Europa anno870 aetate imperii Francorum. Franci ('audaces' vel 'feroces') fuerunt una exgentibus Germanicis , quaesaeculis secundo ettertio minoribus gentibus coniunctis inGermania extralimitem Romanum natae sunt. Franci primosaeculo tertio mediolitteris Romanis memorati sunt.Historia Francorum aGregorio Turonensi et aliis enarrata est. Franci nomen suum praesenticivitati Franciae necnonregioni Franconiae inBavaria dederunt. Multo post etiamequites expeditionum sacrarum , quorum multi ex Francia venerant, ab incolis terrarum circamare Mediterraneum orientale sitarum saepe simplicius Franci vocati sunt (ex quo etiam notiolingua franca nata est).
Populus Francorum multis gentibus, quae inlitore Rheni incoluerunt, aggregatis (sicut Istaevoenis, Chamavanis, Sugambris, Bructeris) ortus est. Franci septentrionalesSalii , meridianiRipuarii (quia inRheni ripis habitaverunt) appellati sunt.
Post multa bella cumlegionibus Romanis saeculo quarto , Francis Saliis aIuliano II (tum adhuc Caesare) inToxandria sedes collocare permissum est. Postea Salii inexercitum Romanorum inserti sunt. Populus Francorum a regibus ductus est.Liber Historiae Francorum quendam Faramundum primum regem Francorum dicit, qui a historicis hodiernis fabulosus putatur.Gregorius Turonensis Chlogium regem memorat, qui "apud Dispargum castrum" habitavisset et tempore ab430 ad440 vitam egisset.[ 1] Iam asaeculo quarto medio et alii Franci, foederatiImperii Romani facti, in Gallia septemptrionali demorari potuerunt. Post finemImperii Romani Occidentalis FranciBurgundiones acVisigothos , qui postea regnum inHispania obtinuerunt, profligaverunt totamque Galliam ceperunt.
Usque adsaeculum quartum Franci Ripuarii reges ipsorum habuerunt. In litoribus Rheni habitaverunt, serius etiam iuxtaMosellam flumen. Ubi rexSigibertus de Colonia Agrippina a Chloderico filioChlodovecho ,Childerici I regis Saliorum filio auctore necatus est, qui Chloderico paulo post interfecto coronam Francorum Riupariorum sibi vindicavit. Inde primus populi uniti rex factus est.
Chlodovecho regnante primum FranciRegnum Syagri ceperunt, cuius sedesLutetia erat. Chlodovechus etiam Francos Ripuarios in regnum suum inseruit, contra regnum Burgundiorum et intra limites Thuringiorum pugnavit. Anno498 Chlodovechus adfidem Catholicam conversus est. Anno507 Chlodovechus contraVisigothos pugnavit. Inproelio apud campum Vogladense rex Visigothorum,Alaricus II , occisus est et ChlodovechusAquitaniam cepit. Proelio confecto omnis Gallia (praeterSeptimaniam etArmoricam ) sub potestate Chlodovechi erat.
Chlodovecho defuncto filii regnum patris in tres partes diviserunt.Theudericus fuit rexAustrasiae ,Chlotharius Neustriae ,Childebertus Lutetiae , etChlodomerus Burgundiae Aureliaeque . Regna Chlotarius iterum iunxit, divisit denuo filius eius, utSigibertus rexAustrasiae ,Chilpericus rex Neustriae,Charibertus rex Lutetiae etGontranus rex Burgundiae facti sunt.
Anno800 papaLeo III Carolum Magnum Romae coronavit et imperium Romanum renovavit, quod posteaSacrum Romanum Imperium appellabatur.
Unam legis e paginis de
disserentibus
Nexus interni