Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Ecclesia cathedralis

E Vicipaedia
Cathedrapapalis inArchibasilica Sanctissimi Salvatoris.
Ecclesia Cathedralis Helsingiensis, Lutherana in urbe capitaliFinniae.
Ecclesia Cathedralis Upsaliensis.

Cathedralis[1] (aGraecoκαθέδρα 'sella' <κατά 'deorsum' +ἕδρα 'sedes, sella; basis'), pleniusecclesia cathedralis, esttemplumChristianum quodcathedramepiscopi continet, ergo gravissimumdioecesis,conloquii annui, velepiscopatustemplum.

Cum episcopus sit quasi proprius unitatisecclesiae fons, ecclesia cathedralis sicut cathedra et episcopus estsymbolum unitatisChristianorum suiregionis. Ergo, cathedrales modo mirabili saepe exstruuntur, testessaxosi in fidem populi etmonumenta ingenii humani tam structura quam ornatu adDei Christiani gloriam. Omnisdioecesis ecclesiarumCatholicae etAnglicanae suam habet ecclesiam cathedralem, sive parvam sive magnam.

InEcclesia Orthodoxa non solum templa, ubi cathedra episcopalis sita est, statum ecclesiarum cathedralium (Graece καθεδρικός ναός,Russiceсобор) habent, sed etiam templa, ubi cathedra episcopalis olim fuit, etmonasteriorum templa principalia, eturbium, et partium urbium magnarum, et alia.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "cathedralis"

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
  • Boudinhon, Auguste."Cathedral."The Catholic Encyclopedia. Vol. 3. New York: Robert Appleton Company, 1908.(Anglice)
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Ecclesia_cathedralis&oldid=3819955"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp