Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Expiscatio

E Vicipaedia
Unam legis e paginis de
Interrete
disserentibus

Administratio
Suffixa

Expiscatio[1] (Anglicephishing;Francogallicehameçonnage) estfraudulenta acquisitio notitiarum privatarum (e.g. tesserarum), quae praecipue perlitteras electronicas aut perIRQ aliumve modum impraesentiarum nuntiandi fit.

Quisquis enim notitias per interrete expiscari vult fidam simulat societatem vel hominem, qui per speciem securitatis confirmandae nuntiat necesse esse certiorem fieri de numero chartulae creditoriae vel argentariae rationis, de tessera systemati computatrali indenda, de alio signo secreto (sicutcodice PIN) sive de quavis alia notitia alios celanda. Expiscatoribus non videtur opus esse nisi paucissimis credulis, ut aliquantum lucri faciant.

Quisquis se ab expiscatorum hamis insidiisque defendere vult sciat nullum esse systema publicum, cui fidei commissis opus sit.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
computatorum

Haecstipula adinformaticam spectat.Amplifica, si potes!

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Expiscatio&oldid=3823808"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp