Multae sunt varietates felium, quae inter secoloribus, pilis, formacaudae,magnitudine differunt.Praedatores periti sunt quimures,rattos,aves, et alia parvaanimalia comedunt;venationem esse solum ludum felium dici potest.[3] Visus felis est acutissimus, praecipuenoctu; auditus eius quoque egregius est.[4] Feles estanimal intelligens, gracile, venustum.
Vox felis plus quam triginta sonos differentes emittit; feles cauda et corpore quoque loqui videtur.[5]
Feles domestica, bene curata, septendecim vel plures annos vivere potest.[6] Maturae inter sex et duodecim menses feliprocreandi potestas est.[7]
Feles domita est inAegypto inter3000 et1500 a.C.n., quamquam animal domitum etiam in aliis terris esse potest; nam docti nesciunt.[8] Fortasse plures species parvarum felium domitabantur.
ApudAegyptios, feles animal sacrumBubastis deae fuit.Deus quoqueRa formam felis assumere potuit , et hac in formaserpentem diabolum nomineApophin interfecit. Deus SolisurbisHeliopolis interdum in? forma felis pictus est.[9]Mumiae felium iam exstant nec non effigies magnitudinis animalium ipsorum. Feles videntur in imaginibus Aegyptiisvitae domesticae saepius.[10]
Multa animalia domestica sunt (sc. in Aegypto), et plura essent, nisi quod hoc felibus evenit. Cum feles peperit, nondum vult cum felibus maribus coire. Hi ergo libidinis causa catulos matribus diripiunt, auferunt, interficiunt (neque autem eos comedunt). Hae autem, desiderio catulorum motae, recentes habere cupidae statim ad mares properant : hoc animal valde pullos amat.
Aedificio ardente, aliquid mirabile felibus evenit. Aegyptii abstant ab incendio, sed feles custodiunt et spectant. Feles praeter homines ambulant, vel etiam super homines saliunt, et in conflagrationem eunt ubi pereunt. Aegyptii magnopere dolent.
Si feles moritur apud Aegyptios, omnes familiares supercilia tondent (sed si canis moritur, tondent totum corpus). Feles mortui in urbem Bubastis feruntur, condiuntur, sepeliuntur.[11]
Etrusci feles cognoverunt, ut in imaginibus videmus. Sunt plura vasa Etrusca imaginibus felium ornata, et est feles infresco in Sepulto Tricilini,Tarquiniis.[15]
EtiamRomani antiqui feles aluerunt. Ossa felium inventa suntOstiae et inCampania, attributa saeculis V-III a.C.n.[16] Temporeimperii, mosaicaePompeiis conservatae feles monstrant.Sepulcrum cuiusdam Calpurniae Feliclaesaeculo secundo erectum imaginem felis habet, quod nomenFelicla significat 'parva feles';inscriptio huius sepulchri est:
Sed nullum sepulcrum felis ipsius habemus, nec nomen felis.[18]
Antiquitas posterior
PrimiChristiani eos qui animalia venerabantur, castigaverunt et crediderunt multospaganos feles venerari. Re vera, deaeBubastis,Isis,Diana eundem cultum habuerunt (ut quasi una dea), et feles erat animal sacrum dearum.[19] Christiani quidam feles quasidaemones putaverunt. IncolaeYprae deam Bubastem venerari usque ad annum962 decebantur, et Feriae FeliumYprae quotannis iam aguntur.[20]
Medium aevum
Antemedium aevum feles per totamEuropam et magnam partemAsiae vixerunt.[21] Erant quidem et qui feles amarent, nec non alii qui feles timerent.Encyclopediae mediae aetatis tractatus de felibus habent, utDe Bestis? et Aliis rebus (saeculo tertio-decimo),De Naturis Rerum aThoma Cantipratensi scriptus anno fere1235,Historia Animalium abAlberto Magno scripta circa1260.[22] Inter tales libros modoHistoria Alberti recognovit similitudinem felis et leonis.[23]
Feles, quodmures interficiunt - nam hi frumentum comedunt - magni aestimabantur;Cambriae feles maturus eodem pretio erat atqueovis autcaper, etSaxoniae eodem ac duae oves vel quinquaginta medimna frumenti.[24] Sed quia feles adhuc animal sacrum Magnae Deae paganorum erat, diabolus vel animal dilectissimum veneficarum dicta est.[25] Intersaecula tertium-decimum etseptimum-decimum, Christiani ergo multos feles interfecerunt.[26]Gregorius Papa IX inbulla apostolica nomineVox in Rama (anno1233) dicitSatanam in felis nigrae formam se mutare, quapropter fideles feles removere debeant.
Christiani feles timuerunt,Musulmani vero eum animal purum et amicum habuerunt.[27]
Saeculis litterarum renascentium, feles quasi signum maternitatis et fecunditatis habitus est, praecipue inter pictores.[28] Viri docti de felibus, sicut de omnibus animalibus, inencyclopaediis tractaverunt. Exempli gratia,Iohannes Ionstonus quattuor librosHistoriae Naturalis de quadrupedibus scripsit anno1603. Animalia dividit in quattuor genera: quadrupedes solipedes (utequus); quadrupedes bisulces (utovis); quadrupedes digitati vivipari, inter quos sunt feri, semiferi, et domestici; et quadrupedes digitati ovipari (utrana). Feles est ergo animal quadrupede digitatum viviparum domesticum, et Ionstonus de fele scripsit in libro tertio, titulo tertio, capitulo secundo. Partes corporis felis longe describit, et extra et intus (namque feles persecuit).
Aetas hodierna
Hodie feles sunt amor ac deliciae generis humani. CardinalisRichelieu, e.g., complures feles habuit, deinde alii in aula francogallica feles dilectos aluerunt.[29]
Saeculo undevicesimo homines nova semina felinum creaverunt, utSiamensem,Persicum,Manx,Maine Coon (h.e. "procyon Cenomannicum"), et multa alia. Haec semina differunt inter se: feles Persicus longam pellem habet, feles Manx nullam caudam habet, feles Siamensis tenuis est, feles Maine Coon maior est quam alii feles. Primum certamen inter feles fuit16 Iulii1871,Londini,[30] et prima certaminaCFA anno1906Bufali etDetroiti acta sunt.[31]
Nomina felis
Fecunditas: feles quaequinque catulos iam peperit.X-illuminata gravida feles post mensem et dimidium.
Nomen Latinum usitatumfeles significare potest 'animal fecundum'.[32] De origine autem vocabulicattus nihil scitur, quamquamIsidorus Hispalensis dicit hoc verbum a verbocapiendi venire, vel a verbo Graeco καίεσθαι, 'ardere.'
Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulguscattum a captura vocant. Alii dicunt, quod cattat, id est videt. Nam tam acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Unde a Graeco venit catus, id est ingeniosus, ἀπὸ τοῦ καίεσθαι.[33]
Nomen 'musio' aut 'mussio' non alibi invenitur, sed verba 'murilegus' et 'muriceps' inveniuntur.[34]
NomenGraecum antiquum est αἴλουρος, quod videtur esse αἰόλος 'rapidus, mobilis' et οὐρά "cauda"; hoc est, animal quod caudam agitat. Nomenneograecum autem est γατα, sicut "cattus." Nomensanscritum est मार्जार (mārjāra,) a radicemṛj 'lavare, abstergere', quod feles saepius se lambent; est quoque verbum बिडल (biḍala,) quod verisimile e lingua quadamdravidica venit, et e quo venit verbumhindicum hodiernum.Linguae Romanicae, inter multas alias, nomina habent quae proveniunt e verbocattus aut cognata sunt huic verbi.Lingua Protoindoeuropaea nullum verbum 'feles' significans habuit, quod scimus, quia homines, qui hac lingua utebantur, feles domesticos non habuerint.[35]
NomenAegyptium antiquum estmiu autmau, a sono ductum.[36]
Sensus
Comparatio sensus aequilibrii felis cum et sive gravitatione (Anglice)Vibrissae felis.Ossa capitis felis.
Quamquam sensusauditus etolfactus eorum haud peracuti velut sensustalpae velcanis, superiores quidem humanis sunt.Aures felis erectae et mobiles sunt ut sonos sequantur ubicumque sint. Feles sonos audire possunt acutiores quam homines.[37] Quamquamnasus felis est parvus, sensilis est, sedorganum vomerinasale (etiam "organum Jacobsonianum" dictum) super tectum oris est praecipuum organum olfactus. Odormenthae, et praecipuenepetae, felibus valde placet.[38], itemValeriana.
Visus felis est acutus, etiamnoctu. Felescolores videre possunt.Oculi felislucem repercutiunt, a cellulis inretina quaetapetum lucidum nominantur.[39]
Sensusgustatus similis est sensui aliorum mammiferorum. Feles trigintadentes habent, etlinguam asperrimam.[40]
Felibus inest sensus aequilibrii excellens etiam in altitudine magna nec sentit feles vertiginem oculorum animique. Feles cum desuper cadit, ex omni statu corporis statum rectum componit ac semper primo pedibus terram attingit.
