Epidemia,[1] velmorbus epidemius,[2] Latine etiampestilentia[3] etlues,[4] estmorbus contagiosus, qui in solito maiorem partem hominum in aliqua regione habitantium incurrit. Epidemia effundi potest ruina aut calamitate aliqua, sicutariditate auttempestate saeva autinundatione autterrae motu. Animalia quoque contagione pestilentiae adfici possunt, unde incommoda addi populo solent. Epidemiae etiam adventiciae esse possunt, cum experegrinantibus oriuntur. Epidemiae actionibus sanitariis sicutmanuum lavatione etvaccinationibus impediuntur.
Epidemia est vocabulum posterioris Latinitatis a nomineGraeco ἐπιδημία 'aliquo adventus, alicubi mansio' [cf. ἐπιδημέω 'advena sum'] mutuatum, quod non solum ad morboscontagiosos[5] refertur sed etiam de hominum vel deorum adventu dicitur.[6] Etiammorbus epidemius dicitur ex adiectivo ἐπιδήμιος 'in populo versans' [< δῆμος 'populus']. Ab eodem adiectivo etiamepidemion.[7]
Gabler, E. & Winkler, T. C. (1881).Latijnsch-Hollandsch woordenboek over de geneeskunde en de natuurkundige wetenschappen. Alterum editum. Lugduni: A.W. Sijthoff
Kraus, L.A. (1844).Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.