![]() | Haec est paginadiscretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat. |
Flavius | |
---|---|
![]() Flavius Stilicho, dux militum Imperii Romani | |
Genus | Masculinum |
Origo | Latina |
Significatio | "flavus" |
Index praenominum Paginae in "Flavius" ineuntes |
Flavius (nomen ex verbo "flavus" deductum) estnomen Romanum (nomen gentile). Gensplebeia Flavia perrem publicam parvi momenti erat, primo saeculo autem tres imperatores (Vespasianum,Titum etDomitianum) procreavit. Forma feminea nominis estFlavia.
Imperio Romano multi homines "Flavii" vocati sunt, qui ab imperatoribusFlaviis manu missi aut civitate donati sunt, in quibus etiam futurus imperator Flavius ValeriusConstantius Chlorus, quare domus regia ab eo condita interdum "secunda domus Flavia" appellatur.
Antiquitate posteriore demum nomenFlavius re vera titulus factus est, quem plurimi magistratus superiores nomini proprio anteposuerunt, ut necessitudinem cum domo regia demonstrarent.