oriente est.Caucasi Maioris iugum variationes moderat quia saepto contra frigidosventos e septemtrionem venientes prodest. Calidus et umidusPonti Euxiniaër faciliter in occidentales litorales planities intrat. Clima secundum distantiam a Ponto Euxino et altitudinem variat. In litorali Ponti Euxini longitudine, exAbasciā inTurcicos limites, et in regioneColchide dictā (intestinis litoris terris humilibus), dominantes climatis subtropici characteres alta uligo et fortespraecipitationes (e 1 000 in 2 000 mm per annum, Ponti Euxini portusBathys[34] 2 500 mm per annum accipit) sunt. Plurimasarecacearum varietates in his regionibus crescunt, ubitemperatura media e 5°C hieme in 22°C aestate transit. Orientales Georgiae planities a Ponti Euxini affectionibus montibus climacontinentalius offerentibus proteguntur. Temperatura aestate mediā inter 20 et 24°C est, hieme inter 2 et 4°C. Uligo levior et mediapluviometria inter 500 et 800 mm per annum est.Clima alpinum in orientalibus occidentalibusque montibus est, inter 2 100 et 3 600 m, non minus quam in semiaridā regione super oropedioCambysis[35] (Georgiane იორი etAtropateniceQabırlı) austroriente. Altā altitudine, praecipitationes aliquando ter maiores quam in orientalibus planitiebus sunt et nix et gelu per totum annum adsunt.
Terrae motūs etdelabacula montanis in zonis praecipua minatio vitae et bonis sunt. Ex antiquissimis historicorum seismicae activitatis vestigiis in Georgiā unum suum originem ab anno1088 trahit, cum terrae motus urbes etfortalitias destruxit,Georgio II rege; quod prodesset, apud alia, praetexto dimittendi eius proximo anno. Nuperius, citari potest terrae motusGoridis[36] (Georgiane გორი) anno1920 aut delabacula inAzariā[37] seuAdiariā[38] (Georgiane აჭარა) anno1989 quae milia hominum Georgiae autroccidente moverunt. Anno1991, duo delabacula multa villagia in mediā septemtrionali Georgiā et inAlaniā Meridianā destruxerunt.
Parum amplius 6 500 specierumfungorum, inclusislichenis formā speciebus, e Georgiā perscriptae sunt, sed hic numerus procul a completo abest. Verus totus nuerus fungicarum specierum in Georgiā apparentium, inclusis nondum perscriptis speciebus, proximus est ut maior sit, datā plerumque acceptā aestimatione ut solum 7% omnium fungorum usque adhuc in toto orbe terrarum inventae sint. Quamquam expeditae informationis quantitas adhuc minima est, primus conatus ad aestimandum fungicarum endemicarum specierum numerum in Georgiā factus est et 2 595 specierum ad tempus identificatae sunt sicuti possibiles endemicis nationis. 1 729 specierumvegetalium perscriptae sunt e Georgiā consociatione cum fungis. Verus vegetalium specierum in Georgiā apparentium numerus proximus ut substantialiter maior sit est.
Georgia in praesenti operatur ut ipsa plena sodalisConsociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali sit. Augusto anni2004, Georgiana Propositio Individualis Actionis Sodalitati (AnglicoacronymoIPAP) officialiterConsociationi ex Pacto Atlantico Septemtrionali oblata est. Die29 Octobris anni 2004,Concilium Atlanticus Septemtrionalis consociationisCFAS Georgianam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati approbavit, et Georgia in secundum Integrationis Euro-Atlanticae gradum moveri perrexit. Anno2005, propter Praesidis Georgiani decisionem, civitatis commissio instituta est ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati, quae interministerialem circulum a Primo Ministro ductum praesentat. Commissioni munus ut Propositionis Individualis Actionis Sodalitati impletio coördinaretur et regeretur assignatum est.
