Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Denarius

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia


Prima linea: c.157 a.C.n.Respublica Romana, c.73Vespasianus, c.161Marcus Aurelius, c.194Septimius Severus.

Secunda linea: c.199Caracalla, c.200Iulia Domna, c.219Elagabalus, c.236Maximinus Thrax

Denarius (-i,m.)[1] fuitnummusargenteus, quemsecundo bello Punico primumRomani percusserunt, nec ante annum238 omiserunt. Denos asses aeneos valebat, unde nomen. Post circiter septuaginta annos, sedecim asses valere coepit. ACaesareAugustoque principibus,aureus nummus viginti quinque denarios valens percussus est, qui omnium Romanorum nummorum plurimum valebat.

PosteaCarolingi quoque similem nummum argenteum cuderunt, cui Romanorum imitandorum causa nomen denario fuit.

Denarius a Gaio Marcio Censorino anno88 a.C.n. signatus. Capita coniuncta regum Anci Marcii etNumae Pompili ibi expressa sunt, quiagens Marcia originem suam a regeAnco Marcio ducere praetendebat, qui et ipse cum Numa cognatus fuerat.

Historia

[recensere |fontem recensere]

Sub consulibus

[recensere |fontem recensere]

De pondere et valore

[recensere |fontem recensere]

RomaniSecundo bello Punico, postquamHannibalem in Italia meridionali continebant atqueSiciliam receperant, novum nummum argenteum proprie Romanum, qui non iam addrachmamGraecam exigebatur ut anteaquadrigatus veldidrachma, sed adlibram Romanam, circa 212/211 a.C.n. creaverunt atque denarium vocaverunt, quia decemasses valebat. Pendere enim debebat septuagesimam secundam librae partem, id est quattuorscripula (circiter 4gr.52). Eodem tempore etiam divisiones denarii cuderunt,quinarium[2] etsestertium[3]. In nummis exprimebantur ex una parte caput galeatum deae Romae, ex alteraDioscuri pileati equitantes cum stellis supra capitibus. Inscribebatur praeterea X (sc. asses) et ROMA.

Denariustertii saeculi a.C.n. X = denarius.

Iam tertio saeculo exeunte leviores esse solebant et secundo ineunte iustum pondus redactum est ad 82am partem librae (circiter 3gr.96), ut alii volunt quia efficit triascripula et dimidium, ut alii ad 84am partem (circiter 3gr.87) quia mutationes in ponderibus per duodenas partes fieri solent. Denarii servati inter 3gr.30 et 4gr.10 pendunt, saepius tamen inter 3gr.60 et 3gr.95. Post secundum bellum Punicum emissiones annuae modicae fuerunt atque adeo inter 167 a.C.n. et 157 a.C.n. (id est post victoriam deMacedonibus et regePerseo) omnino cessavisse videntur. Postea emissiones maiores in annum creverunt, praecipue bellis civilibus.

Ante annum141 a.C.n., denarius sedecim asses valere coepit (as tum uncialis erat, id est unciam pendebat). Etenim XVI legitur in denarioC. Valerii Flacci, qui eo anno cusus creditur acPlinius de mutatione valoris certo anno non tradito scripsit. Nihilominus, post eum annum, nonnulli denarii adhuc notam X praebent: mox tamen per aliquot annos in omnibus monogramma (X cum virga iacente in medio) XVI significans conspicitur. Ipse Plinius scribit in stipendio militum denarium decem asses semper valuisse.[4]

De figuris impressis.

[recensere |fontem recensere]
Gaius Iulius Caesar in denario anno44 a.C.n. a Lucio Aemilio Buca percusso. Primus caput suum in nummis ponere ausus est. Ex aversa parte Venus Genetrix sceptrum et victoriolam tenet.

Ineunte secundo saeculo nomen magistatus monetarii in nummis apparuit, primo sub forma monogrammatis, deinde paene omnibus litteris suis inscriptum. Item in locumPollucis etCastorisDiana/Luna et mox dea Victoriabigis vecta expressa est : qui denarii ab auctoribus antiquisbigati appellati sunt (ut antea quaedam didrachmataquadrigati appellati erant quiaquadrigas in aversa parte praebebant). Nihilominus denarii ordinarii erant.

Ab annis 140/130 a.C.n. tresviri monetales figuras et notas ipsi elegerunt, unde magna varietas orta est[5] : dei et deae, heroes mythologici, templa, aedificia, cives suffragium in urnam deicientes, insignia imperii, ludi circenses etc. Nam etsi iuvenes etiam tum erant (unus e primis magistratibuscursus honorum erat), e magnisgentibus oriundi esse solebant. Itaque maiores suos (veros vel suppositos) celebrabant necnon eorum facta gloriosa et munera erga populum. Sic futura comitia parabant. Nonnumquam etiam figurae ad nomen vel cognomen monetarii alludebant : exempli gratiaGaius Vibius Pansa caput deiPanis in denariis suis ponebat, quia primae litterae cognominis sui erant (Pansa).Primus tamenGaius Iulius Caesar suam effigiem vivus ponere ausus est anno44 a.C.n., paulo ante mortem. Antea non licebat.

De Provinciis

[recensere |fontem recensere]
DenariusOscae percussus aDomitio Calvino, cumproconsul Hispaniae esset. 39-37 a.C.n. Nihilominus caput barbatum iuvenile adhuc simile est denariis Ibericis secundi saeculi.

Post secundum bellum Punicum civitates Graecas in Italia et Sicilia proprios nummos cudere ut antea fecerant Romani non iam passi sunt. Contra veteres monetas conflabant ut ex eis denarii fierent. Ita denarius moneta totius Italiae fuit : sic civitas Romana praepotentiam suam tam oeconomicam quam militarem praeferebat. Idem fecerunt inprovincia Africa postCarthaginem deletam (anno146 a.C.n.).

Contra in Hispania et in Gallia (Cisalpina et posteaNarbonensi) denarii iuxta emissiones monetarias indigenas in thesauris reperiuntur. Iberici denarii fuerunt usque adSertorianum bellum : pondere et argento similes erant denariis Romanis sed litteris Ibericis inscripti nomen urbis ubi cusi erant praeferebant : praecipua officinaOsca fuit. Eaedem figurae plerumque in eis expressae erant : ex una parte caput barbatum iuvenis (Hercules?), ex altera eques hastam tenens. Unde numismatistae hoc genus monetae "denarios cum equite" appellant. In Gallia tam Cisalpina quam Transalpina imitationes monetaeMassiliensis in usu fuerunt iuxta denarios et quinarios Romanos usque ad annum circiter50 a.C.n.. Pondere saepe similes erantquinario Romano.

Denarius Gaii Cassii Longini, ex officina militari anno 42 a.C.n.

Postquam inprovinciam Romanam anno146 a.C.n. redactae sunt, civitates Graeciae proprios nummos cudere perrexerunt tamquam si nihil novi evenisset. Nec anteSullanam aetatem et bellumMithridaticum denariorum magnus numerus in Graeciam penetravit. Romani et ipsi cum in Graecia morabantur nummis Graecis utebantur. At bellis civilibus imperatores Romani,Pompeiani primo et posteaBrutus etCassius, ingentem numerum denariorum ad stipendium militum in castrensibus officinis cudi fecerunt, ita ut denarius moneta argentea Graeciae quoque ex eo tempore fuerit.

Item inAsia post mortemAttali III qui regnum Romanis legavit, non cessavere emissionescistophorum[6] omnino similium prioribus, tamEphesi quamPergami signatorum :Marcus Antonius et ipse, cum orientali parti imperii praefectus est cistophoros sua effigie percussit. Quod factum etAugustus imitatus est. Nec in Asia nec inSyria, ubitetrachma cudebantur, denarius in usu communi tunc temporis fuisse videtur.

De denariis subaeratis et serratis

[recensere |fontem recensere]
Denarius serratus circa 79 a.C.n. percussus : ex una parte caputDianae cum arcu et pharetra. Ex altera Victoria bigis vecta, palmam et coronam tenens.Bigatus quoque dici potest.

Numismatistae saepe inveniunt denarios subaeratos dictos, qui sub tenui lamina argenti aes vel etiam ferrum occultant. Non semper a falsariis cusi sunt, ipsi magistratus et imperatores Romani hoc genere fraudis uti solebant, maxime quidem bellis civilibus et rei publicae angustiis. IpsePlinius scripsit : "miscuit denariotriumvirAntonius ferrum, miscent aera falsae monetae"[7]. Unde popularitasMari Gratidiani orta est, qui legem de probanda publice pecunia tulit.

Quapropter nonnulli numismatistae (iam a sedecimo saeculo) putant denariosserratos dictos ideo institutos esse ut fraudes monetariae facilius detegerentur. Denarii serrati non levem circuitum ut ceteri praebent sed incisuras et dentes, velut ora serrae cuiusdam. Quod si ea causa fuit, propositum certe non effectum est ! Itaque alii putant de mero ornamento inibi agi.

Primi denarii serrati anno tantum118 a.C.n. cusi sunt. Deinde prima parte primi saeculi a.C.n. maxime emissi sunt ac postea mos ille omnino omissus est. De denariis eisdem notis eodem anno ab eodem magistratu signatis, nonnumquam alii sunt serrati, alii non serrati.

Sub imperatoribus

[recensere |fontem recensere]
Denarius imperatorisOthonis.

In re nummaria ab imperatoreAugusto instituta[8] denarius pondus et valorem servavit. Haec tum monetarum ratio fuit :

Haec ratio per duo saecula remansit nisi quod pondus denarii aNerone ad 96am partem librae redactum est (circiter 3gr.38 = 3 scripula = drachma Neapolitana). Praeterea denarius consulum ex argento puro fuerat:primo saeculo p.C.n. exeunte, parva parsaeris? immixta est.Imperatores interdum pollicebantur sese "bonam monetam" reddituros et per breve tempus ita faciebant. Nihilominus, pars argenti persecundum saeculum usque decrevit et imperanteSeptimio Severo pars media tantum denarii ex argento erat. Sub filio successore difficultates creverunt ob penuriam argenti (metalla Hispanica exhausta erant) et crescentia expensa. Obviam ire vilitati monetae temptavitCaracalla dum novum "argenteum" nummum ex suo nomineAntoninianum appellatum anno215 instituit, qui duos denarios quidem valebat sed dimidio tantum gravior erat (circiter 5 gr. pendebat). Ita fiscus lucrum faciebat quod pars argenti eadem atque in denario remanebat. Nec primo feliciter evenit : iam anno219 Antoniniorum emissiones cessavere.Sed anno238 imperatoresPupienus,Balbinus etGordianus III principem locum antoniniano dederunt atque ingentem numerum percusserunt ; simul denariorum emissiones omnino omiserunt ; post aliquot annos (circa250 ?) denarii conflati sunt, ut ex eisantoniniani fierent. Postea si nonnumquam nummi denariorum similes percussi sunt, numismata potius ad magnos eventus celebrandos quam vera moneta fuisse videntur.

Sub Carolingis et in regno Francorum

[recensere |fontem recensere]
DenariusCaroli MagniTolosae percussus. 1,19gr.

Denarius (saltem nomine tenus) imperio Romano superstes fuit : namCarolingi argenteum nummum parvum et levem (inter 1 et 2gr.) cudi fecerunt, cui nomen denario erat. Postea inFrancogallorum regno multi et varii nummi fuere (multi et varii denarii quoque!) usque admagnas Res Novas anni1789, sed semper eadem haec ratio suberat :

Libra (sive Turonensis sive Parisiensis) = 20solidi, 1 solidus = 12 denarii, itaque una libra = 240 denarii.

Ita non tantum nummus erat denarius sed etiam moneta rationalis.

De quibusdam nominibus hodiernis et derivatis.

[recensere |fontem recensere]

Inlinguis Romanicis verbum denarius saepe latiorem sensum accepit atque significat "pecuniam, argentum" :Italianedenaro,Hispanicedinero,Lusitanicedineiro. Eadem significatio reperitur in nonnullis locutionibus veteribusFrancogallicis :les deniers publics = argentum publicum,payer de ses deniers = ex suo solvere,le denier du culte = pecunia a fidelibus parocchiali curato donata...

In linguam Arabicam quoque receptus est, ubi olim nummum aureum designabat. Hodie est moneta plurium civitatum sub formadinar : denarii sunt inIraco,Iordania,Tunisia,Algeria,Libya,Serbia[9], ...

Fontes

[recensere |fontem recensere]

Antiqui

[recensere |fontem recensere]

Hodierni

[recensere |fontem recensere]
  • Burnett Andrew1988,La Numismatique romaine, Parisiis, Errance.ISBN 2-903442-69-X.
  • Crawford, Michael H.1985.Coinage and Money under the Roman Republic. Methuen & Co.ISBN 0-416-12300-7.
  • Rainer Albert,Die Münzen der römischen Republik, 2003.
  • Zehnacker, Hubert.1973.Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). Romae: École française de Rome; Lutetiae: diffusion de Boccard.

Plura de typis in nummis vulgatis legere si cupis

[recensere |fontem recensere]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Scilicet denarius nummus. Forma primo adiectiva fuit, deinde ex usu frequenti nomen factum est.
  2. Dimidiatus denarius.
  3. Quarta pars denarii.
  4. Quod varie intellectum est atque profecto difficile intellectu est.
  5. Etiam caput galeatum Romae secundo saeculo exeunte omissum est.
  6. Hic nummus circiter 13gr. pendebat nex ex puro argento factus erat. Tribus fortasse denariis permutabatur.
  7. Historia Naturalis XXXIII,132. Cf ibid. XXXIII,13.Petronius,Satiricon 56 :Nummularius qui per argentum aes videt...
  8. Circa annum 23 a.C.n., ut eruditi nonnulli volunt.
  9. MonetaIugoslaviae fuerat.

Nexus interni


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Denarius&oldid=3856734"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp