Frida Kahlo nata est die6 Iulii1907 inCoyoacán, nuncMexicopolisregione. Anno1913poliomyelitide laborare coepit. Anno1922, Scholae Nationali Praeparatoriae Mexicopolis, uni ex optimis totius Mexicischolis, nomen dedit. Die17 Septembris anni1925, dumlaophorio vehebatur, graviter vulnerata est ob sinistrum casumviarium. Permultae operationes chirurgicae propterea ei postea, decursu annorum, subeundae fuerunt. Etiamuterus illo casu laesus est, cum detrimento facultatis infantes gestandi ac pariendi. Inclinatio Fridae ad pingendum ac picturae eiusdem quoque illa calamitate viaria perpetuo affectae sunt.
PictoriDidaco Rivera nupsit anno1929; divortiumdecem annos post fecerunt, sed iterum anno1940 Didacus Fridam uxorem duxit. Apud eos aliquantum temporis hospitatus estLeo Trotski postquam anno1937 Mexicopolim exsul pervenit.