Data etiam dicuntur esse repraesentationessymbolicaenumeris,litteris,algorythmis, et aliarum rerum. Rationesemantica data nil valent nisi aliquo processu, quoinformatio quae dicitur vel nuntiatio vel nuntium[1] fiant tractantur. Vocabulumdata non solum lateAnglice in usu est, sed etiam in variis aliislinguis forma mutata exstat (inter quasHispanicedato,TheodisceDaten), abhinc in Anglicum sermonem inlatum circa annum1640.[2] In sermone Anglico vocabulum primum tamquam plurale in usu esse coepit, quod proprie plurale refert cuiusque forma singularis Latina est 'datum'. Hodie vocabulumdata non solum tanquam plurale, sed etiam tamquam singulare tam insermone Anglico adhibetur quam in variis aliis linguis. Neque Anglice loquentibus et verbumdatum ut singulare in usu habere omnino alienum est.
Data post processum ex consuetudine intellectibili humana adhibitum vocanturinformatio (Angliceinformation;Hispaniceinformación), quod verbum variarum linguarum in usu est, vel 'indicium intellectibile' vel nuntium[1]. Informatio est indicium quod ad legendum aut intellegendum valet, id est, non solum a lectoribus humanis (quod sunt data iam processu tractata); exempli gratia dicimus "Informatio exDNA legitur ut plurescellulae creentur". Super datis quoque dicimus: "Nulla data habemus quae laborare et inmachinam immittere possimus." Etiam illuddata non esse intellectibilia crudaque in aliis linguis saepe auditur. Vocabulumdata saepe cum vocabulis 'informatione' acscientia (velgnaritas) in exemplis concipiendis confunditur. Quae notiones omnestres (quattuor) inter se graduabstractionis vel processu adhibito differunt. Datis enim est gradus humillimus. Deinde sequitur gradu superiore informatio. Postremo venitscientia quae gradum supremum obtinet.
Beynon-Davies, P.2002.Information Systems: An introduction to informatics in organisations. Basingstoke: Palgrave Macmillan.ISBN 0333963903.
Beynon-Davies, P.2009.Business information systems. Basingstoke: Palgrave.ISBN 9780230203686.
Checkland, P., et S. Holwell.1998.Information, Systems, and Information Systems: Making Sense of the Field. Chichester, West Sussex: John Wiley & Sons.ISBN 0471958204.
Daniel, Sharon.The Database: An Aesthetics of Dignity.
Mesly, Olivier.2015.Creating Models in Psychological Research. Springer Psychology.ISBN 9783319157528.