Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Delirium,[1] sivestatus confusionalis acutus[2] est communis et severasyndromapsychiatrica cum principali proprietate initii acuti, quod significat syndromam durarehoras autdies, sed nonmenses autannos. Causae delirii multiplices sunt, inter eas variimorbi etmedicamenta drogaeque.[3]
Notiones animadversionis et attentionis describunt facultatem se ipsum moribus cogitationibusque in rationem singularem concordare et immittere. In delirio haec facultas saepe non solum deminuitur sed etiam deicitur.
Cognitio ut summa omniumingeniorumrationumque intellegitur. Ad cognitionem hominis spectans inter cognitionem consciam et non consciam distinguitur. In quoque delirio perturbatio cognitionis sicutmemoriae et facultatis verba formandi (prosodiae) -non raro gravissima- observari potest.
Conscientia psychica ad totas operationes affectūs mentis vigilantis conservantes spectat. In delirio et quantitas et qualitas rerum conscientiae inhibentur.
Multiplices sunt causae, quae per praedelirium, cum mutationibus paucioribus, ad delirium influunt. Varii morbi, ut quidam cancrum praecipue cerebri, medicamenta -imprimis si eorum plus consumitur- sed etiam mores periculosae, ut consumptio alcoholis etinsomnia, statum delirii perficere possunt.