Die14 Februarii anni2005, foedus deSodalitate pro Pace (AnglicoacronymoPfP) inter Georgiam etCFAS vigescuit, quare internuntius Caucaso Meridionali Georgiae assignatus est. Die2 Martii anni2005, foedus obsignatum est comparatione ut hospes natio iuvaret etCFAS vires et operarii transirent. Inter6 et9 Martii anni2009, temporarius taxatorius grex ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati (AnglicoacronymoIPAP)Tiphlem venit.Idibus Aprilibus anni2006, disceptatio de taxationis relatione de implendā Propositione Individualis Actionis Sodalitati inCFAS Praetorio, intra formam 26+1, habita est. Anno2006, Parlamentum Georgianum rogationi unanimiter suffragatum est quae Georgiam inCFAS integrari deposcebat. Plerique Georgiani et Georgiani politici nisum CFAS sodalitati faventem defendebant.
Georgianaeres militares in vires terrestres et aërias ordinantur. Coniunctim Vires Armatae Georgianae nuncupantur. Virium Armatarum Georgianarum missio muneraque in Constitutione Georgiae, Georgianā lege de Defensione et Strategiā Militari Nationali, et internationalibus foederibus quibus Georgia obsignatoria est fundantur. Per Ministri Defensionis ductum auctoritatemque diriguntur.
In Georgiā, legum exsecutio a Ministerio Rerum Internarum conducitur et praebetur. Recentibus annis, Sectio Vigilum Circuitorum Ministerii Rerum Externarum Georgiae radicalem transformationem experta est, cumvigiles nunc aliquae praecipua munera quibus antea dicatae independentes agenturae fungerentur absorbuissent. Apud nova munera quibus vigiles funguntur sunt limitum securitas et telonialia munera et contractam securitatis provisio; hoc ultimo munere dedicati "vigiles securitatis" fungitur. Explorationis collectio pro nationali securitate nunc Servitii Exploratorii Georgiani responsalitas est.
Anno2005, PraesesMichael Saakašvili totam vigilum viatoriorum vim (circa 30000 vigilum numerantem) Vigilum Nationalium Georgianorum propter corruptionem dimisit. Nova vis tunc subsequenter per novos tirones constructa est.Ministerii Rerum Externarum Civitatum Foederatarum Institutum Internationale Narcoticorum et Rerum Exsecutoriarum Legum auxilium conatibus exercitationis praebuit et monitoriā aptitudine agere pergit.
Nova visPatruli primumaestate anni2005 ad commutandos vigiles viatorios, vim de pervulgatā corruptione accusatam, introducta est. Vigiles numeri emergentiae 002 diaconiam anno2004 introduxerunt.
Iura humana in Georgiā nationisconstitutione praestantur. Est liber iurum humanorum defensor publicus a Parlamento Georgiano electus qui talia iura exsequi certum efficiat. Georgia Conventionem Marginalem de Protectione Minoritatum Nationalium anno2005 ratam fecit.Organizatio re publicā vacans "Tolerance", in suā alternativā relatione de impletione, loquitur de celere deminuente numeroAtropatēnicarum scholarum et de casibus designandorum gymnasiarchorum nonAtropatēnice loquentium.
Gubernatio reprehensa est propter suum allegatum usum excessivae vis diprotestere26 Maii anni2011 cum demonstrantes aNinā Burjanadze, apud alios, ductosgasio lacrimogeno etglandibus cummeis dispersit postquamViam Latam Rustaveli diei libertatis pompae expedire recusarent quamquam demonstrationis permissus expletus erat et quamquam oblatum erat alternativum locum eligere. Iurum humanorum activistae demonstrationes pacificas esse affirmavere, gubernatio autem multos demonstrantes personatos et gravibus baculis acampullis Molotovianis armatos esse ostendit. Georgianae oppositionis dux Nina Burjanadze accusationes de destinandopraxicopēmate infundatas esse et demonstrantium actiones legitimas esse dixit.
Georgianumvexillum nationale sive vexillum crucum quinque restituta est usui officiali die14 Ianuarii anni2004, post interregnum circiter 500 annorum. Antea regni Mediaevalis Georgiani vexillum fuit.
Divisio administrativa Georgiae valde centralizata est. Georgia superiori gradū divisa est inregiones novem (Georgiane მხარეები), inrespublicas autonomas (Georgiane ავტონომიური რესპუბლიკა) duas et incaputTiphlem, quod etiam regionis statū fruitur. Medio gradū inveniunturmunicipia (seuraiones seudictrictūs) 73 et locali gradū circiter milleoppida et communitates rusticae sunt.
Sunt duae respublicae autonomae intra Georgiam:Azaria[42] seuAdiaria[43] (Georgiane აჭარა), capiteBathei (Georgiane ბათუმი), etAbascia (Georgiane აფხაზეთი;Abasgice Аҧсны;Russice Абхазия; etArmeniace Աբխազիա), capiteDioscuriā (Georgiane სოხუმი;Abasgice Аҟәа;Russice Сухум sive Сухуми; etArmeniace Սուխում). Abascia agubernatione foederali non regitur sed,Russiā et fere sine internationali agnitione iuvante, regitur a factione separatistica. Reverā ibi est continuus status extraordinarius. Politica Abasciae instabilitas et antigeorgianus regionalis gubernationis habitus ut amplius 250000 Georgianorum e territorio fugerent praeterea adduxit, quare compositio ethnica etpopulositas totalis significative modificata est. Quamobrem nullae fidaestatisticae promptae de Abasciae populositate.
Etiam in Azariā fuerunt,Unione Sovietica dissoluta, separatisticae inclinationes. Nihilominus, fuit gubernatio Georgiana media qui? rursus magnopere regionem in Georgianam civitatem integraverunt.? Azaria Georgianae reipublicae autonomicae status habet.
Regiones inter1994 et1996 praesidiali decreto introductae sunt. Quae temporariae sunt donec secessionisticaAbasciae (Georgiane აფხაზეთი;Abasgice Аҧсны;Russice Абхазия; etArmeniace Աբխազիա) etOssetiae Meridionalis (Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон,Russice Республика Южная Осетия,Georgianice სამხრეთ ოსეთი) problemata solverentur. Velut administativus quarum dux commissarius civitatis (Georgice სახელმწიფო რწმუნებული), informalitergubernator nuncupatus, factus est. Qui a Praeside eligitur et dimittitur. Regiones vicissim inmunicipia (Georgiane მუნიციპალიტეტი) nonnulla subdivisae sunt. Ossetia Meridionalis administrative ad regionemCarthliam Inferiorem[44] (Georgiane შიდა ქართლი) pertinet, attamen, sicuti Abascia, extra Gubernationis Centralis temperationem et penes haud agnitam internationalem temperationem est, quamquamRussia gubernationem separatisticam adiuvat.
Anni1989 census 341 000 ethnicorumRussorum aut 6,3% incolarum, 52 000Ucrainorum et 100 000Graecorum in Georgiā retulit. E1990, 1,5 miliones Georgianorum nationalium reliquere. Saltem, milio immigrantium e Georgiā legaliter aut illegaliter inRussiā vivunt. Index migrationis certus -4,54 est, exclusis Georgianis nationalibus qui peregri vivunt. Georgia attamen ab immigrantibus e toto orbe terrarum per suam libertatem habitata est. Secundum anni 2006 statisticas, Georgia plerosque immigrantes eTurciā etSinis accipit.
Non obstante longā religiosae harmoniae historiā in Georgiā, fuere casūs discrimitationis religiosae et violentiae contra haud "traditionales fides", sicutiTestes Iehovah, a asseclis amissi e statu clericali Orthodoxi sacerdotisBasilii Mkalavišvili.
Praeter traditionales religiosas ordinationes, Georgia saecularia et irreligiosa societatis segmenta non minus quam significativam portionem religiose affiliatorum hominorum qui active suam fidem non colunt servat.
Mediaticus Georgiae ambitus liberrimus et variatissimus inTranscaucasiā manet, non obstante longinquā politizatione et polarizatione hunc campum affectante. Politica pugna ad moderandam divulgationem sine directione anno2014 etiam eam reliquit.
Magna Georgianarum domorumpercentatio televisionem habet et pleriqueradiophonum habent. Pleraeque Georgianae societates mediorum communicationis suas sedes in capite et maximā urbe,Tiphlem, habent.
Recentibus in annis Georgia ingentem pecuniae quantitatem in modernizandis vecturae reticulis collocavere. Novarumautoviarum constructioni primae datae sunt et, sic, maiores urbes velutTiphlis suarum viarum qualitatem valde melioratam viderunt; nihilominus, interurbanarum viarum qualitas egens manet et ad hodiernum tempus solum una,ს 1, constructa est secundum autoviariam normam.