Felitio estsonitus communis proprius felium. Transcribiturmiau aut variantes similes (meau meow, miaow, mew, etc.) plerisquelinguarum Europaearum. LinguisSinica etIaponica transcribiturnyaa.Coreanice estyaong etArabica adhibeturmowaa. Tamen multae sunt aliae transcriptiones huiussoni perorbem terrarum.
Etiamsi semper scribiturmiau, enuntiatio felitionis mutat in diversa proposita. Feles salutant,carnem quaerunt, ludere volunt, monent, vel generaliteranimum exprimunt. Plus quam triginta sonos varios faciunt.[42]
Murmurillum.
Alius sonus proprius felis est murmur dulcemurmurillum nomine, qui saepius significat animum felis contentum esse. Catulus fere unam septimanam natus potest murmurare.[43]
Varietates
Feles digeruntur secundumcolorem aut seminum vel stirpem. Quamquam omnes feles ad eandemspeciem pertinent, dissimiles videntur.
Secundum colorem, sunt feles unius coloris, duorum, vel plurium. Inter feles complurium colorum sunt felestabby dicti; etiam "feles tigres" dicuntur, quod striati sunt sicuttigris. Non autem pilos colorum variorum habent, sed pilus quisque felis tabby striatus est. Talis feles saepius notam in fronte sicutM litteram habet.
Quod feles saepissime faciunt: feles "calico" dormit, feles albus lavatur.
Alius feles versicolorus est feles "testudinis testa" dictus, hoc est feles cuius pili colore similes sunt testaetestudinis. Si talis feles partes albas habet (utpedes velventer), dictus feles "calico" quod similis esttextilicalcutiano imaginibus impresso.
Feles Abyssiniensis hoc nomen habet quod similis habetur felibus Aegyptiis. Femina quaedammilitis Britannici dicitur primum felem Abyssiniensem, exAethiopia inAngliam anno fere1869 tulisse, sed sunt qui credant tales feles in Anglia creatas esse; origo seminii nescitur.[45]
Feles Manx diciturMonapiae nata esse. Cauda caret; pili sunt densi et abundantes.
Feles ordinarius, si tabulamgenealogicam habet, est "American Shorthair" (h.e. feles Americanus cum pilis brevibus).
Feles Persianus.
Horum seminiorum feles pilos breves habent; sunt etiam varietates felium cum pilis longis. Duae clarae varietates sunt Persianus et Maine Coon. Felis Persiani facies est brevis et quasi compressa. Haec varietas vetus est: feles Persiani adEuropam venerunt abhinc annos circa 400.[46]
FelesMaine Coon dictus est magnus et, saepius, tabby glaucus colore. Est seminium Americanum, ut videtur. Quamquamfabula hos feles dicit natos esse eprocyone et fele, tamen re vera ita esse non potest, quod procyones et feles dissimillima animalia sunt.
Oculi fulgentes sicut oculi illius "glaucopidis Minervae."
Apud auctores classicos, feles describitur abHerodoto (2.66, laudatus supra), et in nonnullis fabellisAesopi partes agit.Cicero de fele nonnumquam loquitur, utDe Natura deorum 1.29.81, 3.19.47;Tusculanae Disputationes 5.27;De Legibus 1.11. Nihil autem dicit de felibus Romanis, tantum de Aegyptis.[47]Seneca in epistula 121 rogat,
Quid est, quare pavonem, quareanserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibiaccipitrem? Quare pulli felem timeant, canem non timeant?[48]
Hoc est, feles bene noveruntSeneca et alii illo tempore.[49]
Feles videmus inAnthologia Latina (181, 315, 359).
Feles quidem quo silentio, quam levibus vestigiis obrepunt avibus! Quam occulte speculatae in musculos exsiliunt![51]
Duae paginae eReichenauer Schulheft: carmen de feli Pangur est in paginae sinistrae parte inferiore.
Carmen clarumHibernicum felem ad editorem comparat: "Ego et Pangur Albus eundem laborem facimus" etc. (Hibernice:Messe ocus Pangur Bán, cechtar nathar fria ṡaindan. . . .) Hoc carmen,saeculo nono scriptum, in libroReichenauer Schulheft dicto invenitur.
