Anno1063Henricus IV imperator paludem ad ripam laevamVisurgis archiepiscopoBremae tradidit, qui hic colonos Nederlandicos collocavit. Qui "Stedingi" nominati postea libertatem suam defendentes a Gerhardo II archiepiscopo anno1234 ut haeretici victi sunt. Ipse Elsfleth anno1220 nomineElsflete primo in actis descripta est. Ab anno1350 Elsfleth regio a comitibus, ab anno1815 aDucibus Magnis Oldenburgensibus recta est. Ab anno1814 caput magistratus Elsfleth fuit. Anno1918 Oldenburgum res publica facta est. Anno1933 pars noviCirculi Alluvionis Visurgensis facta est. Ab anno1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno1974 vici Neuenbrok, Bardenfleth atque Altenhuntorf, qui ad commune "Moorriem" coniuncti erant, pars oppidi Elsfleth facti sunt.