Ecclesia Catholica, saepeEcclesia Catholica Romana appellata ut a congregationibus distinguatur quae quamvisprimatum papae reicientes se catholicas nominent, est maximaChristianorumecclesia, ad numerum fidelium quod spectat, in qua congregantur 1 285 000 000[1] Christicolarum, qui totoorbe terrarum degunt; maior autem pars inEuropa etAmerica Australi inveniuntur.
NomenEcclesia Catholica postReformationem ad divisas confessiones facilius discernendas creatum est. Quodecclesiologia Catholica (vide infra) unicam ecclesiam confitens ecclesiam confessionaliter structuratam reicit, etiam hoc nomen reicit. Tamen in documentisoecumenicis interdumRomano-Catholica invenitur. Ecclesia se ipsam tantum Catholicam appellare solet, iterdum accuratius Unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam.Ecclesia Latina tantum ecclesiam occidentis signficat, Ecclesia Romana interdumRitus Latinus valet, sed etiamDioecesis Urbis seu Romana Sancta Romana Ecclesia appellatur, praecipue quotiens haec ecclesia localis ut caput ecclesiae mundi agit, velut in tituloCardinalium.
Extra instrumenta ecclesiaeEcclesia Catholica etEcclesia Catholica (inprimis in regionibus Catholicis) synonyma esse solent. Fides Ecclesiae Catholicae Romanae se unicam ecclesiam esse ab aliis ecclesiis abnuitur.
Ecclesia Catholica se aIesuChristo ipso conditam esse credit imprimis illud "verbum Petrinum"[3] easententia interpretans. Num verus actus ecclesiae condendae ponendus sit, etiam intertheologos Catholicos disputatur. Hodie origo ecclesiae plerumque a tribus momentis inter se coniunctis deducitur, quorum primum est quodIesus Dei populum dispersum collegit, alterum quod fide paschali communitas apostolorum redintegrata est, tertium quodPentecoste Spiritu Sancto ecclesia missionaria nata est.
Controversiae in communitatibus (prima epistula Sancti Pauli ad Corinthios de quattuor factionibus in communitateCorinthia scit) efficiunt, ut auctoritates quaerantur:Saeculo primo exeunte etsaeculo secundo ineunte munus tripartitum (episcopus,presbyter,diaconus) ortum est; successione continua ab apostolis coepta (cf.Successio Apostolica) "Apostolicitas" ecclesiae praestabatur; "canon" librorum, qui doctrinam Christianam certam tradant, creatus est; imprimis controversiis cumGnosi, quae dicitur, fundamentasymboli posita sunt.
Cum primi ChristianiIudaei essent, missione SanctiPauli atque expugnatione templi Hierosolymitani (anno70) mox numerus Christianorum ex aliis gentibus ("ecclesia ex gentibus") praevalebat. Post seditionemBarchochebas (132/133) "ecclesia e circumcisione" paulatim evanuit.
Imperium Romanum variarum religionum patiens erat. Necessitas autem imperatorem deum colendi Christianis intolerabilis erat, quo saepe persecutiones oriebantur, prima imperatoreNerone, ultimaDiocletiano regnante, vexationibus temporibus quietis alternantibus.
Martyres inter sanctos numerabantur, alii autem necessitati publicae se subicientes imperatori sacrificaverunt et se Christianos esse negaverunt. Hi "lapsi" tandem paenitentia praecedente rursus in ecclesiam recepti sunt, tamen non sine gravibus controversiis.
Asecundo saeculo exeunte fides Christiana magis magisque ordines nobiles invadebat: Consules et magistratus imperiales noti sunt, qui ecclesiae adhaerebant.
David Sloan Wilson suspicatur[4] continuum incrementum ecclesiae deberi etiam
meliori statui feminarum in communitate Christiana (in comparatione societatis Romanae)
caritati actuosae in communitate (e.g. cura infirmorum)
Post dies apostolicos, ecclesia est radicata in plurimis orbis partibus, et etiam nationes ad fidem se convertebant. Priusnationem Armeniorum sibi adsumpsit Ecclesia Romana, sed maioris momenti est conversioImperii RomaniConstantino imperatore facta. Imperator, se a Deo inspiratus credens, Christo consecravit hostes suos et, proeliopontis Milvii victor evadens, liberavit Christianos, qui erant antea valde pressi ab imperio Romano pagano. (Plures autem docti hodierni asserunt fidem Constantinii dubiam et egentem indiciorum esse.)
Saeculo quarto ad finem vergente, ecclesiae amplecta est locum religionis imperii, et per plures partesEuropae, Christianismus fuit religio tam principum quam populorum. Ecclesia in eo tempore intrinsecus luctante, utrum fidem Arii aut trinitatis vicerit, imperator Theodosius primus (seu magnus)Concilium Constantinopolitanum Primum convocavit et demum rem sedavit.
Romano Imperio delapso, ab integro novus nascebatur ordo. Qui imperium illud everterant,barbari effusi sunt per totum occidentem, respublicas novas constituentes. Ecclesia, quae iam antea ad barbaros convertendos laboraverat, tum maxime ad eorum conversionem opus dedit, in quo quidem incepto maximum mirumque carpsit fructum.
NamGermanorum aliorumque populorum conversione peracta,Civitas Christiana denuo augescere potuit. Talia fuerunt initia aureorum ecclesiae dierum. Civitas enim illa plane catholica religione imbuta erat. Ecclesia, sic a nonnullis occidentalis mundi mater habita, omnium animos viresque ad caelum levabat. Ardenti fide flagrantes, homines Deo vivere volebant. Inde maximae illae et splendiaecathedrales,Gothicae appellatae. Inde ingens illa doctorum theologorumque opera, utscholastica cognita. Inde tot tantorumque sanctorum sanctitatis testimonium. Vita publica rursus augebatur, maxime operamonachorum, qui culturam custodiebant et nutriebant. Dies autem illi non sine perturbationibus fuerunt, quando reges, potestatem desiderantes, ecclesiam persecuti sunt, sicutHenricus RexThomam a Becket, cumqueschismaecclesiarum orientalium anno1054 et antea evenisset; sed maxima operatheologiae, tamquam operaSancti Thomae Aquinatis, artis, sicut imaginesBeati Fratris Angelici, et sanctitatis, ut vitaSancti Francisci Assisiensis, sunt facta.
Ecclesia Catholica tempore Renascentiae atque Novo Aevo
Expansio tamensaecularismi in civitate occidentali, in diebus modernis ecclesiam novis adfecit difficultatibus, prius cum divisioneProtestantium, qui aestimebant mentem humanam aptam ad leges divinas cognoscendas sine auxilio ecclesiae, et eodem tempore, arbitrabantur homines non pares esse ad bonum faciendum, ne Deo quidem auxiliante. NativitasAevi Illuminationis, ut dicitur, novam persecutionem contra ecclesiam stabilivit, quae primum inGallia, postea inGermania etRussia, multos sanctos martyres ecclesiae dedit.
Nunc Ecclesia Catholica vocem proclamat nostrae aetati, semper fidelis ad fundatoris doctrinam, sed semper nova, aeternales veritates et aeternam salutem omnibus ostendens.
Episcopus (Graece ἐπίσκοπος 'custos, curator') circiter ab anno100 nomen est praefecti Christianae communitatis in urbibus cum vicis vicinis. Territorium episcopidioecesis (Graece: διοίκησις "administratio") dicitur, urbs est sedes episcopalis. UbiGermani sunt christianizati, in regionibus eorum non erant urbes, quare dioeces magni circuli rustici factae sunt. Etiam his diebus in terris abAlpibus in septentriones versus dioeceses multo maiores sunt quam e.g. dioeceses inItalia sitae, ubi iamAntiquitate urbes maiores erant.
