Octobri1958,Communitate Francica (FranciceCommunauté française) nove creata, Consilium Gubernationis Gabonensis, se in articulo 76 novaConstitutionisQuintae Reipublicae (versione anni1958) fundans, Gabonis transformationem indepartimentumFrancicum postulant.Leo M’ba, Gabonispraeses,Ludovicum Sanmarco, administratorem colonialem, fecit responsalem? praesentandae postulationis ob gubernationem metropolitanam. Ludovicus Sanmarco propositum non accipiendi accepit, invitogenerali de Gaulle, et Leone M'ba magnopere offenso (vide circumstantium narrationem et commentaria Ludovici Sanmarco de hac re in articulo correspondente).
Die17 Augusti1960, velut pleraequeAfricae Subsaharianae coloniaeFrancicae, Gabonialibertatem consecuta est.Leo M'ba primuspraeses creatus est, aFrancia sustentus, quae eum in munere rebus militaribus servavit (vide interventionem exercitus Francici anni1964 Leonis M'ba emolumenti gratiā), usque ad eius mortem anno1967, cum abOmare Bongo, suo directore consilii, substitutus est.
Decennio 199 exeunte,petrolei aestimationis descensus Gabonem in gravemcrisin oeconomicam demersit, quae adhuc hodie perdurat, quod incolas ad multiplicandas sociales politicasque vindicationes incitavit. Colloquium civitatis denuo condendae civitatis apertum est anno1990, quod denique denuopolycommatismum statuit.
Die3 Septembris2009,Alius Bongo Ondimba, minister Defensionis et Omaris Bongo Ondimba filius, cum 41.79 centesimis suffragiorum expressorum eligitur, cum circiter 141 000 suffragiorum ex 800 000 electorium inscriptorum.Petrum Mamboundou cum 25.64 centesimis suffragiorum superat.
Gabon fere cinquangintaethnōn habet inter quaeFangi,Punus,Nzebi,Obambae,Bacotae,Guisires,Vungus,Anzigi,Myenes (Franciceles Fangs, les Punu, les Nzébis, les Obambas, les Kota, les Guisir, les Vungu, les Téké, etles Myènè, respective?) excellunt. Aliquae ethnē solum ab hominum centenis constituuntur. Culturaliter aliquae ad se commiscenda cum multitudine progressive et denique ad amittendas linguam peculiaritatesque ducuntur.
Est difficile exhaustivumethnōn catalogum dare quia aliquae aliorum globorum solum subglobi sunt et omnia e subtilitatis gradu pendent qui attingi velit.Linguatraditionesque gentis eam discernere permittunt sed e quo momento locidialectalis sive culturalium praxeōn varietas ut separatiethnous qualificatio iustificetur satis est? Quamobrem haud exhaustivus et aliquando redundans catalogus (subglobus una voce propria memoratur dum globus erga quem refertur inferius apparet).
Plurima nomina siveorthographiae apparere ad designandum idem ethnos possunt. Revera,praefixumBa crebropluralem inlinguis Bantuensibus notat sicBapunu etPunuFrancice idem ethnos designat, secundum pluralem et singularem. Etiam eiudem nominis forma magis minusveFrancicizata inveniri, potest, v. gr.Punu etPounou idem vocabulum dissimiliter orthographatum sunt.
Antecolonizationem, gentes GabonensesAnimistica credibilia condividebant, quorum characteres variatosmythousritusque sunt sed in communecultum mortuorum, quorum spiritus semper vivorum exsistentiam afficere poterant, etxoanōn usum habent. Praeterea adhuc hodie mutilata puerorum cadavera inveniuntur qui victimae rituum destinatorum ad firmandas potestatem opulentiamque auctoribus sunt. Fuit esaeculo undevicensimo vera competitio interCatholicos etProtestantesmissionarios ad evangelizandos Gabonenses. Practice, plurimi hominesChristiana credibilia antiquis autochthonicis credibilibus adiungunt. Notandus est successus in Gabone cuiusvis ecclesiarum generis, praesertimEvangelicarum, et inAmericanis exemplaribus et inAfricis inspiratarum.
Educatiopueris intersex etsedecim annos secundum Legem Educationis mandatur. Pleriquepueri in Gabone suas scholares vitas frequentandisbrephotropheis incepere, posteapaedotropheis intersunt. Sex annos nati inschola primaria, quae sex cursibus constituitur, adscribuntur. Secutus ordoschola secundaria,septem cursibus constituta, est. Post diplomabaccalaureatum, 19 annos nati in universitates aut disciplinae superioris instituta, velut scholasingeniariae aut scholas negotiorum, ingredi possunt.
Gubernatiopetrolei reditibus ad construendasscholas, ad solvenda magistrorum salaria et ad promovendameducationem, rusticis regionibus comprehensis, usa est. Attamen, et educativarum structurarum conservatio et magistrorum salaria deminuta sunt. Anno2002 index matriculationis primariae grossus 132 centesimae et anno2000 primariae matriculationis index manifestus 78 centesimae erat. Grossa manifestaque rationes in studentium formaliter matriculatorum numero fundantur et necessarie igitur veram scholae frequentationem non reddit. E2001, 69 centesimae puerorum qui scholam primariam inceperunt probabiliter quintum cursum attigere. Inter systematis educativi problemata mediocris administratio inventioque, inspectionis defectio, magistri paulo qualificati et alumnorum plenissima conclavia sunt.
E decennio novumlitterariumgenus evolutum est in Gabone,diēgēma. Genus paulo notum cuius mucroIoannes Iustus Ngomo est. Qui iam duos libros circiter trigintadiēgēmatibus compositos habet: "Diēgēmata eburnea et post mortem" (FranciceNouvelles d'Ivoire et d'outre-tombe), "Diēgēmata Comonis et nullius partis" (FranciceNouvelles du Como et de nulle part). Cuius inspiratio directe e Gabonensibusmysticismo,terrorexoanolatriaque orta est.
Traditionalespersonae ponderis partem intra Gabonensemculturam formant. Singulumethnos singulas proprias personas cum variis significationibus usibusque habet. Crebro eis in traditionalibus caerimoniis (matrimonio, natali,luctu etc.) utuntur. Notissimae et popularissimae sunt inter magnos artis mercatus praecipuePunuvicaeFangicaeque personae sunt, quae in magnisEuropaeis,Boreamericanis etAsianismuseis inveniuntur (confer opera Ludovici Perrois, Fernández, et Gunter Tessman). Traditionalistaeartemsculpturaeligneae, praesertim lignorum pretiosorum, et materiarum rararum in luce conlocant.
Qualis aliorumAfricarum civitatum, talis Gabonensiscinematographia pecuniariorum mediorum defectionem, parvum disponibiliumcinemateorum numerum in natione (quae, praeterea, magnas commerciales productiones malunt) et populi defectionem patitur. Adhuc in sede culturali FrancicaLiberopolitana, cinemateum habente, est ubi plurimae opportunitates videndae Gabonensispelliculae habentur.