Anno1562 advenere coloni eFurnis (Lusice;Furnas) et suam linguam,Furnensem, instituere, quaelingua officialis usque ad1630 fuit, quamobremlingua Anglica in usu in Gambia aliquibus Furnensis vocabulis affecta est. Cum Furnensis officialis esse desivit, mansit solum quotidiani usus lingua, revera hodie 62%Indigenarum GambianorumFurnice loquuntur, circiter 95 000 hominum.
Gambia divisa est in divisiones quinque et unam urbem. Gambiae divisiones a Commissione Comitiali Independente secundum Articulum 192Constitutionis Nationalis creatae sunt. Hae divisiones sunt:
Amplius 63% Gambianorum rusticis in viculis (secundum censum anni1993) vivunt, quamquam magis magisque iuvenescaput ad quaerendaslaborem eteducationem veniunt. Temporarii numeri ex anni2003 censu ut lacuna inter urbanos et rurales incolas brevietur ostendunt quia magis areae urbanae declarantur. Dum urbana migratio, evolutionis incepta et modernizatio magis Gambianos in contactum cumOccidentalibus consuetudinibus et valoribus ducunt, autochthonici induendi ac celebrandi modi ettraditionalis emphasis in familia extensa velut integrae quotidianae vitae partes manet.
Gambiana femina cum infante.
PCNE Relatio de Evolutione Humana anni2010 Gambiam loco 151 inter 169 nationes collocat secundum suumIndicem Evolutionis Humanae, quod eam ponit intra "Evolutionis Humanae Infimae" categoriam. Hic index exspectationem vitae, scholarizationis annos, reditus nationalis grossus per capita inter alios factores confert.
Sunt circiter 3 500 haud Africorum residentium, inter quosEuropaei et familiaeLibanensis originis (propomodum 0,23% totius incolarum numeri).Europaeaeminoritatis pleriqueBritanni sunt, quorum multi post independentiam abivere.
VelutSereres,Diolae etiam suam religiosam consuetudinem habent. Inter quorum praecipuas caerimonias religiosas unaBucūtum (Anglice etFranciceBoukout etDiolice;Bukut siveFutampaf) est.
Iohannes Jammeh de restringenda nationislibertate preli accusatus est. Promulgata est legum restrictivarum series de hoc themate et postea,Decembri2004, evenit relatorisDeydae Hydara caedes, adhuc insolva, qui multo eas impugnaverat.Iohannes Jammeh, nihilominus, ullam securitatis custodum conexionem cum relatoris caede negavit.
Ianuario2013, faventibusAlta Commissione Britannica (Anglice;British High Commission siveBHC) et Conscientiae Internationalis caritate, magnum exercitandaealphabetizationis programmafeminis in Gambia initiatum est. Lectiones in animo habent "vitales feminarum sollertias augere, earum habilitates accedendi in opportunitates meliorare et eis potestatem participandorum communitariorum processuum ad faciendas decisiones dare." Gambia est campio in attribuenda potestate feminis; sunt multae inititivae de attribuenda potestate feminis in Gambia, inter quas gratuita feminarumeducatio. Nationis praeses vicariaAesato Njie-Saidy mulier ac longaevissimum membrum in consilio serviente et multae feminae in consilio serviunt.
Gambia attamen 2 700chiliometra viarum habet, e quibus 956 bituminata et 1 744 sine bitumine. Est in praesenti nullafiloraeda.CapiteBaniule et in paucis habitatis zonis, societates publicae privataequevecturas urbanas, suburbanas et interurbanas perlaophorium effectas gerunt.
Quamquam sex anni primae educationis inferioris saltem obligatorii gratuitique sunt, universalium apparatuum inopia ne hoc verum aliquibus fiat impedit. Est selectionis examen huius periodi fine quod est obex ad pergendum ulterius. Primaeducatio inferior alios tres annos pergit, usque ad testimonium scholae iunioris ducens.
Illi alumni quorum parentes secutae educationis impensas solvere et additicium reditum familiarem renuntiare possunt relativo trium annorum luxu in schola secundaria seniore fruuntur. Quorum principale curriculumlinguam Anglicam,mathematicam,scientiam integratam et studia socialia includit. Hi etiam habent tres aut quattuor electivas materias quae incommercium,scientiam autartes conspicere possunt. Denique, hiAfricae Occidentalis testimonii secundarii senioris examini collineantur.
Iunio2011,Aerarium Incolarum Consociationis Nationum relationem deMundanae Obstetriciae Statu emisit. Quae nova data deobstetriciae vi operaria et de programmatibus relatis ad neonatos ac mortalitatem maternam in 58 civitatibus continet. Anni2010 index mortalitatis maternae pro 100000 ortuum in Gambia 400 est. Quod confertur cum 281,3 anno2008 et 628,5 anno1990. Huius relationis propositum modos illustrari est quibusProposita Progressionis Millennii attingi possunt, praesertim Propositum 4 -mortalitatem infantilem reducere- et Propositum 5 -mortem maternam reducere. In Gambia obstetricum numerus pro 1 000 ortuum vivorum est 5 et periculum mortis per vitam gravidis est 1 pro 49.
Publica expensa 1,8%PDG anno2004 erat, quamquam privata expensa 5,0% erat. Erant 11 medici pro 100000 hominum incipientedecennio 201.Exspectatio vitae ortu 59,9 anni feminis et 57,7 viris anno2005 erat.
Nuperrime, societas internationalis auxiliiRiders for Health, adSubsaharianascivitates inAfrica conspecta, nota fuit quia praebuit curationis medicae vehicula toti civitati. SocietasRiders for Health vehiculagubernationi gerit et sustinet. Initiativa dirigit ad praecipuum universalis curationis medicae obicem -vecturam et permittit salutis operarios ter multos viculos in singulashebdomades visitare.
"Adversus aliascivitates provectibiles, Gambia consistenter magnum tegminis indicem plerisque assuetis immunizationibus retulit. . . . Puerorum nulla vaccina accipientium proportio omnino est infima (3%) et immunizationis BCG tegmen magnum est, quod systema tradendarum immunizationum in aut prope ortum bene fungi indicat."
Gambia secunda inAfrica classificatur propter "febricitantes pueros natos minus quam quinque annos qui contramalariam curationem accepere, secundumTrading Economics.
Quamquam Gambia minima natio intracontinentalemAfricam est, eiuscultura valde dissimilium ponderum productum est. Nationales limites angustam laciniam delineant in ambobus lateribusFluminis Gambiae,aquae corporis quod vitali munere in nationis destinato fungitur et quod localiter simpliciter "Flumen" (Anglice;The River) nuncupatur. Sine naturalibus saeptis, Gambia domus plerorumqueethnōn perAfricam Occidentalem, speciatim perSenegaliam, praesentium facta est.Europaei in nationishistoria etiam excellunt quiaFlumen Gambia penitus incontinentem navigabile est,geographica proprietas hanc aream faciens unum inter quaestuosissima locaservorum commercio esaeculo XV insaeculum XVII (quod eam facit strategicam consistendo huic commercio post eius utlagationem). Huius historiae aliquod pervulgatum est inAlexandri Haley libro et serie televisificaRadices (Anglice;Roots) quae collocata est in Gambia.
Nota:Islamicorum dierum festorum tempus praestituitur secundum locales variarumLunae figurarum observationes. Per lunaremRamadanis mensem, quodCorĭti (Anglice;Koriteh) antecedit,Musulmani diu ieiunant et noctu celebrant et normales negotiorum regulae in aliquibus casibus interrumpi possunt.