Antiquitate posterioreprovinciae ecclesiasticae profectae sunt. Provincia ecclesiastica plures dioeces continet, quarum caput estmetropolita sivearchiepiscopus. Sedes metropolitae (sive archiepiscopi) est metropolis (Graece: Μητρόπολις "urbs materna"). In Ecclesia Catholica metropolitae gravitate paulatim deminuti sunt, ut hodie tantum habeant principatum honorificum.
Hodie sunt plus quam 10 patriarchatus, patriarchatus maximi momenti estConstantinopolis. In oriente solus patriarcha Romanus erat, qui plurima iura in se traxit, cum patriarchatus orientales plus autonomiae conservarent. Quaedam dioeces orientales per annos se Ecclesiae Romanae conciliaverunt (vel "unitae" sunt), plerumque principibus auctoribus ut puta inTranssilvania vel inUcraina. EcclesiisMaronitarum etItalo-Albanica exceptis omnesecclesiae unitae execclesiis orthodoxis velorientalibus ortae sunt, a quibus se subordinationepapali segregaverunt. Itaque hodie variis locis plures episcopi sunt, ut puta episcopus orthodoxus, episcopus ecclesiae cum Roma unitae et episcopus Latinus. Ecclesiae unitae ritum ecclesiae originalis conservabant et inde nomina deducunt (e.g. Graeco-Catholicae).
Ecclesia Catholica e 23 ecclesiis particularibussui iuris (cum ritu proprio) constat, quarum longe maxima estLatina. Aliae 22 ecclesiae particulares ceteris ritibus utuntur; sunt ecclesiae aliae vel partes ecclesiarum, quae se Ecclesiae Romanae adiunxerunt, ritus suos autem retinebant.Maronitis, qui omnes Romae uniti sunt, ritus proprius est.
Insigne extrinsecum fides communis et approbatioprimatus papae est. Papa quidem tantumpatriarchaecclesiae Latinae est; aliis ecclesiis particularibus plerumque patriarchae proprii vel magni archiepiscopi sunt.
SecundumAnnuario Pontificio 2008 sunt sequentes ecclesiae particulares:
Anno2017 numerus Catholicorum fuit 1285 000 000[5]; creverat ab 437 000000 anno1950 et 654000000 anno1970. Die 31 Decembris2008 numerus fuit 1166000000, incrementum 11.54 centesimarum ab eadem die anni2000, tantum paulo maior quam incrementum numeri hominum totius mundi (10.77%). Incrementum fuit 33.02 centesimae inAfrica, 1.17 inEuropa, 15.91 inAsia, 11.39 inOceania, et 10.93 inAmerica. Ergo hominum Africae 17.77 centesimae fuerunt Catholici, Americae 63.10, Asiae 3.05, Europae 39.97, Oceaniae 26.21, et omnium hominum mundi 17.40. Mundi Catholicorum pars in Africa viventium crevit a 12.44 centesimis anno 2000 ad 14.84 centesimas anno 2008, cum ii qui in Europa vixerunt a 26.81 centesimis ad 24.31 centesimas minuti sunt.
Fides Catholica non est tantum dogmatum, sed amplius revelatio personae: traditioDomini Iesu.Depositum fidei, ergo, datur ecclesiae per revelationem publicam Dei, tam in vetere quam in novo testamento factam, sed praesertim in verbis et gestis Iesu. Perincarnationem, Christus se tradit ecclesiae, et ecclesiae stricte custodit hoc depositum, in expressione amoris conditoris. Ex hoc clare fides cernitur numquam exhaustive esse praesentanda, cum non sit tantum propositionum sed amplius personae Christi, mysterii sine fundo. Si non potest circumscribi, potest tamen definitive describi, et ideo propositiones declarari possunt, sive verae, sive falsae. In sua vita, ecclesia meditatur Christi vitam, quam contemplatur inScripturis Sacris, et semper amplius eius traditionem intellegit, et clarius eam potest praesentare. Quia sacra revelatio non est sua, sed Dei, nec ecclesia, nec papa, nec individium vel congregatio quaelibet potest eam mutare, sed debet se conformare ad revelationem Dei.
Quid ergo dicere possumus de substantia fidei? Plurima, siquidem ecclesia iam 2000 annis eius doctrinam explicavit. Plurimas tamen doctrinas possumus dicere "de fide" esse, id est, definitive partes revelationis Iesu. Alias possumus dicere vel certe vel probabiliter ad depositum fidei pertinere. Et quia essentia fidei pertinet ad Deum,trinum et unum, dogmata fundamentalia de Deo inmediate sunt. Inter has, principalia inCredoNiceno-Constantinopolitano sunt proposita. Symbolus ille aoecumenicis conciliis annorum325 et381 concinnatus est. Plura aliaconcilia ecclesiae reflexerunt in elementa fidei, et declaraverunt varia ad salutem pertinentia. Multa etiam elementa fidei nunquam sunt solenniter a sacro magisteriode clarata, cum simpliciter semper, et ab omnibus sint credita, et opus non fuerit declaratione. Alia sunt declarata permagisterium papale, quod etiam definitive potest fidem exprimere.
Munuspapale cum ecclesiae natura coinunctum habetur[7], quod secundum fidem Catholicam aPetro[8] ad omnes, qui ei ut episcopi Romani successerunt, transit.
Munus petrinum est donum peculiare (charisma) misericordiae gratiaeque, quod solus episcopus Romanus utVicarius Christi etsuccessor principis Apostolorum recepit. Recteabbas universalis Christianorum dicitur (vide:Gregorius VII,Dictatus Papae:Quod hoc unicum est nomen in mundo. EtAmbrosius Mediolanenensis:Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus).
Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel directionis, non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit.
De magisterio docet:Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse.
Structura Ecclesiae Catholicae esthierarchica, i.e. ecclesia ministris ordinatis regitur.
Omnes christfideles ordinesque ecclesiae communiter populus Dei sunt. In hanc communitatiem per fidem inChristum et perbaptismum intratur, quo secundum doctrinam Catholicam "sigillum spirituale indelebile"[10] (character indelebilis) imprimitur, quod Christianum ad Christum pertinere significat. Omnem Catholicumbaptismus etconfirmatio reddit capacem ad participationem actuosam in missione ecclesiae in mundo (Apostulatus laicorum, cf.Concilium Vaticanum Secundum).
Est ecclesia unica, quam Christus fundavit, a quo variae communitates vel individuae discesserunt:Unica Christi ecclesia ... subsistit in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata), licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt.[11]. Hac opinione sequitur alias ecclesias, licet habeant "elementa sanctificatonis et veritatis", non esse ecclesias stricte dictum et quamvis ignotas plenam unitatem cum Ecclesia Catholica contendere. Ideo dici potest omnes baptizatos Christianos uniri aliquomodo Catholicae Ecclesiae, etiam si distinctionem tenet inter eos qui se declarant Catholicos et plenam communionem habent cum ecclesia et papa, et eos qui hanc plenam communionem non servant, et auctoritatem universalemSanctae Sedis non confitentur.
Ecclesia Catholica cultum Deo reddit praesertim perliturgiam sacramentalem, ante omnia in sacrificiomissae, ubi oblatio quam fecit Christus super crucem denuo praesentatur. Omnes Catholicidie Domenica et praecipuis diebus festivis se congregant ad Christum venerandum in sancta missa. Alia sacramenta gratiam Christi conferunt credentibus in singulis vitae momentis. Ecclesia etiam Deum laudat et colit in orationibus tam singulorum Christianorum quam ecclesiae congregatae. Apud publica ecclesiae officialiturgia horarum tenet locum praecipuum. Christiani etiam orant adsanctos, petentes eorum intercessionem coram Deo; tota tamen vita Christiani laudare debet Deum.
Sacramenta sunt efficacia gratiae signa, a Christo instituta et ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ecclesia Catholica discrevit septem sacramenta:
Christianitas non dat tantum rationem credendi, sed etiam rationem vivendi. Christiani ergo quaerunt diligere "Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum" (Luca 10:27). In hoc, quaerunt custodire decem praeceptadecalogi et mandata ecclesiae.
