Ericus (Theod.:Erich)Mende (natus28 Octobris1916 oppidoGroßstrehlitz inSilesia, mortuus6 Maii1998Bonnae) vir publicusGermaniae et sodalisFDP factionis et posteaCDU erat.
Pater eius magister et decurio oppidi factionisCentri fuit. Postquam anno1936 maturitatem adeptus est, Mende ad officium publicum et deinde ad militiam conscriptus et militis munus coepit. TotoBello militavit et postremo anno1945 centurio maior fuit. Dum militavit, multa insignia militaria accepit. Brevi tempore in fine belli captivus belli Britannorum fuit. Deinde in vallemRurae venit, cum patria eius nunc adPoloniam pertinuit. TumColoniae et Bonnae iurisprudentiae studebat. Anno1948 primam probationem accepit atque1949 doctor promotus est. Tum Bonnae in universitate res politicas docuit. Annis1967 -1970 moderator Theodiscus societatis Americanae nomineIOS fuit, quae pecuniam divitum collocaret, sed maximam partem eius perdidit. Haec res cursum honorem eius ad finem tulit (vide infra).
Mende bis uxorem duxit atque ex eis tres filios unamque filiam habuit.
Mende cum aliis factionem FDP inRhenania Septentrionali-Vestfalia condidit. Ab anno1946 primus secretarius factionis huius terrae fuit. Anno1949 inter rectores eius factionis et primo legatusDietae Foederalis Germaniae electus est. Anno1956 cum aliis nitebatur, ut factio sua in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiret atque cum SPD foedus novus faceret. ItaqueFridericus Steinhoff novus praeses ministrorum electus est. Anno1957 praeses legatorum suae factionis in Dieta Foederali electus est. Anno1961 praeses FDP factionis totius electus est et certamen electionis Dietae Foederalis duxit praedicans se numquam cumCDU etConrado Adenauer Germaniam recturum esse. Sed post suffragium habitum tamen foedus regendi iniit, quod CDU promiserat, Adenauer post duos annos a magistratu se recessurum esse.17 Octobris1963 MendeAdminister Foederalis Relationum inter Germaniae Civitates in consilio ministrorumErhard et vicarius cancellarii factus est.28 Octobris1966 Mende propter iurgia cum CDU ut alii administri suae factionis a magistratu se recessit et foedus regendi finivit. Anno1968 noniam candidatus praesidis FDP fuit, cum valde reprehenderetur, quod pro societateIOS laboravit.9 Octobris1970 factionem suam, quae interea una cumSPD factione Germaniam rexit, propter foedera cumUnione Sovietica etPolonia facta reliquit et ad CDU mutavit. Ad usque annum1980 legatus Dietae Foederalis mansit.
Theodorus Heuss 1948 |Franciscus Blücher 1949 |Thomas Dehler 1954 |Reinholdus Maier 1957 |Ericus Mende 1960 |Gualterus Scheel 1968 |Ioannes-Theodericus Genscher 1974 |Martinus Bangemann 1985 |Otto Comes Lambsdorff 1988 |Nicolaus Kinkel 1993 |Wolfgangus Gerhardt 1995 |Guido Westerwelle 2001 |Philippus Rösler 2011 |Christianus Lindner 2013 | |
Iacobus Kaiser (CDU) |Ernestus Lemmer (CDU) |Rainer Barzel (CDU) |Ericus Mende (CDU) |Ioannes Baptista Gradl (CDU) |Heribertus Wehner (SPD) |Egon Franke (SPD) |Rainer Barzel (CDU) |Henricus Windelen (CDU) |Dorothea Wilms (CDU) | | |
Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Gerhardus Schröder (CDU) |Hermannus Höcherl (CSU) |Evaldus Bucher (FDP) |Carolus Weber (CDU) |Rudolphus Dahlgrün (FDP) |Curtius Schmücker (CDU) |Wernerus Schwarz (CDU) |Theodorus Blank (CDU) |Kai-Uwe de Hassel (CDU) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Ricardus Stücklen (CSU) |Paulus Lücke (CDU) |Ioannes Krüger (CDU) |Ernestus Lemmer (CDU) |Aloisius Niederalt (CSU) |Bruno Heck (CDU) |Ioannes Lenz (FDP) |Wernerus Dollinger (CSU) |Gualterius Scheel (FDP) |Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) |Henricus Krone (CDU) |Ludgerius Westrick (CDU) | | |
Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gerhardus Schröder (CDU) |Paulus Lücke (CDU) |Ricardus Jaeger (CSU) |Rudolphus Dahlgrün (FDP) |Curtius Schmücker (CDU) |Hermannus Höcherl (CSU) |Ioannes Katzer (CDU) |Kai-Uwe de Hassel (CDU) |Ricardus Stücklen (CSU) |Evaldus Bucher (FDP) |Bruno Heck (CDU) |Ioannes Baptista Gradl (CSU) |Aloisius Niederalt (CSU) |Gerhardus Stoltenberg (CDU) |Gualterus Scheel (FDP) |Wernerus Dollinger (CSU) |Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) |Henricus Krone (CDU) |Ludgerius Westrick (CDU) | | |