Eusocialitas (Graece εὖ 'bonus' +socialis) est altissimussocialitatis animalium gradus, cui sunt tres proprietates maximi momenti: curatiofetuum (progeniebus aliorum singulorum non exclusis), imminentes intra coloniam adultorum aetates, etdivisio laborum in greges regignentes et non regignentes. Divisio laborum quidem efficit greges praecipuos intra societatem animalem qui aliquandoordines appellantur. Eusocialitas ab omnibussystematibus socialibus distinguitur quia singuli saltem unius ordinis facultatem saltem unius modi agendi aliorum singulorum in alio ordine propriam plerumque amittunt.
Eusocialitas in quibusdaminsectis,crustaceis, etmammalibus fit. Plerumque observatur et investigatur inHymenopteris (formicis,anthophilis,vespis) atque inisopteris. Cuique coloniae sunt variationes ordinis: reginaemaresque regignentes partes solorum regignentium agunt, cummilites operaeque una ad efficiendum locum feturae prosperum laborent. Praeter hymenoptera et isoptera sunt duovertebrata eusocialia interrodentia:Heterocephalus glaber etFukomys damarensis. Nonnullaesquillae, sicutSynalpheus regalis, etiam sunt eusociales.E. O. Wilson postulavit ipsoshomines esse eusociales, sed multibiologievolutionarii eius argumenta disputaverunt, qui affirmant hominibus non esse divisionem laboris regignentis.
Eusocial,nomen adiectivumAnglicum, a Suzanne Batra anno1966 introductum est, quae hocvocabulum admoresnidificandi inapibussubfamiliaeHalictinarum describendos adhibebat.[1][2]