Cotidie quasi mille milium Christifidelium Catholicorum quaerunt vivere vitam Christianam in ecclesia, et ecclesia in actionibus eorum vivit. Ordo autem hierarchicus hic est:papa vel pontifex maximus, successor beatiPetriapostoli munere vicarii Christi fungens, caput gregis terreni Christicolarum est, cui subditur ordoepiscoporum, qui una cum pontifice Romano ubique terrarum dispersi ecclesiam regunt atque gubernant. Quibus item subditi sacerdotes fidelibus sacramenta administrant fideique fundamenta tradunt. Inter laicos eminent viri feminaequereligiosi sive in monasteriis siveexterni (id est saeculares), qui paupertatem, castitatem, oboedientiam vovent vitaeque secundum doctrinam evangelii incumbunt.
Christum vivendo quaerunt, voluntatem eius sequi conantur et nituntur,diebus dominicissacra mysteria participant (quod et per hebdomadarum cursum facere possunt, cum cottidie sacrum mysterium celebretur). Reliqua sacramenta participant quoad necessitatem. Deo autem vivo et vero multimodis orationes offerunt preces fundentes ex imo corde. Laus autem Deo ipsi tribuitur et in horis diurnis, quae laus hodie in voluminibusliturgiae horarum continetur, quondam illo in libro quibreviarium dictum est.
Quaeque tabernacula in quacumque ecclesia, servantia Corpus Christi, sicut Sanctum Sanctorum in TemploHierosolymae sunt. Catholica ecclesia veneratur loca historiae salutis, id est memorialia Veteris et Novi Testamenti in Terra Sancta (specialiter inHierosolyma,Bethleem,Nazareth). Veneratur etiam memorias sanctorum (praecipue reliquias).
Tres civitates praecipue cultae sunt, quo a saeculisperegrini iter facere consueverunt:
↑Stampa Della Santa Sede, numeri secundum AP 2017.
↑Apostolicae Curae, Leo P.P. XIII, 13 Septembris A.D. 1896''Itaque omnibus Pontificum Decessorum in hac ipsa causa decretis usquequaque assentientes, eaque plenissime confirmantes ac veluti renovantes auctoritate Nostra, motu proprio certa scientia, pronunciamus et declaramus, ordinationes ritu anglicano actas, irritas prorsus fuisse et esse, omninoque nullas.''
↑"Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam" (Matt. 16:18).
↑David Sloan Wilson: Darwin's Cathedral: Evolution, Religion, and the Nature of Society;ISBN 0-226-90135-1
"Constitutio Dogmatica de Ecclesia / Dogmatische Konstitution über die Kirche." (1966)1986. (Lumen Gentium) (Latine-Theodisce cum commentario Theodisco a Gérard Philips, Aloys Grillmeier, Karl Rahner, Herbert Vorgrimler, Ferdinand Klostermann, Friedrich Wulf, et Otto Semmelroth.LThK 12: 137–347; Friburgi, Basiliae, Vindobonae.ISBN 3-451-20756-7.
Constitutio Dogmatica de Ecclesia (Lumen Gentium); in: Acta Apostolicae Sedis 57 (1965), S.5–75; in interrete:Lumen Gentium
Drumm, Joachim, et Walter Kasper.1996. Kirche II: Theologie- und dogmengeschichtlich.LThK 5: coll. 1458–1466. Friburgi, Basiliae, Romae, Vindobonae.ISBN 3-451-22005-9.
Kehl, Medard.2001.Die Kirche: Eine katholische Ekklesiologie. Herbipoli.ISBN 3-429-01454-9.
Ratzinger, Joseph.2004.Salz der Erde: Christentum und katholische Kirche im neuen Jahrtausend: Ein Gespräch mitPeter Seewald. Monaci.ISBN 3-453-87942-2.
Schulz, Ehrenfried.2008. Missionarisch Kirche sein in der Welt von heute. In:Eine lebendige Pfarrgemeinde, ed. Ulrich Babinsky, 79-121. Monaci.ISBN 978-3-8316-0839-3.