Georgianae ferriviae praecipuam vecturae arteriam Caucaso repraesentant, quia maximam proportionem viae Pontum EuxinumMari Caspio conectentis constituunt. Quod vicissim eos proficere sivit recentibus in annis propter auctam energiam exportatam ex vicināAtropatenā versusUnionem Europaeam,Ucrainam etTurciam. Viatorum diaconiae a publicā societate ferriviariāSakartvelos Rkinigza (Georgice საქართველოს რკინიგზა) geruntur, dum oneris gestio a numero operatorum cum licentiā efficitur. Ex anno2004, societas ferriviariaSakartvelos Rkinigza intervallatum programma renovandae classis et restructurandorum moderatorum passa est cuius propositum viatoribus efficientiorem commodioremque diaconiam praebere est. Infrastructurae evolutio etiam alta ferriviario proposito fuit, dum praecipuus nodus coniunctionisTiphlitanus novam ordinationem in propinquo futuro passus esse exspectatur. Apud alia incepta constructio oeconomice praecipuae ferriviae interChorzenēn[96],Tiphlem etBacuam est, quae primā vice maiorem Caucasi partem Turciae intervallo recepto conectet.
Aëria et maritima vectura in Georgiā evolvitur, cum hac primā praecipue uterentur plerique viatores et esset haec ultima oneribus. Georgia in praesenti quattuor internationalesaëroportūs habet; quorum maximus est longeAëroportus Internationalis Tiphlitanus Siota Rustaveli (Georgice თბილისის შოთა რუსთაველის სახელობის საერთაშორისო აეროპორტი), societatis aëronauticaeGeorgian Airways (Georgice ჯორჯიან ეარვეისი) centrum, quae conexūs cum multis magnis Europaeis urbibus offert. Alii aëriportūs in hac natione valde subevoluti sunt aut programmato commeatū carent, quamquam, nuperrime, conatūs perfecti sunt ad solvenda ambo problemata. Estportuum numerus iuxta GeorgianumPonti Euxini litus, quorum maximus et occupatissimus est PortusBatheos; etsi haec urbs ipsa statio balnearis est, eius portus praecipuum onerum terminale in Caucaso est et crebro eo utitur vicinaAtropatenē sicuti transitūs loco ad efficiendam energeticam perlationem versus Europam. Programmatae et conductae diaconiae navis traiectoriae viatoribus GeorgiamUcrainae etTurciae conectunt.
Educativum Georgiae systema late modernizantes, quamquam controversas, reformulationes ex anno2004 passum est. Educatio in Georgiā obligatoria est omnibus pueris inter sex et quattuordecim annos natis. Scholare systema divisum est inelementariam (sex annos; inter sex et duodecim annos natis), basicam (tres annos; inter duodecim et quindecim annos) et secundariam (tres annos; inter quindecim et duodeviginti annos natis), aut alternative polytechnicum institutum (duos annos). Studentes cum scholae secundariae testimonio accessum ad educationem superiorem habent. Solum studentes qui Examina Nationalia Unificata superaverunt ad educationis superioris institutum publice missum adscribi possunt, secundum classificationem punctorum his examinibus obtentorum.
Pleraque instituta tres studii ordines offerunt:Baccalaureatūs Programma (e tribus ad quattuor annos);Gradūs Magistralis Programma (per duos annos); etDoctoratūs Programma (per annos tres). Etiam est Periti Certificati Programma quod unius ordinis programma educationis superioris e tribus ad sex annos durans repraesentat. Ex anno2008, educationis superioris instituta viginti publice missa sunt a Ministerio Educationis et Scientiae Georgiae.Index Scholarizationis Grossus inprimariā erat 94% perihodo inter2001 et2006.