Erasmus triaadagia citat quae de felibus tractare videntur, etiamsi "feles" potest "mustela" significare. Secundum Erasmum, adagium "feles Tartessia" significat aliquid magnum et ridiculum, quod mustelae in Tartessia permagnae dicuntur.[52] Est etiam "feli crocoton" (h.e. "feli crocoton das"). "Dici solitum, quoties honos additur indignis, et quos haudquaquam decet," dicit Erasmus; "porro vox haec γαλή, felem ne significet, anmustelam, an quem vulgo catum appellant, quoniam inter eruditos controuersum est, aliis iudicandum relinquimus."[53] Tertium adagium est "Minervae felem" (comparare), hoc est parvas componere magnis, ut dicere solemus. Erasmus dicitMinervam et felem oculos similes habere, qui noctu fulgeant.[54]
Carolus Baudelaire,poetaFrancogallicus, compluracarmina de felibus scripsit, sicut "Veni, feles pulcher, supra cor meum amans" (Francogallice:Viens, mon beau chat, sur mon coeur amoureux), quod carmen simile est carmini secundoCatulli de puellae passere.
Rudyard Kipling mythistoriam de domesticatione felis narrat inJust So Stories (h.e.Fabulae aetiologicae, prorsus isto modo narratae), anno1902. Fabulae titulus est "The Cat Who Walked By Himself," vel "De Feli solo secum ambulante." Felis dicit "Felis sum qui solus mecum ambulo, et omnes loci mihi sunt iidem"; femina, nihilominus, felem blandis verbis et bono alimento in focum ducit.
Liber FrancogallicusMakit: une histoire de souris au temps des pharaons ab Ioanne Capart scriptus (anno1936), quod de muribus tractat, necessarie etiam de felibus et de dea Bubaste tractat. Hic liber fortasse notior est aFrancisca Deraedt latine conversus.
Latissime edita narratio picta in orbe terrarum narrat vitam cuiusdam felis, nomineGarfield, a Iacobo Davis creati. Hic feles in pluribus quam 2500[55]diariis apparet multisque in aliis mediis.
Artifices omnium generum artium imagines felium semper fecerunt. Apud Aegyptios sculpturas etmumias felium, et imagines inpapyris pictas invenimus.
Imagines felium in vasis etnummis Graecis inveniuntur. InnummisRhegii est imago Iocasti, urbis conditoris, ludibrium quoddam in manu tenentis. Feles in pedibus posterioribus stat et pedem anteriorem ad ludibrium tendet. NummiTaranti similem imaginem Phalanti, huius urbis conditoris, cum fele praebent.[56] Vas quod nomen illi "Pictori Felium et Canum" dat (anno fere 450 a.C.n factum) pueros cum fele et cane monstrat[57]; alia quoque vasa et Graeca et Italica imagines felium praebent.
Etrusci quoque imagines felium fecerunt: e.g., murus sepulti Triclini dicti magnum felem inter lectulos ambulantem monstrat.[58]
India imagines complures praebet. In magna sculptura zoophoraMamallapuri est feles, subdenteelephantis, prope serpentes etGangem flumen in caputSivi descendentem. Hic feles simulat se sanctum sapientem esse, ut mures veniant quos comedere possit. Est feles dolosus, ut saepe in fabulis Indicis partem agit.
PictoresRenascentiae et saeculorum subsequentium feles pingunt.
In artibus popularibus feles est materies familiaris et amata: videtur in praeconiis laudativis, inpelliculis, ingraphitis.Lolcat est imago felis cum textu comico, saepius ininterrete inventa.
Ioachimo Rossini attributus[61] est clarus "Duetto buffo di due gatti" (i. e.Duetto? comicus duarum felium) duobussupranis cantandus clavili comitante; textus huius operis solo hoc uno verbo, et eo quidem saepissime repetito, constat "miau", varios motus animorum exprimente.
Aliae res mores felium imitantur.Domenicus Scarlattisonatam scripsit (K. 30, L. 499) cuius titulus usitatus estFuga Felis, etiamsi Scarlatti ipse tali titulo numquam usus est; materiesfugae dicitur seriesnotarum inclavile quas feles trans claviaturam ambulans deprimit.
Aliae felibus consecratae sunt.Aaron Copland parvam compositionem "The Cat and the Mouse: Scherzo Humoristique" ('Feles et Mus: Iocus Humoristicus') proclavile anno1921 composuit.Leroy Anderson felem saltantem in "The Waltzing Cat" (anno fere 1950) pingit.Alanus Hovhaness tressonatas, etiam proclavile, inter annos1982 et1985 composuit,Sonatas Felinas dictas: "Fred the Cat" ('Fridericus Feles'), "To Hiroshige's Cat" ('Pro Feli Hirosigae'), "Tsugouharu Fujita's Sleeping Cat" ('Feles Tsugouharis Fujitae Dormiens').
↑Engels, p. 115-133, qui opinatur Christianos potestatem religionem Bubastis timere ("the power of the religion of Isis and Bubastis was seen as a substantial threat to the Christians," p. 133).