Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Ecclesiae Orthodoxae Orientales

E Vicipaedia

Ecclesiae orthodoxae orientales[1] est nomen hodie usitatissum, quo appellantur illae ecclesiae, quae postConcilium Chalcedonense (451) ab ecclesiaImperii Romani et occidentalis separatae sunt, et quae olim non chalcedonenses, praechalcedonenses, antichalcedonenses, monophysitae, veteres orientales, orientales minores dicebantur.

Quarum separatio ab aliis ecclesiis ex causis et dogmaticis et politicis originem traxit, primo inter christianosAegyptiSyriaeque (i.e.Graeci,Copti velSyri), qui centralismoConstantinopolitano resistebant, quibus postea adiuncti suntArmeni, qui extra limitesImperii Romani Orientalis versabantur. Ecclesiae aethiopica et erythraea, quae antea pars erant Ecclesiae Coptorum, saeculo XX autocephala facta sunt. Ecclesia autem malankara iam anno 1665 cum Ecclesia iacobita syra coniuncta est.

Sequentes igitur Ecclesiae, quae in occidente (Constantinopoli et Romae)monophysiticae dicebantur sed re revera suntmiaphysiticae, et quae inter se communione ecclesiastica vinculantur, inter orthodoxas orientales numerantur:

Linguae quibus translaticie hae ecclesiae inliturgia utuntur sunt (Syrica,Coptica,Armenica,Aethiopica. Quibus linguis hodie adduntur aliae, ut putaArabica,Malaica vel linguae occidentales.

Propter fugam vel emigrationem vel conversionem adreligionem Islamicam Ecclesiae orthodoxae orientales in terris, in quibus ortae sunt, multos fideles amiserunt. Armenia et forsitan Aethiopia exceptis, hodie sunt ecclesiae minoritariae. Simul autem in terris occidentalibus diffusae sunt.

Mense Ianuario1965 superiores et clerici omnium ecclesiarum orientalium orthodoxarumNeanthopoli conferentiam egerunt. Hic fuit primus conventus eConcilio Ephesino. Ecclesiae structuras, quibus unae alias adiuvarent, constituerunt.

Ecclesiae catholicae affines

[recensere |fontem recensere]

Eiusdem traditionis teologicae et liturgicae, sed plenam cum Sede Romana communionem habentes, sunt sequentesEcclesiae Catholicae Orientales:

Nexus interni

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Geevarghese Mar Osthathios, "Oriental Orthodox Churches,"Dictionary of the Ecumenical Movement (World Council of Churches et Wm. Eerdmans, 2002), qui legiturhic.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Hage, Wolfgang.2007.Das orientalische Christentum: Die Religionen der Menschheit. Vol. 29/2. Stutgardiae.ISBN 978-3-17-017668-3.
  • Lange, Christian, et Karl Pinggéra, eds.2010.Die altorientalischen Kirchen: Glaube und Geschichte. Darmstadii.ISBN 978-3-534-22052-6.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Ecclesiae_Orthodoxae_Orientales&oldid=3732253"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp