Mentio fluminis, de quo hic agitur, ab auctoribusRomanis satis saepe facta est, sed, utrumGarumna anGarunna anGaronna recte scribatur et dicatur, ambiguum esse videtur. Prima mentio apudCaesarem invenitur,[4] sed editorum alii[5]Garunnam, alii[6]Garumnam scribere volunt.[7] Qua forma usus Caesar hoc flumen commemoraverit, scire nequimus, nam nonipsius verba sed varias manuscriptorum plus minus mille annos recentiorum lectiones habemus. Si testimonium philologicum respiciamus,Garunna etGaronna formae iam saeculo IV testatae sunt.[8]Garumna autem forma multo recentior est, quippe quae non ante saeculum IX testatum sit.[9] Quod ad Caesarem attinet, plurimaBelli Gallici manuscriptaGarunnam, pauca autemGarumnam praebent. Utra igitur forma praeferenda sit? Variae sunt rationes, quibusGarunna forma praeferenda sitGarumnae:
Quod ad testificationem philologicam pertinet, forma vetustior estGarunna.
Garunna in plerisqueBelli Gallici manuscriptis ab editoribus adhibitis legitur, cumGarumna in tribus tantum legatur manuscriptis potioribus, quae suntAQN. Accolae fluminis praeterea etiam inAQN illisGarunni, nonGarumni nuncupantur.[10]
Etiam nomenGraecumΓαρούνας saeculo I testatum[11]μ littera vacat.
Itaque CaesaremGarunnam etGarunnos scripsisse veri similius est quamGarumnam etGarumnos. Undem littera nata sit, parum liquet.[12] Forsitan hic devana correctione agatur. Nempe cum-mn- in sermone vulgari ad-nn- propenderet (e.g.antemna >antenna,autumnus >autunnus,somnus >sonnus, etc.), fortasse erant, quiGarumnam urbanius dici cogitarent quamGarunnam, praesertim cum fieri potuit, ut aliquot nomina vocabulaque fluvialia (Clitumnus, Interamna, amnis, peremnis)-mn- litterarum ordinem suggererent.
Longissima antiquis temporibus descriptio Garunnae apudPomponium Melam reperitur:
"Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. At ubi obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis; nec maiora tantum navigia tolerat, verum more etiam pelagi saevientis exurgens iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus alio unda praecipitat" (Mela,Chor. 3.21).
Insuper Antros, insula in aestuario Garunnae propeBurdigalam sita, a Mela commemoratur,[13] quod aquis increscentibus pendeat et adtollatur. Quae insula non iam inveniri videtur, nisi eum significat locum, ubiPharus Corduana hodie stat.
Fontes Garunnae multi sunt, sed flumen ex duobus maxime ramis distinctis consistere videtur, quorum utrique inPyrenaeis montibus nascuntur: primus, "Riu Garona" dictus, propePort de la Bonaigua surgit et perVallem Aranam[14] defluit usque ad vicumBossòst, ubi fines Franciae intrat; secundus, caput fluminis habitus propter abundantiam aquarum, deglaciarioMaladetensi scaturit.
InTolosa vertit denique flumen adCorum, et perLangonem portum etBurdigalam portum in Atlantico, licet minutiore dicere inBritannico, in immenso sinu defluit.
Onerariae naves hodie inter Langonem et Burdigalam navigant, sed eis cavendum est accedentes recedentesque aestus maritimi, qui magno impetu ventitent, et altitudine sub pontibus restringant.
↑César, Guerre des Gaules. Texte établi et traduit par L.-A. Constans, I (Livres I–IV). Paris: Société d'Édition ‘Les Belles Lettres’, 1926;C.Iulii Caesaris Commentarii rerum gestarum edidit Otto Seel, vol. I:Bellum Gallicum. Lipsiae: In aedibus B.G.Teubneri, MCMLXI.
↑C.Iuli Caesaris Commentariorum pars prior qua continentur libri VII de Bello Gallico cum A.Hirti supplemento recensuit brevique adnotatione critica instruxit Renatus du Pontet. Oxonii: E typographeo Clarendoniano, 1900.
↑Garonna ab editoribus reici solet, quippe quae appellatio Latinitatem adlinguas Romanicas vergentem redolere videatur.
↑Primum anno 845 in actisCaroli Calvi (Recueil des Actes de Charles II le Chauve, roi de France, commencé par Arthur Giry, continué par Maurice Prou, terminé et publié, sous la direction de M. Ferdinand Lot, par M. Georges Tessier. Tomus I: 840-860. Paris: Imprimerie nationale, 1943.) Nègre (1990: 1036).
↑Jordán Cólera (2002) credit in-umna Palaeoeuropaeam *ub(a) 'aqua; flumen'radicem subesse — id est: *-ubna >-umna — quae mutatio, etsi rationi phoneticae non sit aliena, poscit res, quae non possint ratione philologica confirmari: nempe utGarumna forma vetustior sit quam 'Garunna.
Jordán Cólera, Carlos (2002). De las « Oestrymnides », la « Garumna » e hidrotopónimos relacionados.Emerita 70(2): 213-230.
Levi, Annalina & Levi, Mario (1967).Itineraria picta. Contributo allo studio della Tabula Peutingeriana. Roma: Bretschneider.
Nègre, Ernest (1990).Toponymie générale de la France. Etymologie de 35.000 noms de lieux, I: Formations préceltiques, celtiques, romanes. Genève: Droz.
Roman, Yves (1994). Les Celtes, les sources antiques et la Garonne.Aquitania 12: 213-219.