Fiscannum, Flumen Fiscanni, Fiscannus, Ficus Fiscanni nomina sunt quae piscatorum portum oppidumque in Pago Caletum, provinciae quae Normannia siveNeustria olim appellabatur designant; Franciae hodiernae Sequanae Maritimae Praefecturae commune est.
Per saecula multa obabbatiam insignem Sanctae Trinitatis percelebre fuit. Haec septimo saeculo fundata, anno 900 sanctuario vastiore dotata Normanniae ducis Ricardi II impulsu monachorum ordinis Scti. Benedicti coloniam accepit. AbbasGulielmus de Vulpiano saeculi undecimi initio famam magnam acquisivit bibliothecamque amplicavit. Orationem ante missam 'Ad mensam dulcissimi convivii tui' Scto. Ambrosio traditionaliter adscriptam verisimiliter conposuit.Normanniae dux Gulielmus qui et rex Angliae festorum maiorum missis Fiscanni celebratis plurimis adstabat. Aedificia plurima incendio anno1168 combusta abbas Henricus de Solleio restauravit.
↑François de Beaurepaire, préface Marianne Mulon,Les Noms des communes et des anciennes paroisses de la Seine-Maritime, A. et J. Picard, Paris, 1979, isbn 978-2-7084-0040-5, oclc 6403150, p. 77.