Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Deucalion

Latinitas bona
E Vicipaedia
Deucalion etPyrrha lapides post terga iacientes. Homines novi e lapidibus oriuntur. In posteriore parte deam Themin coniuges precantur, quae eis sortem tribuit. (Imago aeri incisa a scalptore Virgilio Solis ad editionemMetamorphoseon illustrandam. Circa1560)

Inmythologia GraecaDeucalion (Graeca: Δευκαλίων) erat filiusPromethei et, unus omnium virorum,diluvio superstes, cum uxorePyrrha.

Deucalion, filius Promethei, vir iustus ac pietatis erga deos plenus, inThessalia regnabat eo tempore quoZeus/Iupiter, iratus generi humano ob innumera scelera, omnes mortales diluvio mergere constituit. Tum, a Prometheo monitus, in parvam ratem cum uxore Pyrrha, filiaEpimethei, conscendit ac, per novem dies fluctibus iactatus, tandem summo monteParnasso haesit. Cum undae decrescerent, soli in orbe toto relicti, de solitudine sua apud deos queruntur. Tandem, sortes petituri, ad delubrum Themidis deae contenderunt,ubi oraculo iussi sunt "ossa magnae matris" post se iacere. Primo horruerunt nec parere voluerunt. Postea, responsum dei secum volventes, intellexerunt magnam matrem terram esse, ossa autem eius lapides. Tum, capite velato ac veste recincto, ut fas erat, lapides post se iecerunt. Et ex lapidibus a Deucalione missis viri geniti sunt, ex lapidibus vero quos Pyrrha misit, feminae. Ita novum genus hominum orbem occupavit.

De origine fabulae.

[recensere |fontem recensere]

Fabula de diluvio ex Oriente inGraeciam pervenit ; tam enim in carmine epicoMesopotamico"Gilgamesh" reperitur quam inBibliaHebraeorum, ubiNoe easdem partes agit, quas Deucalion in fabula Graeca. Fabula de lapidibus fortasse ex adfinitate duorum priscorum verborum Graecorum orta est, λαός (populus) et λαας (lapis).

Fontes

[recensere |fontem recensere]
Deucalion et Pyrrha novum genus humanum creant. Iohannes Maria Bottalla circa 1635 pinxit.

Nexus externus

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Deucalion&oldid=3733398"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp