Verbum primo inSeptuaginta invenitur, ut puta in Dtn. 30,4:Si ad cardines caeli fueris dissipatus (ἐὰν ᾖ ἡ διασπορά σου ἀπ᾽ ἄκρου τοῦ οὐρανοῦ ἕως ἄκρου τοῦ οὐρανοῦ).
Initio "Diaspora" sedesIudaeorum iam abantiquitate in multas terras dispersos denotabat. Primum erat exiliumAssyricum.Regno Samariae (id est Israele septentrionali) ab Assyriis anno 722 a.C.n. oppresso pars incolarum, inprimis nobiles artificesque, inImperium Neoassyrium deportati sunt. Qui in patria manserunt, procedente tempore cum aliis hominibus ab Assyriis ibi deductos matrimonia inierunt, ut gens nova ex his omnibus mixta orta sitSamaritana appellata.
Anno135 demum postTertium Bellum IudaicumHadrianus imperator omnes Iudaeos exPalaestina fugavit, qui tamen verbisbiblicis confortati (Dtn 30,3;Isaias 11,12; Isaias 27,12s.) spem reditus numquam deposuerunt. Hac exspectatione Iudaei se ab aliis hominibus in diaspora degentibus distinguebant, qua reEncyclopaedia Judaica proponit, ut nomen diasporae tantum ad tempus inter annum 586 a.C.n. usque ad annum 135 adhibeatur, tempus sequens autem usque adcivitatem Israël anno1948 conditam "galut" (Hebraice: גָּלוּת i.e. exilium) appelletur.[1]
Saeculo 19 motus inter Iudaeos in regionem Palestinam ad civitatem sui iuris creandam crevit, qui ex Sione, nomine antiquo regionisHierosolymorum,Sionismus (Hebraice צִיּוֹנוּת) vocatus est. Causa Sionismi erat persecutio in diaspora, quae Iudaeis crebro ac variis in regionibus illata est.
Safran, William (1991).Diasporas in Modern Societies: Myths of Homeland and Return. In: Diaspora: A Journal of Transnational Studies / 1, p. 83–99 (doi:10.1353/dsp.1991.0004).