Emeritus (PPP verbi emerere sive emereri) forma adiectivatituli in usu est adprofessorem,episcopum velhominem alteriusprofessionis significandum, cui otium permissum est.
Saepe "emeritus" nomenhonoris habetur, quod hominibus, qui officiis maximi momenti vel magni honoris fungebantur, datum est, ut putaBenedicto XVI papae, qui mense Februario2013 titulum papae emeriti accepit.[1] Homini, cui nomen emeriti est, non necessario omnia officia relinquenda sunt, sed saepe partim in labore perseverare potest.
Cumepiscopusdioecesanus vel auxiliarius munus cedit, verbumemeritus pristino titulo additur, sicut "archiepiscopus emeritus", "episcopus emeritus", "episcous auxiliarius emeritus." Interdum sunt plures unius sedis episcopalis episcopi emeriti, si iis est vita satis longa.[2] De papa emerito iam supra dictum est.
Olim munusprofessorum non nisi morte finitum est. Nomen emeriti quaedam huius traditionis continuatio est. InGermania etFrancia e.g. professoribus emeritis facultas data est, ut quandam laboris vel pervestigationis portionem continuent, cum alii, qui cum praebendis dimissi sint, omni labore vacent. InBritanniarum Regno aliisque in terris titulusprofessor emeritus solisprofessoribus datus est qui meritis praestent.
- Emeritus, New Oxford American Dictionary (2. ed.), 2005.
- Emeritus, Merriam-Webster Dictionary (in interrete), 2006.
- Emeritus, Australian Concise Oxford Dictionary (3. ed.), 1997.
- Michael Hartmer, in: Christian Flämig et al. (ed.): Handbuch des Wissenschaftsrechts. 2. ed., Springer, Berolini 1996,ISBN 3-540-61129-0, vol. 1, p. 534–536. (Ius Germaniae)
- Andreas Reich: Bayerisches Hochschullehrergesetz. Kommentar. 2. ed., Bock, Bad Honnef 2000,ISBN 3-87066-776-1, p. 270–276. (Ius Bavariae)
- l'article L952-11 du Code de l'Education (de titulo emerito in Francia dando)
- ↑Vide[1]
- ↑Vide Annuarium Pontificium cuiuslibet anni.