Tiphlis praecipua Georgici educativi systematis arteria facta est, praesertim cumPrimae Reipublicae Georgianae creatio anno1918 modernorum,Georgicophonorum educativorum institutorum conditionem permisisset. Tiphlis domus aliquot praecipuis educationis superioris institutis in Georgiā est, praeprimisUniversitati Publicae Medicae Tiphlitanae (Georgice თბილისის სახელმწიფო სამედიცინო უნივერსიტეტი), quae sicuti Institutum Medicum Tiphlitanum anno1918 condita est;Universitati Tphlisensi[97] (Georgice ივანე ჯავახიშვილის სახელობის თბილისის სახელმწიფო უნივერსიტეტი), quae condita est anno1918 et manet antiquissima universitas in totā Caucasi regione. Circiter cum 35 000 studentium adscriptorum, facultatis et synergorum numerus in Universitate Tiphlisensi propemodum 5 000 est. Georgiana praecipua et maxima technica universitas,Georgiae Universitas Rerum Technici[98] (Georgice საქართველოს ტექნიკური უნივერსიტეტი), non minus quamUniversitas Georgiae (Georgice საქართველოს უნივერსიტეტი),Universitas Caucasi (Georgice კავკასიის უნივერსიტეტი) etUniversitas Libera Tiphlisensis (Georgice თავისუფალი უნივერსიტეტი) etiamTiphli sunt.
Gubernatio Georgica nunc curationem medicam cuius pecunia a civitate suppeditatur fere ad 90% Georgianorum 4,5millionum praebet. Sed oeconomici peritiTiphli se utrum civitatis conatūs praebendae universalis curationis medicae aerarium urgeant rogant.
Ad expandendum accessum ad demissi sumptūs assiduum aegroto medicum, gubernatio ex anno2014 denuo clinicas undecim montuosis areis adquisiverunt ut basicae diaconiae praestentur quae privatae societates praebitoriae non offerant. Civitas quoque triumnosocomiorum emptionemTiphli finivit.
Periti ut primariam curationem medicam augere gubernationem altum sumptum tractationis nosocomialis limitare et morborum praeventionem per praevias diagnoses amplificare permitteret plerumque concurrunt. Sed strategiae cohortandorum Georgianorum ut primariae curationi medicae -campo haud localiter propter eius peritiam noto- confidant sicuti opus nondum satis progressum manet.[99]
Quia GeorgicumPonti Euxini litus evolvi pergit, moderna alta aedificia versus traditionaliterclassicasBathĕos amoenitates progrediuntur.
Georgica ecclesiatica ars una apud notissimos architecturae Christianae Georgianae aspectūs est, quae classicumtholi genus originalibasilicae generi coniungit et quod nuncupatur genus crucis inscriptae Georgicae format. Crucis inscriptae architectura in Georgiā persaeculo IX evoluta est; ante quam, pleraeque Georgicae ecclesiae basilicae erant. Alia architecturae ecclesiasticae Georgicae exempla extra Georgiam inveniri possunt:Monasterium Batzcovoense (Bulgarice Бачковски манастир et Georgice პეტრიწონის მონასტერი) inBulgariā (anno1083 a Georgico militari praefecto Gregorio Bakuriani aedificatum),Monasterium Iberorum (Palaeograece Μονὴ Ἰβήρων;Neograece Μονή Ιβήρων; et Georgice ივერთა მონასტერი) inGraeciā (a Georgianissaeculo X aedificatum), etMonasterium Crucis (Hebraiceמנזר המצלבה etGeorgice ჯვრის მონასტერი)Hierosolymae (a Georgianissaeculo IX aedificatum).
Georgia locupletem et vibrantem traditionem musicam habet, praesertim notam propter primaevampolyphoniae progressionem. Polyphonia Georgica in tribus vocalibus partibus, unico temperaturae systemate in perfectis quintis fundato et harmonicā structurā parallelis quintis ac dissonantiis locuplete fundatur. Singulae regiones in Georgiā suas singulas traditionales musicas habent; aPersis affectosburdones acobstinatuum similes monodiarios in Oriente, complexos extemporales harmonias in Occidente et solida moventia accorda inSuaniā.
Traditionalis saltator Georgianus.Traditionalis grex laographicus.
Saltationes Georgicae locupletes sunt, genere fundatae in nationali stylo traditionibusque. Divisae sunt in solitariam, parem et gregalem. Feminae decore brevibus motibus se movent. Viri conatum pugnae ostendunt qui rapidis motibus, saltibus in altum et fortibus rotationibus exprimitur. Et virorum et feminarum dorsa semper recta et sine motū manent. Orchestra nationalis gregum saltatoriorum Erisioni et Sužušvilebi in toto orbe terrarum nota est. Saltationi Georgicae sunt variorum colorum habitūs, homines amplius quinque et triginta in scaenā, multum energiae, multum dynamismi, vestimenti mutationes, mirabilis illuminatio, originalis musica directe,accordia,tibiae Caucasicae ettympanum, classismembranophonorum. Etiam choreographiae mirificae sunt, cum thematibus bellorum, saltationum, matrimoniorum, festorum, traditionum Caucasicarum, multum Georgicarum. In dierum festorum saltationes in usu sunt petris coronisque elaborati habitūs. Postea ostenduntur saltationes celebrationum, saltationes montanarum Caucasi regionum, donec desinit prima pars saltatione celebrationis conubialis, quae includit incredibiles res petauristicas populi Georgiani proprias, inter quas inveniuntur summis pedum digitis saltare, sine pedum firmamento, non minus quam 360 graduum gyri et magna saltuum rerumque petauristicarum multiplicitas quae saltatores apparere faciunt velut si volent. Est magna saltationum series in Georgiā, apud quas excelluntcartuli (Georgice ქართული),chorumi (Georgice ხორუმი),atzaruli (Georgice აჭარული),cazbeguri (Georgice ყაზბეგური),chandzluri (Georgice ხანჯლური),chevsuruli (Georgice ხევსურული),mtiuluri (Georgice მთიულური),samaia (Georgice სამაია),cintouri (Georgice კინტოური),dzeirani (Georgice ჯეირანი),partsa (Georgice ფარცა),caratzocheli (Georgice ყარაჩოხელი),davluri (Georgice დავლური), etc...
Coquina etvinum Georgica per saecula evoluta sunt, adaptandis traditionibus omnibus aeris. Una apud insolitissimascenae traditiones estsuphra seumensa Georgica (Georgice სუფრა), quae est etiam modus socializationis cum amicis et familiā. Suphrae magister bibendithamāda (Georgice თამადა) nuncupatur. Qui etiam valde philosophicas propinationes ducit et omnes frui certum facit. Aliquot historicae Georgianae regiones propter fercula sua notae sunt: v.gr.?globuli Georgici seuchincāli (Georgice ხინკალი),globulicarnis, ex Orientali montanā Georgiā; ettyrositos seuchatzaphūri seu panis casei Georgicus (Georgice ხაჭაპური), praesertim exImerethiā,Mingreliā etAdiariā. Praeter traditionalia Georgica fercula, cibus ex aliis civitatibus latus est in Georgiam abimmigrantibus exRussiā,Graeciā, et nuper eSinis.
Intra Georgiam, unum popularissimorum generum palaestricum est genus Cacheticum. Erat numerus aliorum generum olim quae non in usu sunt hodie. Verbi gratiā,Chevsurethia regio Georgiae tria dissimilia palaestricae genera habebat. Apud alios ludos populosaeculo undevicensimo gratosalsulegia equestris etlelo,traditionalis Georgicus ludus in cuius locum posteaharpastum XV substituit, erant.
↑The Islamization and Ethnogenesis of the Fereydani Georgians a Babaco Rezvani, ubi dicitur "Mtianeti, which in stardard Georgian means the mountainous land"
↑Acta Sanctorum Octobris ubi dicitur "Exstare etiamnum aiunt columnam, in qua degerit sanctus Antonius. Sepultus est in ecclesia monasterii a se conditi, quo deinceps sedem suam transtulit episcopus Rusthaviensis, diruto Rusthavio, (...)1) Wakhoucht, Descript. geogr. de l'lberie, pag. 303, 305. 2) Klaproth, Voyage au Caucase et en Georgie, tom. II, p. 67. 3)Muraviev, Januar. pag. 394 et seq. (...)"
↑Vicipaedia Anglica ubi dicitur "One of the earliest surviving accounts of Telavi is from the 2nd century AD, by Greek geographer Claudius Ptolemaeus, who mentions the name Teleda (a reference to Telavi)"
↑Acta Sanctorum Octobris ubi dicitur "Exstare etiamnum aiunt columnam, in qua degerit sanctus Antonius. Sepultus est in ecclesia monasterii a se conditi, quo deinceps sedem suam transtulit episcopus Rusthaviensis, diruto Rusthavio, (...)1) Wakhoucht, Descript. geogr. de l'lberie, pag. 303, 305. 2) Klaproth, Voyage au Caucase et en Georgie, tom. II, p. 67. 3)Muraviev, Januar. pag. 394 et seq. (...)"