Unio Europaea quoqueleges contra opiniones praeiudicatas habet. Imprimis mandata dedit de discriminatione propterphylen velethnos anno 2000[3], propterreligionemcosmotheoriamve,invaliditatem, aetatem velpropensionem sexualem in rebusoperariis professionalibusque anno 2000 quoque,[4] proptersexum quod attinet ad supplementum mercium operarumque anno 2004[5], propter sexum in rebus operariis professionalibusque anno 2006[6] et propter sexum in negotio sui iuris anno 2010[7].
Discriminatioreligiosa fit cum quis alios tractat secundum id quod credunt, et incipit eos despicere quasi cognitione indigni sint. Exempli causa:Iudaei inGermania atque multi aliiIudaei perEuropam subAdolfo Hitler inGermaniasaeculo XX p.Chr.n. inter annos1933 et1945 persecutionem passi sunt. Coacti sunt in insulis vivere et stellamDavidis gestare ut agnoscerentur. Praeterea, ad castra concentrationis missi sunt, ubi inGermania etPolonia crudeliter necati et excruciati sunt, propterea quod fidemIudaicam profitebantur, cumChristianitasIudaismo superior haberetur.
Cohibitiones in generibus professionum quasIudaei exercere poterant a dicioneChristiana impositae sunt. Diciones locales etecclesiae ministri multas professionesIudaeis claudunt, in marginem socialem eos prementes. Permittuntur tantumtributa etvectigalia colligere et pecuniam fenerari,occupationes quae solum utmalum necessarium tolerantur.[8]
Discriminatio regionalis velgeographica forma discriminationis est quae inregione fundatur in quahomo natus est. A discriminationenationali differt, cum haec intra fines nationales vel in civitate quamhostia incolit fundetur. Contra regionem specificam unius vel plurium civitatum in praeiudicio fundatum est. Verbi gratia: discriminatio contraSinenses qui in regionibus procul aburbibusSinarum nati sunt. Discriminatio quoque contraAmericanos qui e regionibus meridionalibus vel septentrionalibusCivitatum Foederatarum sunt, saepe discriminationeaccentus,dialecti, vel differentiarumculturalium causa comitatur.[22]
Linguarum diversitas in multisnationibus honoratur et custoditur quae diversitatemculturalem aestimant. Homines qui linguam praevalentem non loquuntur interdum inique tractantur, cum lingua favorabilis specifico numerohominum, generi, vel categoriae tribuatur. Exempli causa: sensus Anti-Gallicus inCivitatibus Foederatis Americae atque sensus Anti-Quebecensis, quo quis propter usum linguae Gallicae vexatur. Pluribus in casibus, unalingua favorabilis alia proprietas vel nota eorumculturae est. Discriminatio fit cum quis vel multihominesiniuste tractantur eo quod certamlinguam loquuntur vel non loquuntur. Aliud exemplum: cum milibus Wayúu, indigenarum Colombianorum, auctoritates in expeditione nomina derisoria et dies natales fictos imposuerunt.Problema per multos annos non solutum est.[23]