In cacumine Valdaico Elevatio Valdaica [ 1] velmontes Alaunici [ 2] sunt collium regioplanitiei Europaeae Orientalis , inRussia media (regionesNovogardiensis ,Smolenscensis ,Tueriensis , partimPscoviensis etLeninopolitana ).Colles sunt non alti, a 150 ad 250 m altitudinis. Locus altissimus elevationis,Cacumen Valdaicum [ 3] dictum, altitudinem 346,9 m habet. PropeVysznievolocum urbem situm est;Tsna flumen ibi oritur.
Silva Ocoviensis Nomen ab urbeValdai et lacu Valdaico (cuius in ripa etmonasterium Iberorum Valdaicum situm est) habet.
Quamvis humilis, elevatio Valdaca duorum oceanum et trium marium (Baltici ,Caspii etPonti Euxini )divortium aquarum est; nam hicVolga (necnonMologa etTuertza accolae eius) etDuina Occidentalis etDanapris et flumina systematisLadogae etNevae (Lovotis etMsta ) incipiunt. Insilva Ocoviensi (ru) Danapris incipit, ut etChronica Nestoris dicit:
Danapris enim profluit ex Ocoviensi silva ac fluit ad meridiem; etiam Duina ex eadem silva profluit, atque ad septentrionem fluens incidit in mare Variagicum; ex eadem silva fluit Volga ad orientem atque incidit septuaginta ostiis in mare Chualissicum [ 4] .